Close Rolls, August 1255

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1931.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1255', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 9, 1254-1256, (London, 1931) pp. 215-220. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol9/pp215-220 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1255

Pro archidiacono de Leges.—Quia decanus et canonici ecclesie Sancti Martini London' vendicant sibi amerciamenta hominum suorum, ubicumque amerciati extiterint, mandatum est vicecomiti Essex' quod demandam quam facit hominibus Theobaldi, archidiaconi de Leges, canonici predicte ecclesie, de Cristeshale de una marca, ad quam amerciati fuerunt coram justiciariis ultimo itinerantibus apud Chelmerford', ponat in respectum usque ad festum Sancti Eduuardi quod erit in quindena Sancti Michaelis proximo futura; ut tunc super hoc rex quod justum fuerit fieri faciat. Teste rege apud Not' primo die Augusti.

Pro capellanis ministrantibus in castro Not'.—Mandatum est Rogero de Lovetot, vicecomiti Not' et Derb', quod, quamdiu fuerit vicecomes eorundem comitatuum, singulis annis faciat habere capellanis regis ministrantibus in castro regis Not' stipendia sua ad duos terminos, videlicet, unam medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha. Teste ut supra.

Pro Herefordensi episcopo.—Mandatum est W. Norwicensi episcopo, collectori gracie regi in subsidium Terre Sancte a Sede Apostolica concesse, quod exactionem predicte gracie quam facit magistro Jacobo de Egga Alba, thesaurario regine, de proventibus ecclesie Sancti Michaelis super Wyram, que est in custodia P. Herefordensis episcopi, qui est in servicio regis in partibus transmarinis, ponat in respectum quousque rex cum predicto Norwicensi episcopo super hoc (sic) vel aliud a rege receperit mandatum. Teste ut supra.

De atornato.—Abbas de Wellebek ponit loco suo Simonem de Lichefeld', canonicum de Wellebek', et Willelmum de Sandebek' vel alterum eorum etc. ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege per breve regis inter predictum abbatem et Adam de Novo Mercato de placito transgressionis. Teste rege apud Clipston' iij. die Augusti.

Pro rege. De orationibus.—Rex abbati Cisterciensi et ceteris abbatibus in generali capitulo Cisterciensi convenientibus salutem. Cum regnorum gubernacula bene prosperari nequeant nec administrari feliciter sine eo in cujus dispositione cuncta sunt regna, per quem eciam omnia gubernantur, universitatem vestram attentius exoramus quatinus pro statu nostro et regine nostre liberorumque nostrorum devota precum suffragia suppliciter offeratis Altissimo ut actus nostros ita misericorditer ad laudem sui nominis et fidei catholice exaltacionem dirigere dignetur, quod, consummatis presentis vite curriculis, eterne felicitatis premia consequamur, et vos proinde debeamus artiori dilectionis vinculo amplexari. Teste rege apud Warsop' iiij. die Augusti.

[m. 7d.]

Pro rege.—Quia rex firmiter proponit partes adire boreales causa videndi regem Scocie et Margaretam, filiam regis, consortem predicti regis Scocie, quos per longa retroacta tempora rex non vidit, et quos summo cordis desiderio rex videre desiderat, mandatum est Roberto de Ros quod castrum suum de Werk' regi accomodet ad vina regis et alia victualium necessaria ibidem reponenda et reservanda contra adventum regis, et castrum illud liberari faciat Willelmo Heyrun, militi regis, cui rex mandavit quod castrum illud recipiat et in eodem regi provideat de victualibus predictis contra adventum regis ibidem, prout viderit expedire. Et licet per ipsum regem predictus Robertus implacitatus sit de predicto castro, rex tamen non vult quod, occasione istius prestiti regi facti de castro illo, predicto Roberto aut heredibus suis dampnum vel prejudicium inposterum generetur quin, consummato negocio regis in partibus predictis, illud eidem Roberto restitui faciat. Et quid inde facere voluerit, regi significet. Teste rege apud Warsopp' iiij. die Augusti. Per Robertum Walerand'.

De terra replegianda.—Gilbertus de Herdewik' venit coram rege die Veneris proxima post festum Sancti Petri ad Vincula et petiit terram Walteri de Grey, domini sui, eidem Waltero de Cornewell' (sic) replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Johannam Arsyk, ut dicitur. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco. Teste rege apud Scroby vj. die Augusti.

Pro Radulfo de Kammeys.—Mandatum est Hugoni de Goldingham, custodi foreste regis inter pontes Oxon' et Stanf', quod permittat Radulfum de Kammeys habere chiminagium in balliva sua ad xxx. quercus cariandas usque manerium suum de Thorpel. Teste ut supra.

De denariis levandis.—Mandatum est Roberto de Dacr' quod omnes decimas quas bone memorie W. quondam archiepiscopus Eboracensis vindicavit in episcopatu Karleolensi, dum idem episcopatus fuit in manu regis, sine dilacione vendi faciat prout ad profectum regis melius viderit expedire. Et denarios inde provenientes ad citius quam poterit habeat in garderoba regis liberandos Artaldo de Sancto Romano custodi ejusdem garderobe. Teste.

Et mandatum est vicecomiti Cumb' quod eidem Roberto modis omnibus quibus melius sciverit consulens et auxilians, (fn. 1) et ad distringendum debitores illos, qui de decimis illis aliquid mutuo receperint, sine dilacione vires apponat, ubicumque fuerint in balliva sua, pro denariis inde regi debitis solvendis dicto Roberto ad opus regis; ita quod pro defectu predicti vicecomitis rex dampnum non incurrat, propter quod rex ad eum graviter capere debeat. Teste rege apud Scroby vj. die Augusti.

Pro episcopo Dunelmensi.—Rex dilecto et fideli suo Johanni de Baylol' salutem. Ex parte venerabilis patris W. Dunelmensis episcopi nobis est ostensum quod, cum homines vestri intrusissent se in ecclesiam de Longeneuton', Dunelmensis dyocesis, et ipsam manu armata contra justiciam occupassent, et idem episcopus homines illos ob eorum manifestam offensam et contumaciam excommunicationis sententia innodasset, et postea eos, sicut moris est in regno nostro, postquam in eadem sententia per xl. dies et amplius perduraverant, capi fecisset, et Eustachius de Bayllol', Gocellinus, frater ejus, Henricus filius Ranulfi, et alii plures cum equis et armis latitantes in quodam bosco in transitu predicti episcopi et familie sue per boscum illum, emiserunt quosdam ex militibus et scutariis suis qui in prefatum episcopum et clericos et alios familiares suos insultum cum gladiis et aliis armis turpiter et irreverenter fecerunt, et eos enormiter tractaverunt, et quatuor ex familiaribus suis ceperunt et ad Castrum Bernardi duxerunt et ibidem imprisonaverunt et eos adhuc in prisona detinent, in libertatis ecclesiastice prejudicium manifestum et perturbacionem pacis nostre, quam prefatus episcopus habet in libertate sua regali inter Tynam et Teysam; eo quod prefatus episcopus dictos excommunicatos noluit extra formam ecclesie absolute deliberare; quia vero dicta transgressio in pacis nostra lesionem enormen redundat, quam incorrectam relinquere nolumus, sicut nec debemus, vobis mandamus firmiter injungentes quod predictos imprisonatos a prisona qua detinentur sine dilacione deliberari et prefato episcopo et suis de tam enormibus excessibus et injuriis eis per vos et vestros illatis competentes emendas sine dilacione taliter exhiberi faciatis, quod pro defectu vestri iterata ad nos inde querela non perveniat, per quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Teste rege apud Ebor' xiij. die Augusti.
Idem mandatum est Eustachio de Baylol'.
Et mandatum est constabulario Castri Bernardi quod predictos imprisonatos a carcere quo detinentur deliberet. Teste ut supra.

De perambulacione.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod per sacramentum etc. fieri faciat perambulacionem inter terram Petri de Brus in Karleton' et terram Ricardi de Berleye in Berleye; ita etc. quia predicti Petrus et Ricardus posuerunt se coram rege in perambulacionem illam. Et scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. per quas metas etc. Teste rege apud Eboracum xv. die Augusti.

De terra replegianda.—Henricus Capell' de Sancta Margareta, Benedictus de Hakeneye, Petrus Esporun et Hugo le Mercer venerunt coram rege apud Eboracum die Dominica in festo Assumpcionis Beate Marie et petierunt terciam partem xxij. mesuagiorum cum pertinenciis in Bradstrete sibi replegiari, que capta etc. propter defaltum etc. versus Johannam que fuit uxor Nicholai de Stan'. Et hoc mandatum est justiciariis de Banco.

Pro rege. De credencia.—Rex priori de Hexhildesham salutem. Mittimus ad vos dilectum clericum nostrum magistrum Johannem Clarel districte vobis mandantes quod, sicut nos et successionem nostram diligitis et nostram et nostrorum indignacionem inperpetuum vitare volueritis, necnon et sicut vosmet ipsos, terras et alias possessiones vestras, quas habetis in regno nostro diligitis, eidem clerico nostro in hiis, que vobis ex parte nostra dicet, fidem adhibeatis indubitatam, et ea ad effectum perducatis pro posse vestro; firmiter enim promittimus quod nos vos et domum vestram quoad hoc indempnes inperpetuum conservabimus. Teste rege apud Eboracum xvj. die Augusti.

Sub hac forma mandatum est magnatibus et militibus Anglie pro negocio Scocie.—Rex dilecto et fideli suo..salutem. Cum pro reformacione et melioracione status illustris regis Scocie et karissime filie nostre M. regine sue dilectos et fideles nostros R. comitem Glouc' et J. Maunsel, prepositum Beverlaci, ad partes Scocie nuper miserimus, et jam ab eisdem receperimus in responsis quod propositum nostrum ad honorem nostrum et ad commodum et utilitatem prefati regis et regni sui explere poterimus ad votum, dum tamen honorifice cum posse nostro prout decet ad partes illas personabilter accedamus, vobis mandamus in fide, homagio et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod statim visis litteris istis omni dilacione et occasione postpositis ad nos de die et nocte cum equis et armis et toto posse vestro veniatis profecturi nobiscum ad partes predictas; et hoc sicut nos et honorem nostrum diligitis non omittatis, pro certo habentes quod nichil aliud in facto isto intendimus quam commodum et utilitatem prefati regis et regni sui et nostrum honorem. Teste.
Mandatum est singulis vicecomitibus Anglie quod cum omni festinacione clamari faciant publice per totam ballivam suam quod omnes illi, qui de rege tenent in capite et servicium ei debent, quod (sic) omni dilacione et occasione postpositis veniant ad regem cum equis et armis et toto posse suo profecturi cum eo ad partes Scocie, sicut ipsum regem et honorem suum nec non et terras et tenementa, que de rege tenent, diligunt; et alios (sic) vavassores et milites qui de rege non tenent in capite, similiter veniant cum equis et armis, sicut ipsum regem et honorem suum diligunt et graciam et favorem regis perpetuum promereri voluerint. Teste etc.

De armis mittendis ad regem.—Quia rex ad presens indiget quibusdam armaturis suis, mandatum est Petro le Blund, constabulario regis Turris London', quod de armaturis regis que reposite sunt in predicta Turri permittat Galfridum de Meletes, vadlettum regis, capere quandam partem armorum regis in presencia dicti constabularii ducendam ad regem prout rex eidem Galfrido injunxit. Teste ut supra.

Pro Baldewino de Wayford'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Quia per literas patentes felicis recordacionis Ricardi quondam Cicestrensis episcopi nobis directas accepimus quod Baldewinus de Wayford crucem in festo Purificacionis anno Domini mcclij° in hac forma recepit, quod in generali Terram Sanctam nobiscum personaliter adibit vel tantum in subsidium Terre Sancte de suo dabit quantum esset expensurus, si forte casu impeditus proficisci non possit, vobis mandamus quod graciam, quam aliis crucesignatis in Judaismo nostro concessimus, eidem Baldewino habere faciatis. Teste ut supra.

Pro rege. De Eduuardo filio regis.—Rex Eduuardo filio suo salutem. Sciatis quod dilectus et fidelis noster Petrus de Sabaud' nuper nobis consulendo mandavit quod, ex quo treuge inter nos et regem Francie prolongate sunt, bonum sibi videtur quod, proviso et ordinato statu terre vestre Wasconie tam de senescallo quam aliis, cytra instantem hyemem transferatis vos in Hyberniam, ibidem moraturi in hac hyeme pro negociis vestris ibidem expediendis, et quod ad Pascha ad nos in Angliam veniatis; quod quidem consilium gratum reputamus et congruum, dum tamen commode fieri possit. Qua propter vobis mandamus quod, si videritis quod hoc facere possitis sine periculo maris propter hyemem, et vobiscum habueritis navigium et competentem gentem, tunc ordinato statu terre predicte, ut predictum est, quamcitius poteritis transferatis vos ad partes illas ad reformandum et ordinandum statum dicte terre Hybernie, ut ad Pascha ad nos redire possitis in Angliam. Et quid super hiis facere decreveritis nobis per dilectum et fidelem nostrum N. de Sancto Mauro remandetis. Videtur eciam nobis valde bonum, et tranquillitati et paci terre vestre Wasconie nimis expediens, quod custodiam et senescalciam totius terre predicte committatis dilecto et fideli nostro Stephano Lunges', quem ad hoc assumendum modis omnibus quibus expedire videritis inducatis; nos enim ipsum super hoc rogamus, sicut alias rogavimus. Et in premissis omnibus utamini consilio predicti Petri, si ipsum ad vos venire contigerit in Wasconiam, prout ipsum rogavimus. Teste rege apud Eboracum xvij. die Augusti.
Et mandatum est eidem Petro quod, si contingat ipsum venire in Wasconiam, statum ipsius terre et recessum Eduuardi filii regis ab eadem et transfretacionem suam in Hiberniam totaliter ordinet, prout melius viderit expedire; et facta illa ordinacione sub omni celeritate qua poterit ad regem veniat in Angliam, cum eo tractaturus super illis secretis negociis, pro quibus venerabilis pater P. Herefordensis episcopus in Curia Romana diligenter et efficaciter laboravit. Teste ut supra.

De denariis levandis.—Memorandum quod omnia amerciamenta facta coram Adam de Hilton' et sociis suis in itinere suo ad gaolam regis de Eboraco deliberandam per preceptum regis missa sunt in summonicionem per vicecomitem Ebor' ita quod denarios illos habeat ad scaccarium in quindena Sancti Michaelis proximo futura, et tunc debet extracta de predictis amerciamentis mitti ad scaccarium. Teste rege apud Eboracum xvij. die Augusti.

Memorandum quod rex ad instanciam Willelmi de Sancta Ermina concessit Thome le Orfevr' quod in proximo adventu regis versus partes Bedef' fieri faciet quandam inquisicionem de morte cujusdam hominis.

Pro rege.—Mandatum est Johanni de Bayloll' quod statim visis litteris veniat ad regem ad liberandum ei castrum regis de Karleol' quod rex eidem Johanni commiserat tenendum ad voluntatem ipsius regis. Teste rege apud Novum Burgum xviij. Augusti.

Prohibicio mercati.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod per totam ballivam suam publice clamari faciat, et firmiter prohiberi ex parte regis, ne aliqua mercata teneantur in eadem balliva quam diu rex fuerit in partibus Scocie, set omnes illi, qui mercimonia vel victualia habuerint venalia, ea ad regem et excercitum suum secure deferant, et rex ipsos indempnes conservari et de rebus suis ibidem delatis et venditis plenam solucionem eis habere faciet. Et hoc sicut honorem regis et corpus suum diligit non omittat. Teste rege apud Dunelm' xxj. die Augusti.
Idem mandatum est vicecomitibus Cumb', Westmerel', Norhumbr'.

De denariis levandis.—Mandatum est vicecomiti Not' quod levari faciet ad opus regis omnia amerciamenta facta coram custodibus mercati regis in ultimo transitu regis per partes illas; ita quod omnes illos denarios habeat in garderoba regis in crastino Exaltacionis Sancte Crucis proximo futuro, liberandos ibidem custodi ejusdem garderobe. Teste rege apud Novum Castrum supra Tynam xxviij. die Augusti.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Ebor'.

De chiminagio.—Mandatum est custodi foreste regis de Penber' quod permittat magistrum Thomam de Cantilupo habere chiminagium ad tres quercus, quas Rogerus de Mortuo Mari ei dedit in bosco suo infra predictam forestam. Teste rege apud Novum Castrum supra Tynam xxx. die Augusti.

Footnotes

  • 1. supply sit.