Close Rolls, April 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 175-185. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp175-185 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1255

De quadam nave periclitata in partibus Linds'.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Quia ex assertione Henrici Abel et sociorum suorum, mercatorum Alemannie, accepimus quod de nave sua, que nuper fracta fuit et periit in partibus Lindes', vivus evasit quidam magister ejusdem navis nomine Jacobus, unde secundum consuetudinem Anglie catalla que inventa fuerunt in eadem nave non sunt wreckum nostrum; et accepimus per inquisicionem quam inde fieri fecimus quod in eadem nave inventa fuerunt bona subscripta, videlicet, xij. tymbria scurellorum de quibus predictus Jacobus habuit x. tymbria et Radulphus filius Pagani de Luden' ij. tymbria; item una lorica et due calige ferree quas Philippus de Wyvelesby, major de Grimesby, habuit; item unum capellum ferreum, una catena ferrea et una ancora ferrea que Simon de Hedon' habuit; item unum quiredum de platis ferreis quod Willelmus Cramblod', habet; item lj. corium bovinum (sic) et dimidium de quibus Ranulfus Hellebole et Osbertus filius Thoraldi habuerunt xxiij. coria, Robertus Bustard, Rogerus filius ejus, Lambertus King, Robertus filius ejus, Robertus le Pereur', Gilbertus filius ejus, Gilbertus Ra, Walterus Wiliot et Alanus de Wick xxx. coria, Reginaldus filius Martini iij. coria et Galfridus filius Johannis iij. coria; item xxxiiij. pelles caprine de quibus Simon Bollenheved habuit viij. pelles, Radulphus Mustard' et Walterus Hortedor' viij. pelles, Hugo Malke x. pelles, Ranulfus Hellebole et Osbertus filius Thoraldi viij. pelles; item plures lecti et parvi panniculi una cum quibusdam particulis veli precii xx. solidorum et vj. denariorum, de quibus Radulphus filius Pagani habuit unum lectum, Ricardus filius Hugonis unum lectum, Radulphus Swyft et Rogerus Thynnehayre ij. lectos, Thomas Peke unum lectum et xx. ulnas linei panni, Willelmus filius Willelmi, Angerus Kyng et Robertus Kyng unum lectum, et plura parva lintheamina, Willelmus filius Ermegard' unum lectum, Robertus Kyng, Robertus frater ejus, Hugo filius Hugonis et Willelmus frater ejus habuerunt predictas particulas veli; item invente fuerunt in eadem nave clviij. petre butiri et dimidiam, de quibus Radulphus filius Pagani habuit xij. petras, Gilbertus le Breyder iij. petras, Adam Arnegrym ij. petras et dimidiam, Willelmus Arnegrym et Robertus Kyng iij. barillos butiri, uxor Radulphi Moriel unam petram et dimidiam, Talle Eny iiij. petras et dimidiam, Willelmus Runfare iij. petras, Robertus filius Arne unam petram, Robertus Ledne unam petram et dimidiam, Mabillis Rose ij. petras, Simon Littelholm' ij. petras, Robertus Cranoc unam petram et dimidiam, Galfridus filius Johannis x. petras, Matillis Red vj. petras, Radulphus filius Pagani et Johannes filius Hereberti de Puningeshol iij. dolia butiri, Simon Pusnes ij. petras, Alicia uxor Willelmi Coste ij. petras, Galfridus Lodne unam petram, Petrus filius Muriel et Galfridus filius Gervasii xviij. petras et dimidiam, Matillis Red, Johannes Red et Radulphus filius Thome iiij. petras, uxor Alani filii Emme unam petram et Thoraldus de Legist unam petram; item invente fuerunt in eadem nave xl. petre sepi de quibus Ranulfus filius Pagani habuit v. petras, Gilbertus le Breydere v. petras, Radulfus Swyf dimidiam petram, Gilbertus Mathery unam petram et dimidiam, Alanus Rose unam petram et dimidiam, Robertus filius Arne dimidiam petram, Robertus Lodne unam petram et dimidiam, Galfridus Dyne unam petram, Petrus filius Alani dimidiam petram, Robertus Sigge unam petram et dimidiam, Willelmus filius Ermengard' ix. petras et Hugo Hoppeshort iiij. petras et dimidiam; item inventum fuit in eadem nave unum mastum cum cordis precii v. marcarum quod Henricus prepositus habet; item inventum fuit in eadem nave maeremium fractum quod valuit xxj. solidis, de quo Willelmus Longus habuit ad valenciam xiij. denariorum et oboli, Radulfus Muriel ad valenciam iiij. solidorum, Willelmus filius Arnegrym ad valenciam ij. solidorum, Drogo filius Radulfi ad valenciam ij. solidorum et Ricardus Botild' ad valenciam ij. solidorum et unam ollam eneam; item Willelmus Carp asportavit noctanter in nave sua de bonis predictis ad valenciam x. marcarum et Willelmus Mustard et socius suus vendiderunt ad mercatum de Rasne mercandisas ad valenciam xvj. solidorum, sicut per predictam inquisicionem accepimus; tibi precipimus quod si predictus Jacobus vel aliquis alius vivus evaserit de nave predicta, sicut predicti mercatores asserunt, eisdem mercatoribus omnia predicta bona vel eorum racionabile precium de bonis et catallis predictorum hominum ad quorum manus bona illa devenerunt sine dilacione habere facias. Teste rege apud Merton' primo die Aprilis.

De terra replegianda.—Johannes Litfot venit coram rege die Veneris proxima ante clausum Pascha et petiit terram Gilberti Crespyn domini sui in Stankum sibi replegiari, que capta est etc. propter defaltam etc. versus priorem Sancti Nicholai Exonie. Et hoc significatum est justiciariis de Banco.

Pro magistro Gilberto de Millers.—Rex Willelmo de Luton' salutem. Meminimus nos nuper dedisse vobis in mandato quod dilecto clerico nostro magistro Gilberto de Myllers de terra et bosco suo in Burgo, quos in manum Edwardi filii nostri cepistis, talem seisinam habere faceretis qualem inde habuit die capcionis predicte, vel certam causam nobis scire faceretis quare id facere omisistis, super quo nec seisinam illam ei reddidistis nec nobis responsum aliquod dedistis, unde miramur quam plurimum et movemur; et ideo vobis mandamus firmiter injungentes quod eidem magistro G. de predictis terra et bosco omni dilacione postposita talem seisinam habere faciatis qualem inde habuit die quo terram illam et boscum in manu prefati filii nostri cepistis, quia idem G. in procinctu itineris est proficiscendi in nuncium nostrum ad partes transmarinas, et manucepit coram nobis respondere in curia nostra secundum legem et consuetudinem regni nostri cuilibet jus sibi in eisdem terra et bosco vendicanti et de ipso conquerenti; et hoc de jure facere poteritis cum heres Thome Pykot, de quo idem G. terram illam et boscum tenuit, plene sit etatis et ejus homagium ceperimus de terris et tenementis que predictus Thomas tenuit de nobis in capite. Et hoc in fide qua nobis tenemini nullatenus omittatis ne pro defectu vestri servicio prefati clerici nostri ad presens careamus, quod nobis esset dampnosum. Teste rege apud Merton' iij. die Aprilis. Per ipsum regem, Henricum de Bathon' et alios de consilio regis.

De terra replegianda.—Rogerus de Sintle venit coram rege die Martis proxima post clausum Pasche et petiit terram suam in Bradefeld' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam quam fecit versus Willelmum Barun in curia regis ut dicitur. Et hoc significatum est justiciariis de banco.

De atornato.—Memorandum quod frater Rocelinus, magister Milicie Templi in Anglia, attornavit coram rege fratrem Johannem de Houton ad lucrandum vel perdendum in omnibus placitis motis et movendis pro ipso vel contra ipsum in Anglia usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum, ita quod, si idem Johannes interesse non possit, placitis predictis constituere possit nomine predicti magistri atornatum vel atornatos ad lucrandum vel perdendum in omnibus predictis placitis usque ad terminum antedictum.

[m. 15d.]

De abbatibus venturis ad regem.—Memorandum quod mandatum est abbatibus de Fontibus, Forneyse et Ryvallis in fide qua regi tenentur quod veniant ad regem in quindena Pasche.

De prisonibus.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Datum est nobis intelligi quod, cum quidam probator noster qui est in gaola nostra de Neugate appellasset Ricardum cocum et Henricum Scoticum de Lincoln' pro diversis roberiis pro quibus illos capi precepimus, Henricus de Neuport et Henricus le Taylur nomine illorum sunt inprisonati, et ideo tibi precipimus quod si uterque predictorum Henrici de Neuport et Henrici le Taylur invenerit tibi xij. legales homines qui eos manucapiant habere coram nobis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem ad inquirendum de premissis tam per probatorem predictum quam per alios, tunc ipsos a prisona deliberari facias. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Marcii.

De catallis deliberandis.—Rex vicecomiti Kancie salutem. Cum Simon le Gaunt' et Petrus filius ejus nuper arrestati fuissent et detenti in prisona nostra occasione cujusdam recti eis inpositi et postea per breve nostrum secundum legem et consuetudinem regni nostri per plevinam a prisona deliberati, ballivi nostri de Cantuaria catalla predictorum Simonis et Petri occasione predicte arrestacionis arrestaverunt et detinent; et ideo tibi precipimus quod, si ita est, tunc catalla eorundem Simonis et Petri arrestata occasione antedicta ipsis per predictam plevinam deliberari facias. Teste rege apud Merton' primo die Aprilis.

De auro emendo.—Rex Willelmo de Gloucestr' aurifabro London, salutem. Mittimus vobis per dilectum clericum nostrum Robertum de Dacr' lx. marcas, vobis mandantes quod pro eisdem sine dilacione nobis habere faciatis sex marcas boni auri combusti; et quia intelleximus quod marca hujusmodi non valet ex toto x. marcas argenti faciatis nobis habere quantum poteritis de excremento auri pro denariis predictis; ita quod aurum illud habeamus hac instanti die Lune summo mane apud Merton' antequam surgamus de lecto nostro. Et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.

Pro comite Norf'—Ostensum est regi ex parte R. le Bygot, comitis Norf', quod cum (fn. 1) fecit ad opus suum xx. dolia vini de vinis que fuerunt in nave illa, quam ballivi regis Suthampt' arestari fecerunt ad opus regis per preceptum regis, et que nuper venit usque Sandwic', antequam navis illa per predictos ballivos vel alios arestata esset ad opus regis vel aliqua inde fieret mencio de empcione vinorum illorum ad opus regis; et mandatum est J. de Gisorc' camerario regis London' quod, si ita est, tunc predicta xx. dolia vini eidem comiti deliberari faciat. Teste rege apud Merton' v. die Aprilis. Per R. filium Nicholai.

De aquietancia diei.—Robertus de Birchemor, mulner, fuit in servicio per preceptum regis die Mercurii proxima ante Floridum Pascha proximo preteritum, ita quod eo die interesse non potuit loquele que est in comitatu Buk' per breve regis de recto inter Galfridum de Gerdele petentem et ipsum Robertum tenentem de uno molendino, novem acris terre et una acra prati cum pertinenciis in Hamslap': et mandatum est vicecomiti Buk' quod predictus Robertus propter absenciam suam eo die non ponat in defaltam, nec in aliquo sit perdens, quia rex absenciam suam quo ad hoc ei warantizat. Teste ut supra.

De terra replegianda.—Johannes le Porter venit coram rege die Mercurii proxima post Clausum Pascha et petiit terciam partem sex mesuagiorum et duarum acrarum terre et dimidie, decem et octo solidatarum redditus cum pertinenciis in Abbendon' sibi replegiari, que capta est etc. propter defaltam etc. quam fecit in curia regis versus Siwardum le Mascecren et Feliciam uxorem ejus ut dicitur. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco. Teste.

De terra replegianda.—Hugo de Balsham venit coram rege die Veneris proxima post Clausum Pascha et petiit terram Matillidis filie Ivonis Quarel in Gilling' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus priorem de Huntend' ut dicitur. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco.

De terra replegianda.—Frater Walterus de la Hyde venit coram rege die Veneris proxima post Clausum Pascha et petiit c. acras terre et xl. acras bosci cum pertinenciis in Hamstede replegiari magistro Hospitalis Sancti Jacobi extra London', que capta est etc. propter defaltam etc. quam fecit versus abbatem Westmonasterii ut dicitur. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco.

Memorandum quod die Sabbati proxima post Clausum Pascha quesivit Henricus de Malo Lacu apud Windes' a Henrico de Bathon' utrum esset necesse inrotulandi brevia de terris replegiandis necne, et eidem Henricus de Bathon' respondit quod non. Et sic ab eo die cessavit hujusmodi inrotulacio. (Cancelled.) Vacat.

De vinis capiendis ad opus regis.—Quia rex dedit in mandatis Rogero le Flemmeng', custodi prise sue apud Suthamt' quod sine dilacione capiat ad opus regis vjxx. xix. dolia vini ad muniendum (fn. 2) celaria regis locorum diversorum, mandatum est ballivis regis de Porthesm' in fide qua regi tenentur quod, de primis navibus carcatis vinis quas in portu suo applicare contigerit, venire faciant sine dilacione usque Suthamt' duas naves cum bonis vinis et prefatus Rogerus inde capiat ad opus regis quantum necesse fuerit. Et rex mercatoribus vinorum illorum de rationabili custo vinorum que inde ad opus regis capta fuerint sufficienter satisfaciet. Teste rege apud Winds' xj. die Aprilis.
Et mandatum est predicto Rogero le Flemmeng' quod capiat ad opus regis vjxx. xix. dolia vini et ea liberet ballivis regis Suth' carianda ad diversa loca, sicut rex eis injunxit. Teste.

De terra replegianda.—Willelmus Wylde venit coram rege die Sabbati proxima post Clausum Pascha et petiit terram Matillidis uxoris ejus et terram Roberti le Campeun in Stok' replegiari etc. que etc. propter defaltam etc.

Pro abbate de Pont'.—Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Quia reddi fecimus abbati de Pont' lxx. marcas de c. et vij. marcis ix. solidis et vj. denariis in quibus ei tenebamur, unde breve nostrum de Liberate nuper recepistis, vobis mandamus quod residuas xxxvij. marcas ix. solidos et sex denarios procuratoribus predicti abbatis sine dilacione reddi faciatis; et breve nostrum de Liberate, quod vobis de totali summa predicte pecunie misimus vobis, remittatis; et novum breve fieri faciemus de residuis xxxvij. marcis ix. solidis et vj. denariis. Teste rege apud Windes' xij. die Aprilis.

Pro Willelmo Hay.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Monstravit nobis Willelmus Hay quod, cum optulisset nobis xx. marcas ut recordum assise nove disseisine inter priorem de Berenecestr' et ipsum Willelmum summonita fuit (fn. 3) et capta coram justiciariis nostris itinerantibus apud Neuport Paynel, venire faceremus coram nobis ad judicium inde redditum contra ipsum Willelmum coram justiciariis nostris de Banco retractandum, si esset retractandum, quod nondum actum est ut dicit, vos nichilominus ipsum distringitis ad reddendum nobis predictas xx. marcas: et ideo vobis mandamus quod districcionem illam poni faciatis in respectum usque ad crastinum Ascensionis Domini; et interim alloquamini Henricum de Bath' et alios de consilio nostro super negocio predicto, ut in adventu nostro London' per vos et ipsos certificari possimus utrum predictum judicium possit et debeat de jure retractari nec ne, ne predictas xx. marcas amittamus. Teste ut supra.

Pro comite Cornubie.—Rex vicecomitibus, constabulariis, cyrograffariis et omnibus aliis ballivis suis etc. salutem. Quia dedimus et concessimus dilecto et (sic) fratri et fideli nostro R. comiti Cornubie Abraham Judeum de Berkhamst' et omnia catalla sua, ubicumque fuerint inventa, et idem comes vult super dictis catallis certiorari per Haginum Judeum Lincoln' et Cress' fratrem ejus, quos ad hoc atornavit, vobis mandamus firmiter injungentes quod visis litteris istis sine dilacione aliqua in presencia dictorum Judeorum vel alterius eorum omnibus modis quibus vobis dicent diligenter inquiratis que catalla dictus Abraham Judeus habuit die Sancti Michaelis anno etc. xxxviij. vel postea, et ubi et in quibus manibus dicta catalla remanserunt, tam in cista quam extra, nomine dicti Abrahe Judei vel aliquorum filiorum suorum qui denarios dicti Abrahe patris sui nomine eorum crediderunt per cyrograffum, sicut datum est intelligi dicto fratri nostro; et inquisicionem inde factam cum omnibus catallis sine aliqua diminucione sub sigillis vestris et sigillis inquisitorum predictis Judeis tradi faciatis dicto fratri nostro deferendam. Teste rege apud Windes' xiiij. die Aprilis. Per R. comitem et Philipum Luvel ut superius.

De terra replegianda.—Willelmus le Pakkere, Jacobus le Mouner, Alicia la Whyte, et Edelina Ruet venerunt coram rege die Sabbati proxima post festum Sanctorum Tiburtii et Valeriani et petierunt terram suam in Lyden' sibi replegiari, que capta est etc. propter defaltam etc. versus Henricum de Chanlingwurth'. Et mandatum est justiciariis de Banco.

Isti habent quietanciam de communi summonicione in comitatu Surr'.—
Warinus de Muntchenesy,
Richardus de Clare, comes Glouc',
Episcopus Londoniensis,
Abbas Westmonasterii,
Willelmus de Horisull',
Walterus de Merton',
Abbas de Becco,
Abbas de Hyda,
Hunfridus de Boun, comes Essex' et Heref',
Johannes de Waren',
Episcopus Saresburiensis,
Willelmus Lungesp',
Magister Rogerus Cocus,
serviens regis,
Abbas de Certes',
Willelmus de Rading',
serviens regis,
Guido de Rochefort',
Isti habent quietanciam communis summonicionis in comitatu Kancic:—
Abbas de Rading',
Willelmus de Faukham,
Willelmus de Wylton',
Warinus de Muntchenesy,
Bertramus de Crioll',
Ricardus de Clare, comes Glouc',
Walterus de Escoteny,
Walterus de Wengham,
Willelmus Lungesp',
Abbas Westmonasterii.
Et quia Johannes de Crioll', Simon de Crioll', Thomas Abbelyn, Willelmus de Mareswurth', Willelmus de Orlaveston', senior, Johannes de Suanes, Henricus Malemeyns, Johannes Peverell', Petrus de Burton', Robertus Turneboel, magister Girardus, Clemens de Walwar', Hugo de Lesseburn', Thomas Mauntel et Egidius Balistarius sunt intendentes custodie castri regis Dovor'; habent eandem quietanciam ad presens.
Magister Hugo de Aldewyk,
Johannes de Sandwic',
Laurencius Roffensis episcopus,
Richardus de Grey,
Magister Domus Dei de Ospreng',
Johannes de Burgo, senior,
Johanna de Knolle, domicella Beatricis filia (sic) regis.
Johannes filius Bernardi,
Matillis de Cantilupo,
Ricardus, comes Glouc',
coram justiciariis apud Tonebrugg'.

De perambulacione.—Mandatum est vicecomiti Salop' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Johannis filii Alani in Wrokestr' et terram abbatis de Lylleshull' in Hukynton', quia posuerunt se etc. Teste ut supra.

De terra replegianda.—Galfridus Pycot venit coram rege die Veneris ante festum Sancti Marci Ewangeliste et petiit terram suam in Aldenham sibi etc. que capta etc. propter defaltam etc. quam fecit versus comitem Hertford' ut dicitur. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Surr'.

Pro Elyensi electo.—Quia per novam inundacionem maris et marisci in partibus Wisebech' et alibi in libertate electi Elyensis inestimabile dampnum et novum evenit periculum, mandatum est eidem electo quod omnes tenentes terras vel tenementa in Merslande vel alibi in libertate sua, qui defensionem aut salvacionem habent per predictas wallias vel fossata, distringat ad wallias et fossata illa relevanda et sustinenda secundum quantitatem terrarum et tenementorum suorum infra wallias et fossata predicta, sicut alias rex eidem electo mandavit. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Norf' quod, cum predictus electus tenentes predictos ad reparacionem walliarum et fossatorum distringi fecerit, averia eorundem tenentium que occasione predicte reparacionis capi fecerit non deliberet, nisi a rege super deliberacione illa speciale receperit mandatum. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Aprilis. Per H. de Bathon'.

De terra replegianda.—Cecilia la Weyte venit coram rege die Veneris proxima ante Pentecosten et petiit terram suam in Chilternesfage sibi etc. que capta est etc. propter defaltam etc. quam fecit versus Ceciliam que fuit uxor Ricardi Pingeho. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco.

[m. 14d.]

Isti habent quietanciam communis summonicionis in comitatu Gloucestr',
Ricardus de Clare, comes Glouc',
Abbas de Malmesbyr',
Galfridus de Langele',
Magister Petrus de Glouc', fisicus episcopi Sarisburiensis,
Johanna de Sauceye,
Wygorniensis episcopus; et mandatum est justiciariis itineraturis in comitatu predicto quod si quas loquelas idem episcopus habuerit coram eis ponant in respectum usque in quindenam Sancte Trinitatis,
Episcopus Sarisburiensis,
Bathoniensis et Wellensis episcopus,
Magister Ricardus le Harpeur,
Patricius de Chawurc',
Abbatissa de Lakok',
Abbas Westmonasterii,
Johannes de la Haye,
Johannes de Plesset', comes Warr',
Reginaldus de Akle,
Abbatissa de Godestowe.

Isti habent quietanciam communis summonicionis in comitatu Sussex':—
Abbas de Rading',
Abbas de Hyda,
Theobaldus de Englechevyle,
Johannes de Warenn',
Willelmus Bardof, Thomas et Willelmus filii ejus,
F. Londoniensis episcopus,
Johannes de Haya,
Theobaldus de Englechevyle,
Willelmus de Say,
Abbatissa de Shaftebur',
Magister Galfridus de Fering',
Richardus, comes Glouc',
Walterus de Escoteny,
Johannes Extraneus, junior,
Galfridus de Fanecurt,
Hugo le Bygod,
Willelmus de Brause,
Isabella comitissa de Arundell',
Willelmus de Sancto Leodegario,
Aunfridus de Feringes,
Paganus de Mara,
Ricardus de Ore,
Willelmus Belet,
Johannes de Burgo, senior,
Baldewinus de Cautwell',
Magister hospitalis Sancti Lazari Jerusalem in Anglia.

Pro Eustacio de Bayllol'—Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Guillelmus de Furnivall' salutem in Domino. Noverit universitas vestra me teneri domino Eustachio de Bailoll' in ducentis libris bonorum sterlingorum, solvendis eidem Eustacio vel ejus certo assignato, scilicet 1. libris ad Natale Domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis xl° apud Eboracum in domo decani capitalis Sancti Petri Ebor', quicumque ibidem pro tempore fuerit decanus, et la. libris in octabis Sancte Trinitatis ibidem anno eodem, et la. libris ad Natale Domini anno regni regis predicti xl. primo, et la. libris in octabis Sancte Trinitatis anno eodem sine aliqua contradiccione vel dilacione. Et, si in solucione dicte pecunie ad terminos predictos, quod absit, defecero, obligavi omnia bona mea mobilia et immobilia domino regi in pena centum librarum ad operacionem monasterii Sancti Edwardi de Westmonasterio. Et ad majorem securitatem predictus Willelmus eidem Eustacio istos plegios inveni, qui huic scripto sigilla sua apposuerunt. Et ad hoc firmiter observandum unusquisque se in solidum obligavit, scilicet, dominus Hugo le Despenser, Ricardus de Vernun, Galfridus de Nevill', Adam de Novo Mercato.

De perambulacione.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Hunfridi de Bohun in Brumlegh' et terram Walteri de Baskervyle in Hyrdeslegh', quia predicti Hunfridus et Walterus posuerunt se etc. Et quod scire faciat justiciariis regis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv. dies distincte etc. per quas etc. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Aprilis.
Postea mandatum fuit Henrico de Mara quod interesset eidem perambulacioni faciende. Et mandatum fuit dicto vicecomiti quod ad diem quem idem H. ei scire faceret venire faceret coram eo illos milites per quos perambulacio illa debeat fieri. Teste etc.
Abbas de Persor' et Rogerus de Somery ponunt se in perambulacionem inter manerium ipsius abbatis de Bradeweye in comitatu Wigorn' et manerium predicti Rogeri de Caumpedon' in comitatu Glouc' et mandatum est vicecomitibus Glouc' et Wigorn' quod assumptis secum xij. etc. de utroque comitatu conveniant ad predicta maneria ad perambulacionem illam faciendam; et quod scire faciant justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint per quas metas etc. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Aprilis.

De itinere justiciariorum.—Dies itineris justiciariorum ad omnia placita in comitatu Surr' apud Beremundes' videlicet Gilberti de Preston' et sociorum suorum justiciariorum quos rex illuc mittet assignatus est in crastino Sancte Trinitatis.
Dies itineris eorundem justiciariorum apud Cantuariam in comitatu Kancie assignatus est in crastino Sancti Johannis Baptiste.
Magister Simon de Wauton' et alii, socii sui, justiciarii quos rex ei associabit itineraturi sunt in comitatu Hereford', Salop' Salop, et Wigorn' et mandatum est vicecomitibus eorundem comitatuum quod in singulis comitatibus predictis venire faciant coram predictis justiciariis ad certos dies, quos eisdem vicecomitibus scire facient, archiepiscopos, episcopos etc.

Sciendum quod inrotulacio summonicionis istius itineris justiciariorum est fere in principio istius rotuli ex ista parte sub hac data xij. die Decembris.

Isti habent quietanciam communis summonicionis in comitatu Wigorn'.
Warinus de Muntchanesy
Abbas de Persor',
Robertus filius Nicholai,
Galfridus de Bello Campo,
W. Wigorniensis episcopus,
Abbas Westmonasterii,
Ricardus de Clar', comes Glouc',
Rogerus de Clifford,
Emma de Sancto Johanne,
Henricus Constantyn de Neweton'.

Pro Eduuardo filio regis.—Quia rex concessit Eduuardo filio suo custodiam terrarum que fuerunt Willelmi de Cantilupo una cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis earumdem terrarum in manum regis, et alias rex precepit escaetori suo in comitatu Wiltes' quod ea, que de exitibus terrarum que fuerunt predicti Willelmi in comitatu predicto dum eedem terre fuerunt in manu regis et in custodia ipsius escaetoris percepit, ballivis prefati Eduuardi sine dilacione habere faceret; quod quidem nondum fecit sicut rex intellexit; mandatum est eidem escaetori quod ad diem et locum quos Galfridus de Langel', senescallus predicti Eduuardi, ei scire fecerit sit coram eo ad reddendum ei racionabilem compotum suum de exitibus et proventibus predictarum terrarum de tempore predicto, et ad reddendum thesaurario ejusdem Edwardi arreragia eorundem exituum et proventuum: et hoc, sicut indempnitatem suam diligit, non omittat. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Aprilis.
Eodem modo mandatum est escaetoribus regis in comitatibus Somersett' et Dorsett'. Teste ut supra. Et escaetoribus regis in comitatibus Derb', Lincoln', Salop', Ebor', Norhamt' et Warr', de terris que fuerunt Gilberti de Segrave, Johannis de Lungvylers, Michaelis de Maunoers et Roberti de Cantilupo. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Ebor' de terris que fuerunt Johannis de Lungvylers. Teste ut supra.

De capitulis regardorum.—Memorandum quod xxviij. die Aprilis missa fuerunt capitula regardorum vicecomitibus subscriptis videlicet, Suthamt', Wyltes', Norhamt', Somerset', Dorset', Devon', Glouc', Wigorn', Rotel', Staff', Salop', Huntend', Buk', Oxon', Berk', Surr', Essex' et Hereford'.
Et sciendum quod inrotulacio capitulorum regardorum potest inveniri in dorso clausarum anni xxxvij. sub hac data xj. die Maii.

Forma unius novi brevis.—Rex vicecomiti Salop' salutem. Si abbas de Lilleshull' fecerit te securum de clamio suo prosequendo, tunc summone per bonum summonitorem Willelmum de Harecurt quod sit coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint responsurum eidem abbati quare facit vastum et vendicionem in bosco de Tonge quominus idem abbas in futurum habere possit rationabile estoverium suum ad grangiam suam de Lusyard, quod in eo habere debet et hucusque habere solet, ut dicit. Et habeas ibi summonitorem et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Aprilis.

De faciendo vic' Cant' et Huntend'.—Mandatum est Johanni de Scalariis et Johanni de Marines quod veniant ad regem recepturi custodiam comitatuum Cantebr' et Huntendon'. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. sic, error for emi.
  • 2. miniendum in MS.
  • 3. sic. Supply que after disseisine.