Close Rolls, June 1254

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1254', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 73-79. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp73-79 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1254

[m. 5.]

De ponendo per ballium.—Willelmus filius Clementis, captus et detentus in prisona regis de Sancto Edmundo pro morte Simonis de Finchingfeld unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste R. comite Cornubie apud Windes' iiij. die Junii.

De bobus inpinguandis.—Mandatum est custodi parci de Havering' quod xl. boves et vaccas, quos constabularius regis de Windes' ei liberari faciet, inpinguari faciat in parco de Havering' ad opus puerorum regis apud Windes' commorancium. Teste ut supra.

Hybernia. De navibus arestandis.—Rex justiciario suo Hibernie salutem. Cum Elyas Ridel, qui omnia que habuit de nobis tenuit in capite, nuper diem clauserit extremum et milites et burgenses ville de Brigerak' post mortem ipsius Elye contra nos confederati sunt et alium dominum, scilicet Reginaldum de Poncio, qui omnino est contra fidem nostram, preelegerint, munientes contra nos cum eodem Reginaldo villam predictam de Brigerak', vobis mandamus in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quod, sicut nos et honorem nostrum diligitis, homines, vina, mercandisas et omnes alias res et possessiones hominum de Brigerak' in singulis portibus Hybernie, ubicumque applicuerint, arestari et salvo custodiri faciatis donec aliud inde a nobis mandatum receperitis; et ad hoc exequendum deputari faciatis prudentes et discretos viros tot et tales qui in hoc facto per mercatores circumveniri non possunt et de quibus confidatis. Teste ut supra.

Idem mandatum est baronibus quinque portuum et ballivis per omnes portus Anglie et eciam vicecomitibus in quibus iidem portus sunt.

De equo reddendo.—Mandatum est ballivis Ingerami de Fednes de Wendovr' quod, quia testificatum est coram consilio regis in Anglia commorante quod quidam equus liardus arestatus in villa de Wendovere cum latronibus, quorum unus fuit decollatus et alius suspensus, fuit Ricardi Ruffi clerici regis, quod predictum equum Waltero filio Thome, homini dicti Ricardi, ad opus ejusdem sine dilacione liberent. Teste ut supra apud Windes' vij. die Junii.

Mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod faciant habere Johanni de Frethorn et duobus portitoribus suis austurcorum regis stipendia liberacionum suarum et robas suas eodem modo et eodem tempore prout habere consueverunt quando rex fuit in regno. Teste ut supra. (Cancelled) quia mutatum fuit.

De robis emendis.—Mandatum est Philippo Luvel', thesaurario regis, quod cum festinacione assingnet aliquem discretum de quo confidat ad emendum subscripta in Lond' vel in instantibus nundinis Sancti Botulphi, videlicet, duas fururas de tibiis leporum vel scindallo ad duas robas Edmundi filii regis et Henrici de Lascy; item tres robas competentes cum scindallo ad opus Henrici de Malo Lacu, Walteri de Neuport et Johannis de Langetoft, clericorum cancellarie nostre in Anglia commorancium; item scindallum ad quatuor robas integras quatuor dominarum commorancium cum liberis nostris apud Windes', et ad unam robam integram Eymonis constabularii nostri de Windes'; item unam robam integram cum scindallo ad opus Ricardi capellani commorantis cum liberis predictis; item unam robam cum scindallo ad opus Simonis de Wycumb', clerici, custodis predictorum liberorum, et aliam ad opus magistri Godwyni coci eorundem liberorum; item robas competentes cum fururis agnorum ad opus Johannis de Vescy et duorum magistrorum suorum, Nicholai de Langel', Laurencii de Sancto Mauro, Philippi de Albuniaco et Johannis de Blakeford', puerorum commorancium cum liberis predictis; item robas cum fururis angnorum ad opus Bartholomei de Everle, Bartholomei de Yatingeden', Johannis de Brummore, Willelmi de Valers, Petri Coc, Bartholomei de Butellaria et Willelmi Scoti, vallettorum commorancium cum liberis predictis, et ad opus Johannis valletti neptis nostre ibidem commorantis; item unam robam cum furura angnorum ad opus Juliane lotricis liberorum predictorum. Et ei, quem ad hoc assingnaveritis, habere faciatis denarios ad predictas empciones faciendas, et, cum rex sciverit quantum ei habere fecerit, breve de Liberate ei inde habere faciet; et cum predicte empciones facte fuerint, predictas robas cum fururis et scindallis predictis liberari faciat predicto Simoni de Wycumb' distribuenda clericis, pueris, vadlettis et aliis prenominatis, sicut predictum est. Teste ut supra. Per comitem Ricardum.

Pro Henrico de Mara.—Mandatum est Johanni de Aure, escaetori regis in comitatu Sumers', quod omnes exitus maneriorum de Curri et Stok', quos inde recepit a tempore mortis Sabine de Ortiaco, faciat habere de speciali gracia regis Henrico de Mara, cui rex custodiam maneriorum illorum concessit. Testibus A. regina et R. comitem apud Portesm' xxviij. die Maii. Per reginam.

Pro Edmundo de Lascy.—Edmundus de Lascy liberavit per preceptum regis Philippo Luvel, thesaurario, apud Portesm' die Mercurii proxima ante Pentecosten anno etc. xxxviij. lxxj. libras et xv. solidos transmittendos ad regem in Vasconiam de auxilio ad primogenitum filium regis militem faciendum de feodis militum que idem Edmundus tenet de rege in capite. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Edmundum de predictis lxxj. libris et xv. solidis quietum esse faciant. Testibus ut supra. Per reginam.

De damis ad opus puerorum regis.—Mandatum est custodi parci de Havering' quod in eodem parco faciat habere Edmundo filio regis et ceteris pueris regis secum apud Windes' commorantibus v. damos ad opus eorundem, vel permittat eos ad opus eorundem puerorum capi in parco predicto. Teste R. comite Cornubie apud Rading' xiij. die Junii.

Pro Elena que fuit uxor Roberti de Creystok'.—Rex Thome de Staunford', escaetori suo ultra Trentam, salutem. Monstravit consilio regis in Anglia commoranti Willelmus de Creystok' quod, cum temporibus aliorum dominorum de Creystok' haya de Gillecamban semper integra extiterit et relictis eorundem dominorum assingnari consueverit alia terra in dotem ad valericiam tercie partis predicte haye, vos contra consuetudinem predictam assingnare proponitis Elene que fuit uxor Roberti de Creystok', fratris predicti Willelmi, cujus heres ipse est, terciam partem predicte haye in dotem, de qua relictis predecessorum predicti Willelmi nunquam fuit dos assingnata ut dicit. Et ideo volumus et mandamus quod, si ita est, predictam haiam integram esse permittentes prefate Elene de aliis terris et tenementis que fuerunt predicti Roberti quondam viri sui racionabilem dotem ad valenciam predicte tercie partis assingnetis. Teste ut supra. Per H. de Bath' et alios de consilio regis.

De virgis ad gurgitem regis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere vicecomiti Glouc' virgas ad reparacionem unius gurgitis regis et dimidii, qui sunt in custodia Mathei Bezill'. Teste ut supra.

De empcionibus faciendis ad opus puerorum regis.—Mandatum est ballivo de Pecco quod hiis, quos custodes Edmundi filii regis et ceterorum liberorum regis commorancium apud Windes' missuri sunt ad instantes nundinas de Pecco ad quasdam empciones ad opus eorundem liberorum ibidem faciendas, sit in auxilium et consilium ad easdem empciones commode faciendas. Teste R. comite Cornubie apud Rading' xv. die Junii.

De damis ad opus eorundem puerorum.—Mandatum est custodi parci de Odiham quod in predicto parco faciat habere Edmundo filio regis et ceteris liberis regis commorantibus apud Windes' vj. damos, vel permittat eos capi ad opus eorundem liberorum. Teste ut supra.

Pro vicecomiti Surr' et Sussex'.—Quia Willelmus de Mucheldevere, vicecomes regis Surr' et Sussex', iturus est ad partes Wallie in hac estate cum Henrico de Mara ad quedam negocia Eduuardi filii regis expedienda in eisdem partibus, prout regina ante recessum suum ab Anglia providit et eidem vicecomiti coram prefato Henrico viva voce injunxit, mandatum est baronibus de scaccario quod compotum prefati vicecomitis de exitibus predictorum comitatuum ponat (sic) in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram. Teste R. comite Cornubie apud Abbendon' xvij. die Junii. Per H. de Mara.

De amerciamentis cambii levandis.—Quia ante recessum regis ab Anglia per ipsum et consilium suum fuit provisum quod amerciamenta cambii de hiis qui cambiaverunt in civitate Lond' contra preceptum regis vel contra statuta cambii regis et eciam de Cavercinis et Ultramontanis in eadem civitate commorantibus, scilicet de qualibet societate eorundem cc. marce levarentur, et illud idem oretenus injunximus R. comiti Cornubie et magistro Willelmo de Kilkenn', archidiacono Coventr', mandatum est baronibus de scaccario quod amerciamenta predicta cum festinacione levari faciant. Teste ut supra apud Oxoniam xviij. die Junii. Per comitem.

Pro magistro Willelmo de Kilkenn'.—Mandatum est constabulario de Divisis quod permittat homines magistri Willelmi de Kilkenn', archidiaconi Coventr', libere cariare maeremium quod rex ei dedit in foresta de Chippenham sine impedimento suo vel forestariorum predicte foreste. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones regis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewode, quod in bosco de Pauncehal' faciat habere vicecomiti Oxon' et aliis custodibus operacionum regis Oxonie v. quercus ad scindulas inde faciendas ad capellam regis Oxonie et cameram regis ibidem cooperiendas. Teste ut supra. Per comitem.

Pro hospitale extra portam orientalem Oxonie.—Quia testificatum est coram consilio regis in Anglia commorante quod magister et fratres hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie, postquam primo habuerunt terram in manerio regis de Wutton', quieti extiterunt de omnimodo tallagio ejusdem terre, mandatum est ballivo regis de Wutton' quod demandam quam ei facit de tallagio predicte terre ponat in respectum usque ad reditum regis de partibus Vasconie. Teste R. comite Cornubie apud Oxoniam xxj. die Junii.

Quia rex patronus est predicti hospitalis, quod est in custodia regis, mandatum est vicecomiti Oxon' quod non permittat abbatem de Osneye vel aliquem alium religiosum ingredi tenementa aud feoda que tenentur de eodem hospitali, et, si contingat ipsum abbatem vel alium religiosum subdole ingredi feoda aut tenementa que de eodem hospitali tenentur, eos sine mora amoveat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buking' pro eodem hospitali contra priorem de Luffeud'. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Shothovr' quod demandam quam facit magistro predicti hospitalis de dimidia marca pro carbone, quem fieri fecit in predicta foresta, ponat in respectum usque ad instans festum Sancte Margarete virginis. Teste ut supra.

De quadam littera mittenda in Vasconiam.—Quia commissarii qui sunt in Insulis regis et in Vasconia super collacione decime proventuum ecclesiasticorum regi concessorum in subsidium Terre Sancte non adhibent fidem mandato nec sigillis W. et J. Norwycensis et Cycestrensis episcoporum nec abbatis Westmonasteriensis, nec volunt mandatum suum exequi donec inspexerint autenticum, mandatum est eisdem episcopis et abbati quatinus unum par litterarum dupplicatarum, quas magister Nicholaus de Plumton' ultimo inpetravit in curia Romana super collectione decime predicte et quas nuper eis tradidit, eidem clerico regis vel ejus certo nuncio regis tradat (sic) sine ulla dilacione transmittendum ad regem in Vasconiam, sicut rex ei injuxit: et hoc non omittant. Teste R. comite Cornubie apud Berninton' xxij. die Junii. Per mandatum regis quod est penes Nicholaum de Plumton'.

Pro Reymundo Makayn.—Mandatum est vicecomiti Devon' quod de bonis Willelmi de Englefeud' faciat habere servienti Reymundi Makayn presencium portitori tria dolia vini vel eorum precium que idem Willelmus cepit tempore quo fuit vicecomes Devon' et posuit in castro Oxon' (sic), nisi idem Willelmus monstrare poterit quod precium vinorum illorum reddiderit. Teste R. comite Cornubie apud Glouc' xxv. die Junii. Per H. de Bath'.

Pro Waltero Attepulle.—Quia testificatum est coram consilio regis quod Walterus Attepulle, inprisonatus pro transgressione foreste, non est culpabilis de transgressione illa, mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod ipsum per plevinam dimittat usque adventum Ernaldi de Bosco, justiciarii foreste, ad partes illas. Et habeat ibi hoc breve. Teste ut supra. Quia pauper.

Pro Isabella que fuit uxor Radulphi de Haya.—Ostensum est consilio regis ex parte Isabelle que fuit uxor Radulphi de Haya quod, occasione mandati regis quod recepit de terris que fuerunt ipsius Radulphi in comitatu predicto capiendis in manum regis, cepit in eandem manum omnes terras quas predicti Radulphus et Isabella tenuerunt de hereditate ejusdem Isabelle in eodem comitatu: et mandatum est escaetori regis in comitatu Sussex' quod diligenter inquirat quas terras predicti Radulphus et Isabella tenuerunt de hereditate predicte Isabelle in comitatu predicto die quo idem Radulphus obiit, et omnes terras, quas per legittimam inquisicionem inde factam inveneris (sic) esse de hereditate predicte Isabelle in eodem comitatu et quas occasione mortis ipsius Radulphi cepit in manum regis, eidem Isabelle sine dilacione rehabere faciat. Teste ut supra. Per H. de Bath' et alios.
Idem mandatum est escaetori regis in comitatu Sumers'. Teste ut supra.

De escaetore eligendo.—Quia Henricus Muscel qui nuper electus fuit ad officium escaetoris non est utilis officio illi, mandatum est vicecomiti Glouc' quod ipsum ab officio illo amoveat et alium loco suo substituat. Teste ut supra apud Glouc' xxvj. die Junii.

Pro Editha filia Nigelli.—Intimavit regi Editha filia Nigelli quod vicecomes Glouc' occasione cujusdam felonie, quam Thomas filius Nigelli frater ipsius Edithe commiserat, catalla sua arestari fecit. Cum igitur non sit juris aut consuetudinis quod catalla sua pro alieno delicto arrestentur, mandatum est eidem vicecomiti quod per sacramentum etc. diligenter inquirat si predicta catalla sint predicte Edithe, ut asserit, et si invenerit quod catalla sua sint, tunc eidem Edithe eadem catalla sua deliberari faciat. Teste ut supra.

Pro Elizabet que fuit uxor Roberti de Sausthorp'.—Cum rex acceperit per inquisicionem quam fieri fecit quod Robertus de Sausthorp' tenuit unam carucatam terre cum pertinenciis in Tinton' de S. quondam Karleolensi episcopo in socagio, et consideratum sit in curia regis quod Elizabet que fuit uxor predicti Roberti debeat habere custodiam illius terre, cum sit propinquior heredi predicti Roberti quoad custodiam illam, mandatum est Roberto de Dacr' custodi predicti episcopatus quod eidem Elizabet de custodia illius carucate terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Per H. de Bath' et alios.

De ponendo per ballium.—Edmundus le Poer, Ricardus Barun, Nicholaus filius Geroldi, Adam Pinpon, Willelmus frater ejus, Johannes de Sumerleton', Thomas de Capeton', Adam Slari, Adam de Framesden', Nicholaus le Poer, Galfridus Buchard', Johannes Martin, Ricardus frater ejus, Johannes de Cortun' et alii nominati in inquisicione, capti et detenti in prisona regis de Gypewyc' pro morte Ade de Carton' unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Teste ut supra apud Glouc' xxix. die Junii.