Milan
1578

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

596-597

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1578', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 596-597. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92304 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1578

1578.
July 30.
F. 93. Inf.
Lettera 225.
fol. 439.
Bibl.
Ambrosiana,
Milan.
1005. John Leslie, Bishop of Ross, to Cardinal Carlo Borromeo.
Cum in omnibus rebus (Illustrissime Borromae) lucet Dei providentia, quocunque oculos vertimus, tum maxime in Ecclesia sua regenda, quippe cum mores Ecclesiasticorum fluentes (nequid dicam asperius) Ecclesiam pene convulsissent a fundamentis, Deus nobis Boromeum coelitus videtur misisse qui vitam ac hos ecclesiasticorum mores dicretis, sanctis legibus, vitaque exemplo constringeret, intraque officii Religionisque oras contineret sancte, cujus rei signum illud vel maximum est, quod te Deus Mediolano praeficerit, in quem locum haeretici sperabant se facile suas hereseon sentinas invecturos, propter vicinium Alpium finiumque suorum conjunctionem: ut Deus videatur te non tam collocasse Archiepiscopum in civitate Mediolensi tanquam in arce religionis Catholicae, quam te ibi opposuisse obicem haeresi se in intimam Italiam insinuaturae, si Mediolanum infecisset, quae cum cogito, gaudeo meam et vivendi et scribendi rationem a te (ut audio) fuisse probatam, et hoc mihi nomine gratulor maxime cum te si habeam mearum actionum ac scriptorum approbatorem, reliquos non multum morer, quippe te et in laudando et vituperando ita geris, ut nihil velis viluperare, quod non sit alicujus mali vel labe infectum vel specie saltem illitum; ac nihil possis laudare, quod non boni rationem aliquo modo in se contineat, Quare cum audio te meos de consolatione afflicti animi libros degisse ita, ut non contemnas, nedum condemnes, mitto at te jam historiam, quam Romae texui de rebus Scoticis; quem quoque si probis librum, labor hic mihi hon videbitur omnino excidisse sine fructu; desiderari possunt a me fortasse potius libri contra haereticos nostros quam historia nostrarum rerum sed cuicumque desiderium hoc facile lenietur cum intellexerit meum institutum, quippe cum cognoscerem meos delectari lectione rerum suarum gestarum, ita scripsi historiam ut multa intersperserim de religione, pietate, sanctitate catholicorum, multa quoque interposuerim de turpitudine, malitia, perversitate haereticorum, ut dum illiciuntur lectione historiae ac gloriae suorum majorum una imbibant Sanctam illam Romanam fidem ex cujus defensione tam ampla nostris gloria quondam crevit; ac aversentur haeresim, ex cujus contagione tam tetra morum labes nostris jam haeret, Nam si totus liber fuisset de Religione Catholica institutus illum tanque pestem nostri aversati fuissent omnino Hoc meum institutum si tu probes foelicem me, qui Deum putabo me habuisse in Boromaeo mearum rerum non severum censorem sed lenem judicem ut tui testimonii incitamento videar ad alia invitari majora. Putabam hoc officium praestare tibi praesens praesenti, sed negotia, quae praemunt maxima, me incitant ut compendia sequar in Franciam nam sua Sanctitas id mihi onus imposuit indigno, ut, Roma relicta, faciam periculum, quid ex me utilitatis ad religionis rem nostris restituendam, vel in Francia vel in Scotia, si tempus postulaverit possit permanere. Ego curro libens jussu Pontificis non ad quietem sed labores, carceres mortemque ipsam, si illa possit quoque modo in Ecclesia rem Deique gloriam cedere.
Valeat, illumque Ecclesiae suae Deus conservet diu incolumem.
Romae, 30 die mensis Julii, 1578.


<--Previous:
Milan:
1577
Next:-->
Milan:
1579