Close Rolls, March 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 32-42. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp32-42 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1254

De Olivero de Blumvill' custodiendo.—Quia datum est regi intelligi quod Oliverus de Blumvill', captus et in prisona detentus pro roberia nuper facta in domo Eudonis de Shelfangr' apud Shelfangr', interfuit eidem roberie, mandatum est vicecomiti Norf' quod ipsum Oliverum salvo custodiri faciat et ipsum ad confitendum qui cum ipso predicte roberie interfuerunt et quo bona predicti Eudonis per eos asportata devenerunt modis quibus poterit inducat, et omnes illos quos inde indictaverit capiat et in prisona regis salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit; et predicta bona, cum per confessionem predicti Oliveri ei constiterit quo ea devenerunt, ubicumque in balliva sua inventa fuerunt, in manum regis capiat et ea similiter salvo custodiri faciat donec aliud inde a rege mandatum receperit. Testibus A. regina et R. comite apud Windes' primo die Marcii. Per consilium.

Pro Philippa de Coleuuorth' et aliis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco quod, si ei plenarie constiterit quod Philippa de Coleuuorthe et Ricardus de Elinton' semper consueverunt capere racionabilia estoveria sua in propriis boscis suis qui sunt infra metas foreste de Windes' sine visu et impedimento forestariorum regis, et quod ipsi libertate predicta hactenus usi fuerunt, tune ipsos eadem libertate uti permittat prout expedire viderit. Testibus ut supra.
Consimile breve habent Willelmus Jordani et alii tenentes regis de Cokham. Per reginam.

(fn. 1)Pro tenentibus episcopi Exoniensis.—Mandatum est vicecomiti Devon' quod non permittat quod episcopus Exoniensis vel aliquis alius de balliva sua distringat tenentes suos per servicium militare occasione auxilii regi concessi ad primogenitum filium regis militem faciendum ad plus sibi prestandum pro auxilio predicto quam ipsi regi inpenderunt vel sunt daturi occasione predicta. Testibus A. regina et R. comite apud Windes' ij. die Marcii.

De allece liberando ad elemosinas regis faciendas.—Mandatum est Philippo le Hare quod de allece regis quod est in custodia sua liberari faciat hopitali Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie tria miliaria allecis et hospitali de Ospringe tria miliaria allecis ad faciendum inde elemosinas regis. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro abbate Glaston'.—Rex vicecomiti Sumers' et Dors' salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam nuper fieri fecimus quod abbas Glaston' die quo naves nostras ascendimus versus Vasconiam ultimo transfretaturi fuit in tali statu et seisina libertatis quod ipse per totum feodum suum de scutagiis nostris, auxiliis, amerciamentis et aliis que ad nos pertinent returnum habuit ad faciendum districciones, et districciones fecit, et inde per ballivos suos sine ballivis Bathoniensis et Wellensis episcopi vicecomitibus nostris respondit, tibi precipimus quod non permittas quod ballivi predicti episcopi aliquas faciant districciones de premissis contra statum et seisinam predicti abbatis, set ipsum abbatem in statu suo et seisina manuteneas donec aliud a nobis receperis in mandatis. Testibus ut supra.
Vicecomitibus Wilt', Devon', Berk', scribitur idem. Per consilium regis.

De vinis ponendis in celariis regis per loca.—Mandatum est vicecomiti Salop' quod xx. dolia vini, que major et ballivi Bristoll' ei apud Salop' liberabunt, salvo ponat in celario regis ibidem et x. dolia vini que iidem major et ballivi ei liberabunt apud Bruges, ibidem salvo in celario regis poni faciat. Testibus ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Hereford' de xx. doliis vini ab eis recipiendis et in celario regis ibidem ponendis. Testibus ut supra.

Pro Gilberto de Bridleshal'.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod non distringat Gilbertum de Bridleshal' ad faciendum sectam ad comitatum suum quamdiu fuerit in servicio regis in Vasconia. Testibus ut supra.

Quia Johannes de Lessinton' et Galfridus de Langel', variis occupati negociis, ad assingnandum Ade que fuit uxor Radulphi de Levinton' racionabilem dotem de terris et tenementis que fuerunt predicti Radulphi, sicut rex eis injunxit, nequeunt intendere, mandatum est Thome de Stanford', escaetori regis ultra Trentam, quod assumptis secum vicecomite Cumb' et coronatoribus ejusdem comitatus predicte Ade de predictis terris et tenementis racionabilem dotem secundum consuetudinem regni assingnet, ita quod unum trium capitalium mesuagiorum que fuerunt predicti Radulphi eidem Ade in dotem assingnetur prout expedire viderint. Testibus ut supra. (Cancelled) quia aliter inferius.

Pro executoribus Radulphi de Levinton'.—Et mandatum est eidem Thome quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Radulphi de Levinton' de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eosdem executores de firmis et catallis que fuerunt predicti Radulphi liberam administracionem habere faciat ad execucionem ejusdem testamenti faciendam. Testibus ut supra.

De nave deliberanda.—Mandatum est ballivis de Pevenes' quod, si in navi que vocatur Lanbord' sint victualia Petri Chacep', tune ipsam quo voluerit sine inpedimento libere permittant (fn. 2) abire. Testibus A. regina et R. comite apud Westmonasterium iiij. die Marcii. Per reginam.

Pro hominibus abbatis de Lilleshull'.—Mandatum est vicecomiti Salop' quod, si homines abbatis de Lilleshull' fuerint coram Willelmo Trussell' parati ostendere arma sua apud Salop', tunc eundem abbatem vel homines suos non distringat ad participandum communi fini c. marcarum in quibus communitas ejusdem comitatus regi tenetur pro transgressione eidem Willelmo ibidem facta. Testibus ut supra.

De Ada quefuit uxor Radulphi de Levinton' vocata ad curiam.— Licet rex nuper preceperit Thome de Staunford' quod, assumptis secum vicecomite Cumbr' et coronatoribus ejusdem comitatus, Ade que fuit uxor Radulphi de Levinton' racionabilem dotem de terris et tenementis que fuerunt ejusdem Radulphi assingnaret, rex tamen non vult quod ad assingnacionem ejusdem dotis procedant, set ei in fide qua regi tenetur firmiter injungit quod eidem Ade nullam dotem de terris et tenementis predictis pretextu predicti mandati regis assingnet, set eidem Ade ex parte regis firmiter injungat quod vniat (sic) coram regina, R. comite Cornubie et aliis de consilio regis ad faciendum regi quod de jure facere debet, et rex ei de terris et tenementis predictis racionabilem dotem secundum consuetudinem regni assingnari faciet, et omnes terras et tenementa predicta in manum regis ad opus Senchie comitisse Cornubie, cui rex custodiam earundem terrarum et tenementorum usque ad legittimam etatem heredum predicti Radulphi concessit, salvo custodiat et ei de exitibus earundem respondeat donee rex aliud inde preceperit, salvis regi advocacionibus ecclesiarum et maritagiis predictorum heredum. Testibus ut supra. Per reginam.

De congruis emendis.—Mandatum est ballivis Suhamt' quod cum festinacione emant in predicta villa ad opus regine cl. congruos (et (fn. 3) ) eos venire faciant apud Merleberge, ita quod sint ibi hac instanti die sabati proxima post festum Sancti Gregorii ad tardius contra adventum ejusdem regine. Et rex custum quod ad hoc posuerint, cum illud sciverit, eis faciet allocari. Testibus ut supra apud Windes' x. die Marcii.

De busca capienda ad opus regine.—Mandatum est Nicholao de Barbeflet, custodi foreste de Savernak', quod permittat servientes regine capere in predicta foresta ad focum ejusdem regine xliiij. carettatas busce contra adventum suum usque Merleberge. Testibus ut supra.

De quercu data.—Mandatum est Godefrido de Lyston', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta faciat habere Roberto candelario regine unam quercum ad maeremium de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro comitissa Cornubie.—Rex dedit Senchie comitisse Cornubie custodiam terrarum et heredum Radulphi de Levinton', que ad regem pertinet, habendam et tenendam usque ad legittimam etatem heredum predicti Radulphi, cum advocacionibus ecclesiarum, escaetis que inde accidere poterunt, libertatibus et omnibus aliis pertinenciis suis sine ullo retenemento, salvo regi maritagio filie et heredis predicti Radulphi; salvis eciam Ade que fuit uxor predicti Radulphi manerio de Staffol' cum capitali mesuagio et aliis pertinenciis suis quod extenditur ad lxx. solidos et xj. denarios per annum, villa de West Cubrithteb' cum pertinenciis que extenditur ad lxj. solidos et unum obolum per annum, villa de Hedreford cum pertinenciis que extenditur ad xxxiiij. solidos viij. denarios per annum, manerio de Kirkandreth' cum pertinenciis quod extenditur ad vij. libras xv. solidos vj. denarios per annum, villa de Budecastr' cum pertinenciis que extenditur ad iiij. libras xvij. solidos vj. denarios per annum, cum tercia parte duarum partium molendini aquatici de Levinton' que extenditur ad iiij. libras per annum et cum lxvj. solidis vj. denariis de firma Willelmi de Ireby de terris quas tenet ad vitam suam in Gamelesby, Glassanby, Unthank et Merchamby, que predicte Ade de terris que fuerunt predicti Radulphi in dotem assingnavimus, ita quod post decessum ipsius Willelmi nichil accrescat predicte Ade de terris quas idem Willelmus tenet ad vitam suam in predictis villis preter predictos lxvj. solidos et vj. denarios. Et mandatum est Thome de Staunford', escaetori regis ultra Trentam, quod fratri Willelmo de Tarent' ad opus predicte comitisse de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Radulphi et que occasione mortis ejusdem Radulphi cepit in manum regis, exceptis maneriis et villis predictis et tercia parte duarum parcium predicti molendini et predictis lxvj. solidis et vj. denariis de firma predicti Willelmi de Ireby, plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est, una cum omnibus exitibus que (sic) de predictis terris a tempore capcionis earundem in manum regis perceptis. Et predicte Ade de predictis maneriis et villis et tercia parte duarum parcium predicti molendini cum predictis lxvj. solidis et vj. denariis de firma predicti Willelmi de Ireby que ei Ade rex in dotem assingnavit plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Windes' xij. die Marcii. Per reginam et per preceptum regis.

De filia Radulphi de Levinton' liberanda.—Rex dedit Eustachio de Baylloll' custodiam et maritagium filie et heredis Radulphi de Levinton'. Et mandatum est Ade que fuit ipsius (sic) Radulphi quod eidem Eustachio predictam filiam liberet. Testibus ut supra. Per preceptum regis.

Pro Johanne le Moyne vicecomiti Cauntebr'.—Mandatum est baronibus de scaccario quod recipiant attornatum Johannis le Moynne vicecomitis Caunt' et Hunt' ad respondendum pro eo ad scaccarium regis de hiis que tangunt ballivam suam usque ad reditum suum a partibus transmarinis. Testibus ut supra. Per reginam.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere Philippo Luvel xv. robora ad focum suum, ubi melius ad opus ipsius Philippi capi poterunt, de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

Mandatum est constabulario de Porecestr' quod, cum a fratre Luca de Marisco et Johanne de Stratford' fuerit requisitus, assingnet eisdem locum tutum et optimum in predicto castro in quo salvo reponere possint thesaurum regis donec prosperum ventum habuerint ad predictum thesaurum ad regem salvo conducendum in Vasconiam. Testibus ut supra apud Rading' xiiij. die Marcii. (Cancelled) quia aliter inferius.

De loco assingnando ad thesaurum regis.—Mandatum est constabulario de Porecestr' quod, cum Robertus de Chauri clericus regine ad eum venerit cum thesauro regis, assignet ei locum tutum et optimum in castro de Porecestr' in quo salvo reponere possit eundem thesaurum donec illum liberaverit fratri Luce et Johanni de Stratford' et iidem frater Lucas et Johannes ventum prosperum habuerint ad predictum thesaurum ad regem salvo transducendum in Vasconiam; et eis fratri Johanni (sic) habere faciat duos pontes et xij. cleyas de pontibus et cleiis regis qui sunt in custodia sua ad navem muniendam in qua predictum thesaurum ad regem transducent. Testibus ut supra apud Sandelford xiiij. die Marcii.
Et mandatum est predicto Roberto quod thesaurum predictum reponi faciat in castro predicto et, cum predicti frater et Johannes ventum ad hoc habuerint oportunum, thesaurum predictum eis liberet et cum eodem thesauro moram faciat in partibus Portesm' donec salvo eskippetur. Testibus ut supra.
Et mandatum est ballivis de Portesm' quod sint in auxilium predictis fratri Luce, Roberto et Johanni quod predictus thesaurus eskippetur et passagium eorum, quamcicius poterint, accelerent. Testibus ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Roberto de Stopham, ballivo regis de Clarendon', quod in foresta de Clarendon' faciat habere magistro Willelmo de Kilkenn', archidiacono Coventr', sex bona robora ad focum suum ubi ad majus commodum suum capi poterunt, de dono regis. Testibus etc. apud Rading' xv. die Marcii. Per reginam.

De prisone cariando.—Mandatum est vicecomiti Sumers' quod Clementem de Sembleton', qui se facit nominari Michaelem de Wygorn', inprisonatum apud Ivelcestr', et quem Nicholaus le Vilur probator regis apellat de societate latrocinii, salvo cariari faciat Sarr' liberandum ibidem vicecomiti regis Wiltes'. Testibus etc. apud Merleberge xvj. die Marcii.

De quercu data.—Mandatum est Roberto de Stopham, ballivo regis de Clarendon', quod in foresta de Clarendon' faciat habere priori de Monasterio Ederoso unam quercum ad unum postem molendini inde faciendum, de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro Waltero de Grey.—Walterus de Grey manucepit coram regina et aliis de consilio regis quod erit Lond' a die Pasche in tres septimanas cum equis et armis paratus ad veniendum cum magnatibus Anglie ad regem in Vasconiam. Et mandatum est vicecomiti Oxon' quod, si ipsum ad hoc distrixerit, districcionem illam interim relaxet. Testibus ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Norhamt'. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro Sibilla Giffard.—Quia rex concessit Sibille Giffard custodiam terre et heredis Roberti le Archer cum pertinenciis suis habendam usque ad legittimam etatem heredum ipsius Roberti, et datum est regi intelligi quod Ricardus de Brikevill', qui nuper in fata concessit, tenuit unam carucatam terre cum pertinenciis in Beneteleg' de predicto herede per serjantiam, mandatum est vicecomiti Suhamt' quod, si predictus Ricardus tenuit terram illam de predicto herede per serjantiam sicut predictum est, tune predicte Sibille de custodia predicte carucate terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat, habendam usque ad legittimam etatem heredis predicti Ricardi. Testibus A. regina et R. comite Cornubie xviij. die Marcii. Per reginam.

Pro Eudone de Landa.—Quia Eudo de Landa, qui constitutus est constabularius ad insequendum, cum necesse fuerit, malefactores cum juratis ad arma de comitatu Linc', transfretaturus est cum Johanne de Aencurt ad regem in Vasconiam, mandatum est vicecomiti Linc' quod loco ejusdem Eudonis de legalioribus et discretioribus militibus predicti comitatus quemdam alium constabularium eligi faciat et ad hoc substituat; et talem ad hoc eligi faciat qui melius sciat et possit constabularie predicte intendere. Testibus ut supra.

Pro executoribus Willelmi de Cardunvill'.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti Willelmi de Cardunvill' de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eosdem executores de bonis et catallis ipsius defuncti liberam administracionem faciat ad execucionem etc. Testibus ut supra.

De quercu data.—Mandatum est senescallo foreste de Wyccheuuod' quod in foresta de Wyccheuuod' faciat habere abbati de la Bruere unam quercum ad maeremium de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

De quadam muliere carianda usque Oxoniam.—Quia crimen latrocinii commissi apud Oxoniam, pro quo Alicia de Englefeld fugit ad ecclesiam beate Marie Oxonie, que postea ab ea evasit et fugit in libertatem abbatis de Rading', ubi sicut rex intellexit detinetur in prisona, facilius convinci poterit in comitatu Oxon' quam Berk', mandatum est ballivis abbatis de Rading' in Rading' quod ipsam Aliciam sub salva custodia mittant usque Oxoniam liberandam vicecomiti Oxon', cui rex mandavit quod ipsam recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Testibus ut supra apud Merleberge xxix. die Marcii. Per H. de Ba.

Pro hominibus comitatus Glouc'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod, si ballivi R. de Clare comitis Glouc' plenarie ei solvant amerciamenta contingencia homines manerii de Sobur' pro transgressione cambii, tune amerciamenta illa a ballivis illis recipiat et inde ad scaccarium regis respondeat. Testibus ut supra. Per H. de Bathonia.

Pro Willelmo filio Agnetis Warisun.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod quidam equus effrenatus super quem sedebat Willelmus filius Agnetis Warisun, quando fuit etatis decem annorum, per infortunium currendo interfecit Aliciam que fuit uxor Ade Pinberk', eo quod idem Willelmus equum illum nec domare nec retinere potuit, mandatum est vicecomiti Berk' quod eundem Willelmum, captum et detentum in prisona regis de Rading' pro morte predicte Alicie, que sic interfecta fuit et non per feloniam et maliciam excogitatam, tradat per plevinam usque adventum justiciariorum ad partes illas. Et habeat ibi nomina plegiorum et hoc breve. Testibus ut supra. Per H. de Bath'.

Pro priore de Okeburn'.—Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cette, quod demandam, quam facit priori de Okeburn' et hominibus suis in balliva sua de expeditacione canum suorum, ponat in respectum usque a die Pasche in tres septimanas. Testibus ut supra. Per reginam.

De vino regis vendendo.—Mandatum est vicecomiti Wyltes' quod sit in auxilium Roberto de Stopham, ballivo regis de Clarend', ad vendendum quoddam dolium veteris vini existentis apud Clarend' prout commodum regis melius viderit expedire. Testibus ut supra.

De vinis capiendis ad opus regine.—Mandatum est Johanni de Gisorc' quod de quinque navibus que nuper venerunt Lond' onerate vinis, sicut regine mandavit, inducat modis omnibus quibus poterit mercatores vinorum contentorum in tribus navibus, que habent acquietacionem omnimode prise excepta prisa regis, quod de vinis in eisdem navibus contentis dimittant ei ad opus regine usque ad xx. dolia vini, et ipse manucapiat quod dicti mercatores pacabuntur pro illis xx. doliis in octabis Pasche apud Lond': et de vinis contentis in residuis duabus navibus que consimilem acquietacionem non habent, capiat ad opus regine tot dolia quot expedire viderit. Testibus ut supra.

De coronatoribus eligendis.—Quia Willelmus le Clerc, alter coronatorum regis ville Bristoll', in fata concessit sicut ex relatu majoris et ballivorum predicte ville rex intellexit, mandatum est vicecomiti Glouc' quod in propria persona sua eat usque Bristoll' et majori et ballivis predictis ex parte regis injungat quod in pleno hundredo suo de assensu ejusdem hundredi in presencia sua eligi faciant loco predicti Willelmi quendam alium coronatorem de legalioribus et discretioribus hominibus predicte ville, qui prestito prius sacramento fidelitatis coram vicecomiti et majore et ballivis predictis sicut fieri solet, ex tune faciat et conservet una cum alio coronatore predicte ville ea que ad coronam regis in eadem villa pertinent; et talem eum eligi faciat qui melius sciat et possit ad hoc intendere. Testibus A. regina et R. comite apud Merleberg' xxiij. die Marcii.
Quia Waleramus de Cerinton' familiaris est Willelmi de Wilton', mandatum est vicecomiti Kancie quod ipsum ad officium coronatoris suscipiendum non distringat, set alium loco suo eligi faciat, qui prestito etc. Testibus ut supra.

[m. 9.]

De ponendo per ballium.—Johannes Bolle, Adam Tolle, Saer Tolle, Matheus de la Porte, Walterus le Pessun, Brianus le Munner, Willelmus de Clopton', Ricardus Ficket, Thomas Maukel', Robertus de Ayneuieton', Ranulphus le Kne, Johannes le Marchaund', Henricus Heyuuard' et Johannes le Provost, capti et detenti in prisona regis de Gypewyc' pro morte Roberti Hoppesort', unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Testibus ut supra apud Merleberge xxiij. die Marcii.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Stafford' quod, si Robertus de Mere sit ita inpotens sui quod officio coronatoris non possit intendere, tune alium coronatorem loco suo eligi faciat, qui prestito sacramento etc. Testibus ut supra.

Pro Henrico Esturmy.—Quia probatum est coram rege quod Henricus Esturmy filius et heres Galfridi Esturmy plene etatis est, recepta ab eo fidelitate de omnibus terris et tenementis que predictus Galfridus pater suus tenuit de rege in capite, rex reddidit ei omnes terras et tenementa predicta. Et mandatum est vicecomiti Wyltes' quod eidem Henrico de omnibus terris et tenementis que predictus Galfridus tenuit de rege in capite, et de quibus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et de aliis terris que fuerunt ipsius Galfridi in balliva tua, et que occasione mortis sue extiterunt in manu regis, plenam seisinam sine dilacione habere facias. Testibus ut supra.
Idem mandatum est vicecomitibus Suhamt' et Wygorn'.
Rex eciam, recepta ab eo fidelitate de omnibus terris etc. que predictus Galfridus pater suus tenuit de rege in capite et de balliva quam habuit in foresta de Savernak', reddidit ei tenementa illa una cum balliva predicta. Et mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario foreste, quod eidem Henrico de balliva predicta cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Testibus ut supra.

De braemiis datis.—Mandatum est Sampsoni de Bremesgrave, custodi manerii de Feckenham, quod in vivario de Feckenham faciat habere Galfrido de Langel' x. matrices bremias de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

De roboribus datis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario, quod in bosco de Haseluuod' faciat habere uxori Gilberti de Segrave quatuor robora ad focum suum de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro Thoma Grammer' et Willelmo Heved'.—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere Thome Grammari per quindenam unam carettatam busce ad sustentacionem cujusdam molendini regis quod est in custodia sua, secundum convencionem inter Robertum de Muscegros, quondam ballivum de Merleberge, et ipsum Thomam inde factam. Testibus ut supra apud Merleberge xxv. die Marcii.
Consimile breve habet Willelmus Heved de una carettata busce singulis septimanis usque ad festum Sancti Michaelis proximo sequens. Per reginam.

De navi deliberata.—Mandatum est ballivo de la Pole et sex juratis ejusdem ville super arestacione navium quod, si ballivi Johannis de Plessetis comitis Warr' invenerint eis sufficientem securitatem quod navis Rogeri Payne, quam conduxerunt ad transducendum victualia in Vasconiam ad opus predicti comitis, non ducetur alibi quam usque Burdegalam, tunc eandem navem cum victualibus illis abire permittat. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro fratribus predicatoribus Wylton'.—Mandatum est ballivo de Graveling' quod in bosco de Graveling' faciat habere Fratribus Predicatoribus de Wylton' xv. carettatas spinarum et subbosci ad placiam suam apud Wilton' claudendam, de dono regis. Testibus ut supra.
Et quod faciat habere eisdem Fratribus vj. robora sicca folia non ferencia ad focum suum de dono regis, ubi ad minus dampnum ejusdem bosci capi poterunt. Testibus ut supra. Per reginam.

De cervis et capriolis datis.—Mandatum est custodi foreste de la Bere quod in eadem foresta faciat habere Margerie comitisse Line' tres cervos et vj. capriolos de dono regis. Testibus ut supra. Per reginam.

Pro executoribus episcopi Karliolensis.—Quia Simon de Trop' et Willelmus de Suyneford' de comitatu Norhamt' manuceperunt coram regina et aliis de consilio regis, pro se et coexecutoribus testamenti S. quondam Karliolensis episcopi, reddere regi debita, si que idem episcopus regi debebat die quo obiit, mandatum est Roberto de Dacr' custodi episcopatus Karliolensis quod ipsos Simonem et Willelmum et coexecutores testamenti predicti de bonis et catallis que fuerunt predicti episcopi liberam administracionem habere permittat ad execucionem ejusdem testamenti inde faciendam. Testibus A. regina et R. comite Cornubie apud Sandelford' xxvij. die Marcii.
Idem mandatum est escaetoribus regis in comitatibus Line' et Dereb'. Testibus ut supra.

De celariis apud Portesm' providendis.—Mandatum est ballivis de Portesm' quod cum festinacione provideant regine de uno vel duobus celariis in villa sua in quibus poni possint xl. dolia vini et in eis salvo poni faciant tot dolia vini cum ballivi Suhamt' ea cariari fecerint usque Portesm'. Testibus ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Ernaldo de Bosco quod in bosco de Hanleg' in foresta de Selveston' faciat habere Fratribus Minoribus Norhamt' quinque robora ad focum suum, de dono regis. Testibus ut supra apud Rading' xxix. die Marcii. Per reginam.

De terra Aline Wake custodienda.—Quia post decessum eorum qui de rege tenent in capite ad regem pertinet prima seisina terrarum quas ipsi tenuerunt, mandatum est vicecomiti Bed' quod assumpto secum escaetore regis in comitatu suo et aliis, si necesse fuerit, in propria persona sua accedat ad terram quam Alina Wake tenuit de rege in capite in Wardone, et quam predictus escaetor cepit in manum regis per preceptum regis, et, si quos in terra illa ad perturbandum seisinam regis invenerit, amoveat, non permittens quod aliquis vendicans sibi jus in terra illa eandem ingrediatur donec rex aliud inde preceperit. Set, si quis jus hereditarium in ea sibi vendicet, veniat coram consilio regis eandem terram sicut moris est petiturus, et rex ei quod justum fuerit inde fieri faciet. Testibus ut supra apud Windes' xxx. die Marcii. Per reginam et H. de Bath'.

De dote assingnanda.—Mandatum est ballivo Humfridi de Boun junioris de Brechiniok' quod de terris et tenementis que fuerunt Milonis Pichar in balliva sua, qui nuper in servicio regis in partibus Vasconie in fata concessit, Alicie que fuit uxor ipsius Milonis racionabliem dotem secundum consuetudinem partium illarum sine dilacione assingnari faciat, et de bonis et catallis que fuerunt ejusdem Milonis in eadem balliva die quo obiit executoribus testamenti sui liberam administracionem habere faciat ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Testibus ut supra.

De ponendo per ballium.—Hugo Futrun, captus et detentus in prisona regis de Norhamt' pro morte Alani de Houcton', unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Norhamt' quod ponatur per ballium. Testibus ut supra.

Footnotes

  • 1. Na (nota) in the margin against this entry.
  • 2. MS. has permittat.
  • 3. Omitted in MS.