Milan
1607

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Allen B. Hinds (editor)

Year published

1912

Pages

611-612

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Milan: 1607', Calendar of State Papers and Manuscripts in the Archives and Collections of Milan: 1385-1618 (1912), pp. 611-612. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=92315 Date accessed: 24 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1607

1607.
Nov. 30.
G. Inf. 197.
fol. 162.
Bibl. Ambros.,
Milan.
1027. Father Anselm to Cardinal Federigo Borromeo.
Si serius quam par erat ad V.D. Ill. et Rev. has do litteras ipsa molestia singulis diebus iter agendi, ex itinere corporis defatigatio atque hospitiorum incomoditas et inde contracta infirmitas meam agent excusationem. Regulam illam quam ex mandato vestro cursim perlegi, quotius cogito toties ecclesiae sanctae gratulor et deo meo gratias ago in hoc seculo nostro, in quo concupiscentia fervet, refriguit charitas inter tot millia luporum qui impune et licenter per omnia fere ecclesia pascua grassantur, inter tantam turbam mercenariorum, qui ovili Dominico sic incubant, sic in opibus dominicis luxuriantur, ut oves dominicas omnium luporum faucibus ipsi prodant, projiciantque cum ingenti haereticorum cacinno, ecclesiae probro, animarum damno, in hoc (inquam) afflictissimo ecclesiae statu unum saltim inveniri Pastorem bonum in quo cum potentia et prudentia conjunctus et zelus animarum qui etsi non possit sic animam suam ponere ut vitam pro omnibus suis profundat, interim tamen solicite satazit opes et operam ponere, non solum in suis ovibus Evangelii verbo et vitae exemplo pascendis, sed etiam in redimendis ad ecclesiam alienis, si tamen qui Christi sunt alienae Christiano discendae sunt.
Jussit V.D. Ill. et Rev. ut qua cursim legenti Regulam illam subito occurrerunt ea scriberem. Faciam quod jubes Ill. et Rev. D. mallem enim perclitari apud te prudentiae meae quam erga te observantiae meae opinionem. Equidem prudentiam pietatemque summam que in illa lucet regula satis admirari nequeo nihilque in eo genere aut in se sanctius aut ad religionem aptius memini me vidisse; sed quia haereticos esse novi ingenio malignissimo ad calumniandum et scurillissimo ad irridendum constitutiones praesertim religiosas et formulos vivendi ecclesiasticas, putarem adhuc deliberandum expediret ne regulam praebo committere an potius in scriptis dare illis quorum interest illam scire, formulam vero juramenti omnino divulgandum existimarem tum propter specimen eximiae virtutis quod premonstrat fore in sacerdotibus illam praestantibus tam quia magistratum haereticum liberat omni metu ne sacerdotes dum apostolos se simulant ut ipsi proditores sint.
Preterea cum Regula (si recte memini) videatur insinuare debere sacerdotes suam in familiis de fide tractationem inchoare a pueris et adolescentibus postea illorum parentes aggredi; certe etsi cum familiis haereticis sic agendum sit ut eum naufragis jam ia submersuris id est ut quacunque corporis parte poteris illos ne in acquis pereant apprehendas, usu tamen in Anglia didicimus saepius, facillius et fructuosius in aliqua familia convertenda laborari inchoando a matrefamilias aut femina alia proba provecta et propinqua, nam et ilia citius percelluntur metu novissimorum et salutem animae curare velint, et ejusmodi postquam conversae fuerint, mores in melius mutant, et devotissimae plerumque evadunt, sicque magis placent maritis ac propinquis ipsius virtutis titulo qui accessit naturali ac maritali affectui his accedit quod matres apud liberos herae apud famulos famulasque et de rebus fidei loqui audeant et authoritate polleant ut ubi matremfamilias nacti sumus Catholicam, ibi de reliqua domo bonam spem concipimus. Denique in Regula utiliter quidem, sed nimis invidiose et cum pauperum contumelia fastidiose cantum videbitur illum de ceptandis in Collegium adolescentibus solum primariis, quapropter et utiliter faciendum et prudentur tacendum hoc putarem. Postremo existimarem Petri Canisii catechismum parvum utilem valde fore si in Rhetorum linguam converteretur, quia multus est in citandis sacris scripturis pro suis assertionibus, quarum spetie facillius inducuntur heretici quam absque illis adductis solidissimis pro veritate rationibus.
Haec sunt illa que mihi illam Regulam raptim percurrenti occurrebant: quam si maturius perlegissem, forsitan neque haec notanda putassem. Cogitassem enim multas constitutionum rationes quarum convenientia mihi tunc festinanti in mentem non venit, scripsi autem haec non ut censerem scriptum sed ut obedirem Ill. D.V., cui ingratissimus et impiissimus essem si non inservierem in omnibus quibus possim. Ea sunt vestra in me meosque merita is in universalis ecclesiae bonum summus vester zelus.
Ill. D. Cardinali de Camerino dedi litteras D. Ill. et Rev. qui illum jam currentem ad charitatis officia magis incitarunt. Deus utrique vestrum illum remuneret gratiam quam promisit misericordibus. Qui et vestrum D. Ill. semper conservet bonis operibus abundantem donec perducat ad aeternum patria.
Romae, ultima Novembris, 1607.
Servus in Christo,
[Signed] Anselmus Anglus, Mon. Cassin.


<--Previous:
Milan:
1598
Next:-->
Milan:
1608