Close Rolls, October 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 141-149. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp141-149 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1255

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewode faciat habere fratribus minoribus de Grimmesby xx. quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste rege apud Linc' iiij. die Octobris.

De escaetore substituendo.—Quia Nicholaus Menerel habet quietanciam per litteras regis quod non sit coronator vel escaetor aut alius ballivus regis contra voluntatem suam, mandatum est abbati de Persor' et Elye de Hertford', escaetoribus regis, quod ipsum ab officio escaetoris in comitatu Staff' ammoveant et alium ad hoc idoneum loco ipsius Nicholai substituant. Teste ut supra.

De exequtoribus testamenti Johannis filii Hugonis.—Quia rex intellexit quod exequtores testamenti Johannis filii Hugonis, quondam escaetoris regis in Kesteven', vagabundi sunt et insufficientes ad debita in quibus dictus Johannes regi debuit die quo obiit regi reddenda, mandatum est vicecomiti Linc' quod, si predicti exsecutores invenerint ei securitatem sufficientem per xij. plegios de predictis debitis regi reddendis, tunc omnia bona et catalla que fuerunt predicti Johannis in balliva sua liberari faciat exequtoribus predictis; alioquin de omnibus bonis et catallis predictis liberam administracionem habere faciat Johanni filio et heredi predicti defuncti, quem necessario oportet de debitis patris sui respondere, dum tamen super debitis illis regis reddendis ad terminum quem rex ei dabit per consilium baronum de scaccario sufficientem eidem vicecomiti prestet securitatem, salva in omnibus Amabilie que fuit uxor predicti Johannes tercia parte ominum bonorum et catallorum predictorum que ei concessimus propter paupertatem suam ad sustentacionem suam et liberorum suorum de gracia regis speciali. Teste rege apud Linc' iiij. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere magistro Gilberto de Tyuwe iiijor damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Willelmo quod in foresta regis de Shyrewode faciat habere fratribus predicatoribus Linc' decem quercus ad maeremium cum escaetis earum, in loco competenti, de dono regis. Teste ut supra.

De denariis ad opus regine.—Mandatum est majori et ballivis Eboraci quod sine dilacione faciant habere regine illas c. libras de quibus ei liberandis breve regis nuper ceperunt; et computatis in omnibus denariis quos post adventum regis ad partes illas regi habere fecerunt una cum predictis c. libris, assument quantum restat regi reddendum tam de talliagiis quam de firma sua et omnibus aliis in quibus regi tenentur; et arreragia illa regi citra instans festum Sancti Martini in partibus London' mittant: etrex eis, si ita fecerint, respectum de compoto suo reddendo usque ad clausum Pasca proximo futurum super compotum vicecomitis Ebor' habere faciet. Teste ut supra.

Pro Hugone filio Ade.—Quia rex nuper fecit talliari dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Not' quod de hominibus Hugonis filii Ade de Stretton' faciat habere eidem Hugoni racionabile talliagium suum, si eos hucusque talliare consueverit quando rex dominica sua fecit talliari. Teste ut supra.

De vinis regis.—Mandatum est ballivo de Crek quod illa duo dolia vini que vicecomes Ebor' de precepto regis cariari fecit ad opus regis usque Crek liberet majori Eboraci ad faciendum inde quod rex ei injunxit. Teste rege apud Linc. v. die Octobris.

[m. 2.]

Pro civibus Linc'.—Quia cives regis Lincoln' satisfecerunt regi hac vice pro transgressionibus assisarum et mensurarum predicte civitatis, mandatum est Radulfo de Bakepuz et Willelmo Beneyt quod in transitu suo per partes illas rectas assisas et mensuras in eadem civitate constituant, non amerciantes cives predictos aut aliquid ab eis capientes pro transgressionibus predictis. Teste rege apud Semplingham vi. die Octobris.

Pro abbate de Maumebir'.—Abbas de Malmesbir' solvit in garderoba regis apud Wintoniam die Mercurii proxima post festum Sancte Trinitatis anno etc xxxvij. quadraginta marcas in subsidium transfretacionis regis in Wasconiam; et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod districcionem, si quam ei fecerit occasione predicte pecunie, penitus ei relaxet. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugonis de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford', quod in foresta regis de Clyve, extra parcum regis, faciat habere fratribus predicatoribus Stanford' sex quercus cum omnibus escaetis suis, de dono regis. Teste rege apud Staunford' vij. die Octobris.

Pro Gilberto de Cheyle.—Quia Gilbertus de Cheyle fuit in partibus Linc' per preceptum regis in adventu regis ad partes illas, et de speciali precepto regis remansit in partibus illis ad custodiendum Judeos Linc' et alios qui . . . . quodam horribili facinore nuper perpetrato apud Linc' sunt rettati, et ad expectandum ibidem adventum regine que ad partes illas in brevi est ventura, rex dedit ei respectum de compoto suo reddendo usque ad quindenam Sancti Hillarii proximo futuram, ita quod per clericos et ballivos suos respondeat ad scaccarium de purofrio suo de termino Sancti Michaelis proximo preterito et denariis de quibus ad eundem terminum debuit respondisse; et mandatum est baronibus de scaccario quod respectum illum ei habere faciant non occasionantes ipsum pro eo quod personaliter non venit ad scaccarium predictum in crastino festi predicti. Teste rege apud Stanford' vij. die Octobris.

Pro Rogero de Bukeministr'.—Rex dedit respectum Rogero de Bukeministr' de se milite faciendo a festo Omnium Sanctorum anno etc xl. in duos annos; et mandatum est vicecomiti Linc' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Teste rege apud Burgum Sancti Petri viij. die Octobris. Per Johannem priorem de Novo Burgo.
Idem mandatum est vicecomiti Leycestr'. Teste ut supra.

Pro abbate de Burgo Sancti Petri.—Monstravit regi abbas de Burgo Sancti Petri quod ipse et predecessores sui, abbates ejusdem loci, semper hucusque percipere consueverunt per cartam regis decimam venacionis regis capte in comitatu Norhamt'; et mandatum est Hugoni de Goldingham, senescallo foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford', quod, si ita est et predicti abbates decimam illam perceperint ut predictum est, tunc eam dicto abbati habere faciat, prout ipsam de jure habere debuerit. Teste ut supra.

Pro rege. De damis.—Mandatum est vicecomiti Roteland' quod xv. damos, quos Petrus de Nevyle, custos foreste regis Roteland', ei per preceptum regis liberabit, recipiat et cariari faciat usque Westmonasterium contra instans festum Sancti Eduuardi, liberandos ibidem custodibus lardarii regis. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud ei reddi faciet. Teste rege apud Huntendon' ix. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Petro de Nevyle, custodi foreste regis Rotel', quod de xxx. damis, quod (sic) de precepto regis cepit ad opus regis in predicta foresta, since dilacione faciat habere Henrico de Wengham xv. damos contra festum ingressus novarum domorum suarum Sancti Martini London' tenendum; et residuos xv. damos liberet vicecomiti Roteland' cariandos usque Westmonasterium contra festum predictum. Teste ut supra. (Cancelled) quia non habuit.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in haya regis de Wauberge faciat habere priorisse et monialibus Sancti Jacobi extra Huntendon' v. quercus aptas ad maeremium, cum escaetis earum, de dono regis. Teste.

Pro pluribus. De seisina terrarum habenda.—Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Roteland' fieri fecit quod due acre terre cum pertinenciis in North Luffenham, quas Galfridus de Rokingham, (qui) (fn. 1) pro felonia quam fecit utlagatus fuit ut dicitur, tenuit, extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod idem Galfridus terram illam tenuit de Radulfo Trille et Matillide uxore ejus, mandatum est predicto vicecomiti quod predictis Radulfo et Matillidi de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Huntendon' ix. die Octobris.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de dimidia acra terre in eadem villa pro Waltero Foliot. Teste ut supra.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de quinque rodis terre et dimidia in eadem villa pro Simone de Scoltorp'.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de duabus acris terre et dimidia in eadem villa pro Galfrido filio Walteri de Scolthorp'.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de quinque rodis terre in eadem villa pro Johanne Hamund'.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de una acra terre in eadem villa pro Roberto filio Everardi de Morcote.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de dimidia acra terre in eadem villa pro Roberto Toky.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de una acra et dimidia roda terre in eadem villa pro Ricardo Gretword et Eda uxore ejus. Teste ut supra.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de tribus acris et tribus rodis terre in Morcote pro Henrico de Venella in Morcote. Teste.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de dimidia acra et una roda terre in eadem villa pro Michaele de Staunford'. Teste.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de una acra terre in eadem villa pro Henrico filio Willelmi de Wenge. Teste.
Idem mandatum est eidem vicecomiti de dimidia acra terre et tribus rodis prati in Pilton' et Northluffenham pro Roberto Godman. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero le Taylur quod Brunetto vatletto archidiaconi Thoarcensis, quem rex ad instanciam ejusdem archidiaconi cingulo milicie decorabit in instanti festo Sancti Eduardi, sine dilacione faciat habere ea que ad novam miliciam suam pertinent honorifice. Teste rege apud Crucem Roesie x. die Octobris. (fn. 2)

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford, sine dilacione faciat habere priori de Cruce Roesie in foresta regis de Wauberge sex bonas quercus aptas ad maeremium cum escaetis earum, ad cumulum ecclesie sue de Cruce Roesie inde faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

De festo Sancti Eduuardi tenendo.—Quia rex vult quod Alianora consors Eduuardi, que nuper applicuit apud Dovor', sollempniter celebret instans festum Sancti Eduuardi apud Cantuariam, mandatum est Richardo de Grey, Bertramo de Crioll', Nicholas de Molis et Willelmo de Chenney quod festum illud provideant. Et mandatum est ballivis Cantuar' quod ipsi una cum vicecomite Kanc', cui rex super hoc scripsit, ea que predicto festo necessaria fuerint aquietent: et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, id eis faciet allocari. Idem mandatum est vicecomiti predicto. Teste rege apud Hertford' xj. die Octobris.

Pro Alianora consorte Eduuardi.—Et quia predicta Alianora applicuit minus bene munita hernesio et aliis, mandatum est Philippo Lovel, thesaurario regis, quod ad defectus ipsius Alianore supplendos mittat ei in occursum suum c. marcas. Teste.
Et mandatum est eidem Philippo quod sine dilacione emi faciat tres decentes palefridos, et pulcriorem ex eis mittat ex parte regis predicte Alianore, secundum episcopo Herfordensi, et tercium Bononiensi episcopo. Teste ut supra.

Pro abbate de Buldewas.—Quia constat regi per inquisicionem quam per vicecomitem Salop' fieri fecit quod unum mesuagium cum pertinenciis in suburbio Salop', quod Henricus le Knifsmyth qui pro felonia quam fecit utlagatus est ut dicitur tenuit, extitit in manu regis per unum annum et unum diem et quod idem Henricus mesuagium illud tenuit de abbate de Buldewas, mandatum est predicto vicecomiti quod eidem abbati de predicto mesuagio plenam seisinam habere faciat. Teste.

Pro Paulino de Bampton'.—Rex dedit Paulino de Bampton' annum, diem et vastum que ad regem pertinent de terris et tenementis que fuerunt Alani de Shordich' in Shordich, qui utlagatus est pro escapio Johannis de Frome a gaola regis de Neugate, et etiam omnia catalla ipsius Alani que ad regem pertinere possent racione utlagarie predicte; et mandatum est vicecomiti Middels' quod eidem Paulino de predictis anno et die, una cum vasto et catallis predictis, plenam seisinam habere faciat sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Octobris.
Et habet inde litteras patentes.

De Judeis ducendis ad regem.—Mandatum est constabulario castri regis Linc' quod omnes Judeos captos et detentos in prisona regis Linc' pro infante nuper crucifixo apud Linc' sine dilacione liberari faciat vicecomiti regis Linc' ducendos ad regem usque Westmonasterium sub salva et sufficienti custodia ad custum eorundem Judeorum. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem vicecomiti Lincoln' quod predictos Judeos ad custum eorundem sine dilacione adducat ad regem usque Westmonasterium ad regem, ita quod de corporibus eorum regi respondeat in propria persona sua. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Huntendon' quod, cum predictis vicecomes Linc' una cum predictis Judeis transitum fecerint (sic) per comitatum Huntendon', eidem ad salvo conducendum eos per ballivam suam consilium et auxilium efficax impendat. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Hertford'.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de la Saucee quod in eadem foresta faciat habere magistro Gilberto de Millers decem damas vivas ad instaurandum parcum suum de Oveston', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Octobris.

De ponendo per ballium.—Willelmus filius Nicholai de Edelesbergh', captus et detentus in prisona regis de Sancto Albano pro morte Custancie de Sancto Albano unde rettatus est, habet breve vicecomiti Hertford' quod ponatur per ballium. Teste.

De mercato tenendo et una feria apud Somerton'.—Rex vult quod ad melioracionem manerii sui de Somerton' unum mercatum teneatur ibidem singulis septimanis per diem Lune et quod teneatur ibidem una feria singulis annis per viij. dies, videlicet in vigilia, in die et in crastino Omnium Sanctorum et per quinque dies sequentes: et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod mercatum illud et feriam illam publice clamari et teneri faciat cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercatum et feriam pertinentibus, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Octobris.
Idem mandatum est vicecomiti Somerset' et Dorsett'.

De quodem prisone dimittendo.—Rex ad instanciam Margarete comitisse Flandrie, consanguinee sue, remisit ei Baudewinum de Wamard', captum et in prisona regis de Neugate detentum pro murdro facto in Flandria unde rettatus est; et mandatum est majori et vicecomitibus London' quod ipsum Baudewinum sine dilacione liberent Eborardo filio Elizabet et Terrico le Mestre de Gaunt, nunciis predicte comitisse has litteras deferentibus, adducendum in Flandriam pro voluntate sua. Teste ut supra.

Pro Henrico de Mara.—Mandatum est Godefrido de Liston', custodi foreste regis Windes', quod permittat Henricum de Mar' capere in dominico bosco regis de Heynton', qui est infra metas predicte foreste, duas navatas busce et eas cariare quo voluerit sine occasione et impedimento. Teste ut supra.

De quodam probatore custodiendo.—Mandatum est custodibus gaole regis de Neugate quod Henricum de Terling', probatorem regis, quem ballivi R. de Clar' comitis Glouc' et Hertford' ei liberabunt per preceptum regis, ab eis recipiant, et ipsum in prisona regis de Neugate salvo custodiant donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanford', quod in foresta regis de Wauberge faciat habere Ranulfo de Emundevyle iij. damas de dono regis. Teste.

De dote assignanda.—Mandatum est abbati de Persor', escaetori regis, quod de omnibus terris et tenementis que Hugo Thalemache de rege tenuit in capite, et que occasione mortis ipsius Hugonis cepit in manum regis, Berte que fuit uxor ejusdem Hugonis racionabilem dotem suam faciat assignari. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Octobris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Penber' quod in eadem foresta faciat habere magistro Thome de Cantilupo iiijor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne priore de Novo Burgo.—Rex concessit Johanni priori de Novo Burgo id quod superest capiendum de anno, die et vasto ad regem pertinentibus de terra que fuit Willelmi de Shelford' in Langelethorp' que est in manu regis propter feloniam quam idem Willelmus fecit super qua convictus fuit, et mandatum est vicecomiti Ebor' et coronatoribus ejusdem comitatus quod eidem priori residuum illud habere faciant. Teste.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cette faciat habere Andree priori Sancti Suithuni Winton' quinque damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Octobris.
Mandatum est custodi foreste regis de Haveryng' quod in eadem foresta faciat habere Johanni filio Thome sex damas de dono regis. Teste ut supra.

De prebenda data.—Rex contulit dilecto clerico suo magistro Rustando, domini pape subdiacono et capellano, prebendam de Bruges que fuit Petri de Abicun, consanguinei regis, qui habitum monachorum Dunelm' jam suscepit; et mandatum est constabulario de Bruges quod ipsum magistrum vel certum procuratorem suum nomine suo in corporalem possessionem ejusdem prebende inducat, eidem stallum in choro et locum in capitulo prout moris est assignando. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in foresta regis de Whitlewode faciat habere Nicholas de Cuggenho duas damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Glouc'.—Rex pro bono et laudabili servicio quod magister Johannes de Glouc' regi impendit apud Glouc', Wodestok', Westmonasterium et alibi promisit eidem Johanni x. libratas terre de excaetis regis; et mandatum est abbati de Persor', escaetori regis, quod, cum aliqua hujusmodi escaeta regis acciderit in balliva sua, eam eidem nomine regis assignet. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis Essex' quod in bosco regis de Hatfeld' faciat habere Willelmo de Say tres damas de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Hugoni de Goldingham, senescallo foreste inter pontes Oxon' et Stanford', quod in foresta regis de Whitlewode faciat habere Ricardo de Clifford et Willelmo fratri ejus septem damas de dono regis. . . . .

Pro Johanne de Warenn' et priore de Leus'.—Cum prior de Leus arramiaverit coram justiciariis regis proximo itineraturis in comitatu Sussex' in itinere suo in comitatu predicto quandam assisam nove disseisine versus Johannem de Warenn' de tenemento in Sutheye, idem Johannes venit coram rege et recognovit predictum priorem per ipsum esse disseisitum de tenemento predicto; et mandatum est predictis justiciariis quod eidem priori de eodem tenemento plenam seisinam sine dilacione habere faciant, et de misericordia ratione predicte disseisine eundem Johannem quietum esse faciant, quia rex misericordiam illam ei perdonavit. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere Rogero de Quency comiti Winton' duos damos et x. damas vivos ad quendam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Goldingham quod in foresta regis de Wauberge faciat habere Hugoni Peche duas damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Octobris.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Robertum de Edmundestrop', Hugonem Franciscum et Robertum de Suning', servientis suos, usque Havering' ad capiendum in parco regis ibidem xxxa damas ad opus regis. Et mandatum est custodi parci predicti quod ipsos ad hoc admittat, et ad illas capiendas consilium et auxilium impendat: et, cum capte fuerint, eas ad regem cariari faciat: et rex custum carriagii illius ei de garderoba sua reddi faciet. Teste ut supra.

[m. 1.]

[De vini]s ad opus regis.—Mandatum est Johanni de Gisorc', camerario regis London', quod de novis vinis que nuper venerunt London' capiat ad opus regis xij. dolia vini et ea liberet vicecomitibus Lond' carianda quo rex eis . . . . .

. . . . . . . . . regis.—Rex mittit Henricum de Candovr' et Willelmum Lovel, venatores regis, ad capiendum ad opus regis in broillio de Ceddr' omnes damos et damas quos in eo invenire poterunt et . . . . . . . . . . . . de Ceddr' quod ipsos ad hoc admittat, et eis ad hoc consilium et auxilium impendat. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Octobris.
Et mandatum est vicecomiti Somersett' quod predictos damos et damas a predictis venatoribus recipiat, et eos saliri et salvo custodiri faciat, donec rex aliud inde preceperit . . . . . cum rex illud sciverit, ei faciet allocari. Teste ut supra.

. . . . . Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Rotel' fieri fecit quod due partes viij. acrarum terre cum pertinenciis in Morkot', quas Galfridus filius Galfridi de Rok . . . . . . . . . [fe]lonia quam fecit tenuit, extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod eas tenuit de Willelmo Maudut; mandatum est vicecomiti Rot . . . . . . duabus partibus dictarum viij. acrarum terre plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

. . . . [Cum] rex in curia sua per consideracionem ejusdem curie recuperaverit seisinam de advocacione ecclesie Sancte Marie in castro de Stafford' et just suum . . . . . . . . ar' in Stafford' versus priorem de Kenilleworth' mandatum est vicecomiti Stafford' quod Simoni decano predicte capelle regis de advocacione pre[dicta] . . . . . . conferendum eandem ecclesiam tanquam prebendam predicte capelle cui voluerit sicut alias prebendas ejusdem capelle. Teste ut supra.

. . . . [Man]datum est J. de Gisorc' camerario suo London' quod de albo musto quod nuper cepit ad opus regis Lond' faciat habere Henrico de Wengham unam pipam boni musti . . . . . . . . . . apud Sanctum Martinum Lond' celebrandos. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Omitted in MS.
  • 2. In the MS. this entry is included in the marginal bracket with those marked Pro pluribus preceding it.