Milan
1444

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

12-15

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1444', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 12-15. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92240 Date accessed: 29 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1444

[1444.]
March 1.
Cod. I.
235 Inf.
No. 207.
fol. 105d.
Bibl. Amb.
Milan.
17. Hunfredus Dux Gloucestrensis Petro Candido, salutem.
Non possumus non admirari, Candidi carissime, ex hac tua nescimus quo nomine appellemus vel taciturnitate vel tarditate vel potius oblivione nostri, cum jam fere annus excesserit, quo nullas omnino abs te aut litteras aut libros habuerimus, quos nobis jam pridem frequentioribus litteris tuis promisisti te in brevi destinaturum. Ex quo in suspicionem incidimus saepenumero, non fidei tuae, quam certo scimus inviolabilem ac incorruptam esse, sed valetudinis quam cognoscimus facile unicuique mortalium permutari posse: cum hujusmodi ut nosti conditionibus subjecti scimus ut non sit in potestate nostra ob naturae fragilitatem evadere. Propterea instituimus has litteras ad te scribere quibus velimus te rogare, ut quod cepisti opus peragas; neque te moveant nostra silentia in tuorum laborum mercedem nam secus invenies in fine fortasse quam cogitaveras ab initio, neminem enim passi sumus immunem abire qui nobis aliquam aliquando operam aut studium praestiterit. Ideo te et hortamur et rogamus ut eam quam incepisti viam peragas non secus quam confidimus ac superamus. Vale.
Ex Placentia diversorio nostro Kal. Martiis.
1444.
June 1.
Cod. I.
235 Inf.
No. 25.
fol. 16d.
Bibl. Amb.
Milan.
18. Petrus Candidus illustrissimo Principi Hunfredo Duci Gloustrensi.
Suscepi nuper litteras tuas, Princeps illustrissime, emanatas e Placentia diversorio tuo Kal. Martiis, quorum continentia non mediocriter me afflixit, ita ut vix respondendi initium inveniam. Scribis enim his verbis: Non possumus non admirari, Candide carissime, ex hac tua nescimus quo nomine appellemus vel taciturnitate vel tarditate vel oblivione nostri, cum jam fere annus excesserit, quo nullas omnino abs te litteras aut libros habuerimus. Quid ad haec dicam, Princeps illme., loqui vereor, cum multis litteris jampridem dominationi tuae missis, responsione tua indignus habitus sum, et haec culpa in me flectitur, qui taciturnitatem tuam non possum non admirari: quod si error in me fuisset paterer utique equo animo, non vero cum tua claritas audaciam inscribendi dederit cur responsione defraudor? Hec profecto nec dignitatis tuae culpa, nec oblivionis meae causa perveniunt, sed in felicitatem quaedam successere. Ita solet fortuna in omnibus, ut veritas falsa permisceat. Itaque paulo altius repetam quae silere potuisset quisquis dignitati tuae blandiretur nec eam sincere coleret ego amorem tuum omnibus rebus antepono et pluris facio libertatem permistam veritati omni assentacione et vanitate. Novit tua dignitas quid scripserim, cum traducere Politiam Platonis destinassem et nomini tuo consectare, numquid mentitus sum; nonne pollicita executus, in qua transferenda annos tres sine ulla intermissione consumpsi, ut amorem tuum promorerer? Viditne ex hoc tua claritas me minus propitiorem, quod humanitati tuae diffiderem? Quinimmo cum eodem stipendium obtulisse perfecto jam opere, nec id suscepissem, non destiti tamen ab officio meo. Ita enim in litteris tuis continebatur ex Lond. Kal. Julii 1441: Deliberavimus te centum ducatis anno stipendio condonare, et jam id incipissemus efficere nisi nos intercepisset quaedam quasi suspitio principis tui ne fortasse in aliam partem acciperet officium nostrum et dum tibi prodesse conaremur, obessemus. Voluimus propterea id tibi prius significare ut sive hac via sive alia quavis meliore, nos existimes tibi complacere posse, id nobis tuis litteris confidentissime declares, num pro viribus enitemur ut officio nostro minime defuisse videamur. Demum aliis litteris tuis ex Granuico diversorio tuo Idibus Julii sic insertum est: Cum percipere potueris ex frequentissimis litteris nostris, quanti faciamus officium tuum. Idque ut et facilius cognosceres decreveramus tibi annuum stipendium centum videlicet ducatorum nisi timuissemus, ne in aliquam suspitionem te conjecissemus cum principe tuo, et officio in te nostro potius offenderemus quam juvaremus, ut in prioribus litteris nostris tibi significabamus cupientes maxime tuum in hac re prius animum cognoscere; demum additur, quicquid in tua re nos judicabis facturos facile impetrabis. Itaque ne forte silendo displicerem, scripsi dominationi tuae me provisionem non admittere; narravi tamen fideliter necessitatem meam et precium villae olim Francisci Petrarcae piis precibus ab eadem postulavi, non quidem eo pacto ut necessitatem ullam sibi imponeret, sed ut sciret qua via mihi complacere posset quemadmodum litterae tuae continebant; quam postulationem cum duplicatis edidissem litteris, usque in praesentem diem responsione indignus habitus sum. Non destiti propterea silentio tuo deterritus, tamen nulla in me culpa dici potest. Quis enim provocatus a principe tanta humanitate, tanta munificencia non respondeat? Quod si minus prudenter responsum est a me, vincatur tamen offerentis benignitas acceptantis lenitate. Quorsum haec? ut intelligat tua dignitas nulla in me vel taciturnitatem vel tarditatem vel oblivionem affuisse, sed silentio tuo deterritum siluisse. Et quoniam his ipsis tuis litteris adjungitur te in suspicionem incidisse saepenumero non fidei sed valitudinis meae dicam breviter quae sentio. Ego, Princeps illustrissime, quadragesimum nondum annum superavi, (fn. 1) et tamen juxta Platonem tuum optimum jam dedi experimentum fidei meae. Itaque mihi imputari merito potest ab ullo quod fidem in discrimen afferat. Nam qui in magno fidelis est merito in parvo fidem promeretur. Quam ob rem si quae sponte tua claritas mihi obtulit sponte recusavi quid in his ulterius suspicari debuit? Librorum enim majorem ut arbitror partem tibi destinavi, partem cum penes me habeam misissem nisi obstitissent tuae litterae. Habeo quippe Collumellam de re rustica, omnia Apulegii opera, horum traductionem emendatam, magnum opus, parata omnia. Sed cum illa assignem nescio, cum scribat tua dignitas in litteris datis ex Placentia diversorio tuo Kal. Augusti his verbis: Propterea volumus te deinceps admonitum esse, nequid amplius eisdem merchatoribus committas quid ad nos deferri oporteat, cum parum diligentes sint in rebus nostris. Cui igitur committam? Nuntios nullos habeo. Itaque scribat tua sublimitas, cui illos libros assignem et nulla in me erit mora, magis enim cupio illos mittere quam dominatio tua suscipere aveat, et in absentia mea impedimento fuisset jam omnia perfecta habuisse. Steti quidem ferme toto anno praeterito absens in Romana curia legatus a principi meo, qua in legatione vix otium studio suppeditare potui; non immemor tamen officii mei, si quae transcribere nequibam, perfecta quaerere non destiti. Nihil est igitur quod menti tuae merito dubitacionem possit afferre; non enim premio moveor, sed propria erga personam tuam caritate, proprio etiam ex debito, cui teneor, hoc refero, quia in tuis litteris aliter suspicari videtur tua dominatio, dum dicit: Neque te moveant nostra silentia in tuorum laborum mercedem. Nam secus invenies in fine fortasse quam cogitaveras ab initio, neminem [enim] passi sumus immunem abire qui nobis aliquam aliquando operam aut studium praestiterit. Ego certe silentio moveor, mercede non utique: si quid liberius exegi, tua oblatione ac humanitate inductus sum, non spe mea concitatus. Credidi plus placere obsequendo quam tacendo promereri. Quam ob rem nihil est quod ulterius a claritate tua petam nisi benevolentiam et amorem; fidem ipsam inconcussam servabo, cetera fragilia et caduca, quamquam in hac temporum condicione mihi necessaria praeteream. Multa passus sum quae tollerasse grave fuit, nihil acerbius pati possem quam cum his etiam amore dignitatis tuae spoliari, quod avertat Deus.
Ex Mediolano Kal. Junii 1444.

Footnotes

1 He is supposed to have been born in 1399, and if that and the date at the end of the letter are correct he would be forty-five at this time.


<--Previous:
Milan:
1443
Next:-->
Milan:
1451