Close Rolls, December 1253

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1929.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1253', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 8, 1253-1254, (London, 1929) pp. 196-205. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol8/pp196-205 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1253

Pro comite Norf'.—Monstravit regi R. le Bigot comes Norf' et marescallus Anglie quod, cum aliquis vicecomes vel alius qui reddit compotum suum ad Scaccarium arrestatur et (sic) contra antiquam et debitam consuetudinem ejusdem Scaccarii mittitur usque ad prisonam de Flet' et non liberatur marscallo Scaccarii qui loco ipsius comitis moratur ibidem sicut tempore suo et antecessorum suorum fieri consuevit: et quia rex non vult quod aliquid de libertate vel de jure ejusdem comitis ei subtrahatur dum absens sit propter servicium regis, mandatum est baronibus de Scaccario quod, si ita est, tunc id ei faciat modo debito emendari et captos ipsos marescallo suo liberari. Preterea suggessit regi idem comes quod per summonicionem Scaccarii regis exigitur ab eo auxilium ad primogenitum filium regis militem faciendum de pluribus feodis militum quam se debere recognoscat vel antecessores sui recognoverint: et mandatum est eisdem baronibus quod de tot feodis militum de quibus liquidum est eum auxilium illud debere, auxilium illud capi faciant. De aliis vero feodis que idem comes vel antecessores sui non recognoverint, sustineatis donec idem comes in Angliam redierit. Teste ibidem ij. die Decembris.

Pro Henrico Buchard'.—Mandatum est P. Chacep' quod Henrico Buchard', marinello regis, qui longo tempore regi servivit, habere faciat unam bonam robam de dono regis. Teste ut supra.

Pro uxore Roberti de Mares.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario regis forreste, quod in forresta de la Saucey faciat habere Sibille uxori Roberti de Mares quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro fratre R. de Maneby.—Mandatum est eidem quod in forresta de Rokingham faciat habere fratri Roberto de Maneby tres damas apud Clyve. Teste ut supra.
Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro fratri Roberto de Manneby sine omni dilacione xxti libras ad expensas suas de dono nostro. Teste rege apud Vasatum v. die Decembris.

Pro Willelmo Biaufiz.—Quia Willelmus Biaufiz, qui laudabiliter regi servivit, optulit regi quadraginta solidos singulis annis regi reddendos de incremento super incremento super firma de Winchels' et La Rye, mandatum est domine regine et R. comiti Cornub' quod, si ad commodum regis fuerit, eidem Willelmo custodiam villarum predictarum habere faciant reddendo inde regi firmam predictam cum incremento predicto sicut predictum est. Teste ibidem vj. die Decembris anno xxxviij.

Pro Bernardo de Bruz.—Rex ad instanciam comitis Her' et Essex concessit Bernardo de Bruz sexaginta dolia vini de recco quieta de prisa hac vice, salva debita prisa sua.

Pro rege. De ingeniis.—Mandatum est Garsie Aquem quod ingenia regis que sunt in corallo apud Sanctum Macarium exonerari, et ea super alia ingenia ibidem exonerata poni, et locum quo ingenia illa ponuntur bono palicio includi et culmen super palicium illud fieri et cooperiri faciat, proviso quod corde, plumbum, ferrum, et alia que ad predicta ingenia pertinent tradantur quatuor probis hominibus ejusdem ville per visum castellani nostri ibidem et predicti magistri per scriptum inter eos et predictum magistrum confectum ita quod de premissis nobis possint respondere. Et, cum rex sciverit custum per visum predicti castellani et aliorum proborum et legalium hominum, illud ei reddi faciet. Teste ut supra.

Pro Guiardo et Willelmo Pictav'.—Mandatum est P. Chacep' quod Guiardo et Willelmo Pictavin', qui ad instans festum Natalis Domini a rege suscepturi sunt arma militaria, habere faciat ea que ad miliciam suam pertinent. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Wokendon'.—Rex dedit respectum Willelmo de Wokendon' ad instanciam magistri R. de Neketon' de faciendo se militem donec Edwardus filius regis arma capiat militaria: et mandatum est domine regine et R. comiti Cornubie quod predictum respectum ei habere faciant. Teste ut supra.

Pro Fortunato de Casa Nova et sociis suis.—Mandatum est P. Chacep' quod Fortunato de Casa Nova et duobus sociis suis, qui ad instans festum Natalis Domini suscepturi sunt arma militaria a rege, habere faciat ea que ad miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus consuevit invenire. Teste rege ibidem vij. die Decembris anno ut supra.

Pro Puncec' de Cusac.—Mandatum est P. Chacep' quod Puncec' de Cusac' et duobus sociis suis, qui in instanti festo Nativitatis Dominice a rege suscepturi sunt arma militaria, habere faciat ea que ad miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus consuevit invenire. Teste ut supra.

Pro Germ' de Ageneys et sociis suis.—Mandatum est P. Chacep' quod Germ' de Angeneys et Johanni de Purlengham, vadlettis Henrici de Paeenry, qui in instanti festo Nativitatis Dominice sucepturi sunt arma militaria, habere faciat ea que ad miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus consuevit invenire. Teste ut supra.
Consimiles litteras habet Almerus de Cuberiac solus.

Pro Roger Cissore.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Burdegala quod Rogero Scissori habere faciant unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Bartholomeo de Bathelamar' et Egidio filio ejus.—Quia rex non vult aliquid facere de Judaismo sine assensu et voluntate R. comitis Cornubie, rex rogat ipsum quod concedat quod debitum quinquaginta et septem marcarum, quas Bartholomeus de Bathelamar' et Egidius filius suus, qui liberaliter regi servivit in Vasconia, et Bartholomeus frater ejus debent Benedicto, genero Bonami de Cantuar', et Florie filie Jacob' le Evesk', Judeis Cantuar', unde dictus Egidius ipsos Bartholomeum et Bartholomeum acquietare debeat versus predictos Judeos, atterminetur ad centum solidos per annum, reddendos predictis Judeis: ita quod dictus Egidius, quem propter hoc committimus in Angliam, ad nos redire valeat expeditus. Et mandatum est eidem comiti quod, si ei hoc facere placuerit, tunc sub sigillo regis in Anglia mandet justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic fieri et inrotulari faciant, et de usuris que inde emerse sunt postquam dictus Egidius iter arripuit cum rege in Vasconiam ipsos quietos esse faciant. Teste ibidem viij. die Decembris.

Pro Ricardo Alencun'.—Rex mittit Ricardo de Alencun', constabulario Sancti Macarii, quindecim marcas ad acquietandum areragia operacionum turris ibidem, et ad profundandum fossatum castri Sancti Macarii, et ad petrum effordiendum et ad desuper ponendum ad murum ejusdem castri perficiendum in circuitu cum tempus affuerit: et hoc faciat ad tascam et constituat unum vel duos de militibus qui cum eo sunt ad videndum et testificandum operationes predictas. Teste ut supra.

[m. 14.]

Pro Gilberto Haunsard'.—Mardatum est Ernaldo de Bosco, justiciario foreste, quod faciat habere Gilberto Haunsard sex quercus in foresta de la Saucee de dono regis. Teste rege apud Vasatum viij. die Decembris.

Pro Johanne de Curcun'.—Mandatum est Petro Chacep' quod Johanni de Curchun, qui in instanti festo Nativitatis Dominice a rege suscepturus est arma militaria, habere faciat ea que ad miliciam suam pertinent, sicut aliis novis militibus consuevit invenire. Teste ut supra.

Pro Johanne de Raghal'.—Mandatum est Rogero Cissori et Bonacio quod Johanni Ragghal', qui in instanti festo Nativitatis Dominice suscepturus est a rege arma militaria, habere faciant ea que ad maliciam (sic) suam pertinent, de dono regis, sicut aliis novis militibus. Teste x. die Decembris ibidem.

Pro Willelmo de Trubblevill'.—Mandatum est Willelmo de Thrublevill', constabulario de Burg', quod de perquisitis suis emi faciat ad opus suum unum equum precii quindecim marcarum, de dono regis. Et rex eas quindecim marcas in exitibus eorundem perquisitorum sibi faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Mauricio de Rokeford'.—Mandatum est Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Mauricio de Rocheford' et duobus sociis suis, qui a rege in instanti festo Natalis Domini arma militaria suscipient, necessaria inveniant ad miliciam suam, sicut novis militibus suis invenire consuevit. Teste ut supra.

Pro rege.—Mandatum est Garsie Akam quod ingenia regis, que sunt apud Sanctum Macarium, cariari faciat usque Burdegalam liberanda ibidem preposito Humbrarie; et rex custum eidem Garsie reddi faciet. Et mandatum est predicto preposito quod eadem ingenia recipiat a prefato Garsia, et ea salvo custodiat. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Muntbeliard'.—Mandatum est Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Ricardo de Munbeliard' et quatuor militibus suis habere faciant robas contra Natale Domini, scilicet, eidem Ricardo tres pecias; et Henrico de Paynny et quatuor sociis suis robas, scilicet, eidem Henrico tres pecias; et Willelmo de Pesmes et duobus militibus sociis suis robas, scilicet, eidem Willelmo tres pecias; et Simoni de Geenvill' et duobus militibus sociis suis robas, scilicet, eidem Simoni tres pecias. Teste ut supra.

Pro rege. De cuniculis perquirendis.—Mandatum est Jordano de Oxon', preposito regis inter duo maria, quod in balliva sua perquirat ad opus regis cuniculos, gallinas et omne genus venacionis quod invenire poterit, et hec omnia regi mittat contra instans festum Natalis Domini, quod celebraturus est rex apud Vasatum Domino concedente. Et custum etc. Teste ut supra.
Consimiles litteras habet Johannes, prepositus de Sancto Emiliano, de gruibus et omni genere volatilium quod poterit invenire.
Consimiles litteras habet Johannes Parcarius, ballivus Belin' et Landr' de trescentis cuniculis, ducentis gallinis et omni genere volatilium etc.

Consimiles litteras habet Walterus de Arundell' ballivus Oleron' de trescentis cuniculis, et ducentis gallinis et omni genere volatilium etc.
Consimiles litteras habet Stephanus de Burdegala quod perquirat versus priorem de Solac' et versus dominum Sperre et alios, penes quos noverit expedire, ad opus regis cuniculos et omne genus venacionis quod invenire poterit. Et custum etc. Teste ut supra.

Pro Elya Viger' et sociis suis.—Mandatum est Rogero Cissori et Bonacio Lumbard' quod Elye Viger et socio suo, qui in festo Nativitatis Dominice a rege suscepturi sunt arma militaria, habere faciant ea que ad miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus consuevit invenire. Teste ut supra.

Pro rege.—Mandatum est maiori Baion' quod illas quinque balas de re guerrina que sunt in custodia Galfridi de Bello Campo, constabularii regis Baion', et sua, per probos et legales mercatores appreciari faciat et, illis appreciatis, eas liberet predicto constabulario et precium earundem sub sigillo suo regi scire faciat. Teste ut supra.

Pro Albricio de Fiscamp'.—Mandatum est Petro de Gannoc quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Burdegalam faciat habere Albricio de Fiscampis unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ebulone.—Mandatum est Albricio de Fiscampis, Rogero Cissori et Bonacio Lumbard' quod Ebuloni et duobus militibus sociis suis, habere faciant robas contra instans Natale Domini, scilicet eidem Ebuloni tres pecias. Teste ut supra.

Pro Girardo de Blavia.—Consimiles liberas habet Girardus de Blavia, se tercio militum, scilicet sibi ipsi tres pecias. Teste ut supra.

Pro Hugone de la Coker'.—Mandatum est eisdem quod Hugoni de la Coker', qui instanti festo Natalis suscepturus est a rege arma militaria, habere faciant ea que ad miliciam suam pertinent. Teste ut supra.

Pro Roberto de Cornevill' et socio suo.—Mandatum est Albricio de Fiscampis, Rogero le Tailur et Bonacio quod habere faciant Roberto de Cornevill' et Thome de Brampton,' servientibus cancellarie regis, hac vice sicut aliis servientibus regis. Teste ut supra.

Pro clericis cancellarie.—Mandatum est eisdem quod Adelmo de Aston', Rogero de Messenden' et Roberto Fulcon' faciant habere robas suas sicut eas habere consueverunt, et eciam Johanni de Basing' consimiles robas. Teste ut supra.

Pro Drogone de Bar'.—Consimiles litteras habet Drogo de Barantin' de se tertio militum. Teste ut supra.

Pro Galfrido Gacelyn'.—Consimiles litteras habet Galfridus Gacelin', Rogerus Gacelin', Oliverus de Asprevill', Willelmus Gacelin', Remundus de Sancto Martino, Reginaldus de Drumar', Inger' de Vilers. Teste ut supra.

Pro rege. De Willelmo Remund' Colum'.—Mandatum est Egidio de Cambray quod vina et alias res quas arrestastis (sic) de bonis Amanei de Kynsac, militis, sine dilacione appreciari faciat per probos et legales homines et eas liberari faciat Willelmo Remund' Columb', maiori Burdeg', vel ejus certo mandato, ad manulevandum pro precio inde regi reddendo ad bene placitum suum. Et significet regi causam illius arrestacionis. Teste ut supra.

Pro servientibus garnisonis castri de Frunsac'.—Mandatum est Nicholao de Bolevill', Petro Buch' et Bertramo de Porch' quod warnesturam regis que est in castro de Frunsac' appreciari faciant justo precio et eam dari faciant servientibus regis qui sunt ibidem in municione in solutionem stipendiorum suorum per visum suum. Teste rege ibidem xiiij. die Decembris anno etc.

Pro servientibus garnisonis de Burg'.—Mandatum est Willelmo de Trublevill', constabulario de Burg', maiori de Burg', Petro Chunch' et Petro Girard' quod warnesturam regis que est in castro de Burg' appreciari faciant justo precio et eam dari militibus et servientibus regis qui sunt ibidem in municione in solutionem stipendiorum suorum per visum suum. Teste ut supra.

Pro Philippo de Arcy.—Mandatum est Alberico de Fiscamp', Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Philippo de Arcy se tercio militum, Roberto de Mares et Galfrido de Percy, militibus, qui sunt in municione castri de Millans, robas suas contra instans festum Natalis Domini habere faciant. Teste ut supra.
Consimiles litteras habet Philippus de Arcy, se tercio militum, Robertus de Mares et Galfridus de Percy.

Pro Radulpho de Albyniaco.—Consimiles litteras habent Radulphus de Albiniaco, se quarto militum, et Martinus de Vivariis.

Pro Johanne de Lymar'.—Mandatum est Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Johanni de Limar', qui a rege in hoc instanti festo Natalis Domini suscepturus est arma militaria, habere faciant ea que ad miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus consuevit invenire. Teste ut supra.

Pro Warino filio Geraldi et Rogero de Leyburn'.—Mandatum est Albrico de Fiscamp', Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Warino filio Geroldi et Rogero de Leyburn' faciant habere robas suas contra instans festum Natalis Domini, scilicet utrique eorum se tercio militum. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Say et Alelino de Mez.—Mandatum est Albrico de Fiscamp', Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Willelmo de Say et Alelino de Mes habere faciant robas suas contra instans festum Natalis Domini, scilicet unicuique eorum se tercio militum. Teste rege apud Vasatum xvj. die Decembis.

Pro Roberto Tregoz.—Consimiles litteras habet Robertus Tregos et Hamo le Estraunge, se altero militum, nisi prius eas habuerint per alias litteras.

Pro maiore de Vasato.—Mandatum est Albrico de Fiscamp', Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Makes' maiori de Vasato habere faciant robam pulcram et convenientem contra instans festum Natalis Domini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro magistro G. de Millers'.—Mandatum est eisdem quod magistro Gilberto de Milers et Simoni Passel' habere faciant robas suas de instanti festo Natalis Domini. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Axem'.—Consimiles litteras habent Willelmus de Abezun et socius suus.

Pro Radulpho de Lymers'.—Consimiles litteras habet Radulphus de Limers, miles, de dono regis.

Pro Ebulone de Rupe Forti.—Consimiles litteras habent Ebulo de Rocheford', se quarto militum, et Carolus de Rocheford', se tercio militum. Teste ut supra.

Pro Remundo Walteri.—Mandatum est Johanni de Flory, preposito de Sancto Emiliano, quod, si invenerit Reymundum Walteri, militem, equis et armis sufficienter munitum, prout militem decet, tunc ipsum in servicio regis retineat, sicut alios milites regis retinet. Teste rege ibidem xvij. die Decembris.

Pro Willelmo de Muntrivel.—Mandatum est Albrico de Fiscamp', Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod Willelmo de Muntrivel habere faciant robas, se altero militum, et Willelmo Ermeniow similiter, se altero militum, contra instans festum Natalis Domini. Teste ut supra.

Pro Hugone de Chandos.—Mandatum est eisdem quod Hugoni de Chaundos, militi, habere faciant unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ernaldo de Muntouser.—Consimiles litteras habet Ernaldus de Muntoser.

Pro capellanis regis.—Mandatum est eisdem quod Henrico et Ricardo, capellanis regis, habere faciant robas suas, scilicet, eidem Henrico robam qualem habere consuevit et dicto Ricardo canonico robam sibi convenientem. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Mortuo Mari.—Mandatum est eisdem quod Willelmo de Mortuo Mari habere faciant robam contra instans festum Natalis Domini de dono regis. Teste ut supra.

Pro municione de Benaug'.—Mandatum est Jordano de Oxon', preposito regis inter duo maria, quod eat usque Benaug' et provideat genti regis que ibi est in municione regis de pane et vino et carne, et quod ipse veniat ad regem pro pacacione eorum citra Natale Domini et pro pacacione sua de Ryuns. Teste ut supra.

Pro Johanne de Burg'.—Mandatum est eidem quod de exitibus terre quam habet in custodia acquietet vadia Johannis de Burg' que habet apud Ryuns impignorata usque ad viginti libras sterlingorum; et, si exitus predicte terre non sufficiant ad acquietacionem predictam, quicquid ultra posuerit in acquietacione predictorum vadiorum usque ad predictam summam viginti librarum rex ei reddi faciet. Teste rege apud Vasatum xviij. die Decembris.

Pro robis militum et vadlettorum.—Mandatum est Albrico de Fiscamp', Rogero Scissori et Bonacio Lumbard' quod habere faciant Petro de Genzac' et Gaylard' de Tynerans robas contra Natale de dono regis. Teste ut supra.
Consimiles litteras habet Robertus de Holand', miles. Teste ut supra.
Consimiles litteras habent Bartholomeus de Fontibus, et similiter Guido Peverel', quod habeat robam suam contra instans festum Natalis Domini.
Consimiles litteras habet Gocelinus de Baillol, sicut predictus Guido. Teste apud Vasatum xix. die Decembris anno etc.
Consimiles litteras habent Willelmus de Mortuo Mari, Fortunatus de Luc', Petrus barbator comitis Leyc', et Johannes de Bleys, de dono regis.
Consimiles litteras habent Ricardus Bauzan, Ernaldus de Gerund' et Loubantus de Rupe Cauard', milites, de dono regis.
Consimiles litteras habent Galfridus de Morteyn, se altero, et Willelmus de Muntrivel junior sicut et alii valetti domini regis.

Pro Willelmo de Trubblevill'.—Mandatum est Willelmo de Turbevill', constabulario de Burg', quod de vinis regis que habet in custodia sua capiat unum dolium vini ad opus suum. Teste ut supra.

Pro Rogero de Monte Alto.—Mandatum est (Alano la Zucch', justiciario Cestrie expunged) Fulconi de Orreby quod in foresta regis de Maclesfeld' faciat habere Rogero de Monte Alto decem damas et quinque damos vivos de dono regis. Teste ut supra.

1253.

[m. 13.]

Pro Johanne de Glouc'.—Mandatum est Albrico de Fiscampis, Rogero Cissori et Bonacio quod habere faciant Johanni de Glouc' robam de festo Natalis Domini proximo preterito hac vice de dono regis. Teste ibidem xxvij. die Decembris.

Pro Reginaldo de Panes.—Rex concessit Reginaldo de Panes sexdecim dolia vini que continentur in navi que vocatur La Portejoie de Burdegala, quieta de prisa hac vice, salva etc. Teste ut supra.

Pro magistro Roberto de Saunford'.—Mandatum est Ernaldo de Bosco, justiciario regis forreste, quod in forresta de Bernewod' faciat habere magistro Roberto de Saunford', filio Ricardi de Saunford', quatuor quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro domino Rogero de Saunford'.—Mandatum est P. Chacep' quod Rogero de Saunford' habere faciat vadia sua de tot diebus quot ei signaverit Ricardus Rufus clericus regis per litteras suas (patentes expunged) usque ad diem Sancti Thome martiris, unde idem Rogerus est in areragio, ut dicitur. Teste ut supra. Per R. Walerund'.

Pro Rogero de Monte Alto.—Quia rex cepit a Rogero de Monte Alto dextrarium suum ad opus suum ea condicione quod rex ei acquietari faceret alium dextrarium, quem ad opus suum necessarium eligere vellet; et quia idem Rogerus suggessit quod jam unum dextrarium invenit Burdeg' ad opus suum utilem, mandatum est P. Chacep' quod dextrarium illum ei faciat acquietari et deliberari. Teste ut supra.

Pro rege. De operibus Guldef'.—Mandatum est R. comiti Cornubie quod permittat abbatem Persor' capere aliquas escaetas vel alios exitus ad reddendum operariis operationum camere de Guldeford' areragia que eis inde debentur, et ad consummationem earundem operacionum. Teste ut supra.

Pro eodem.—Mandatum est eciam eidem abbati quod areragia illa solvat et operaciones illas cum qua celeritate poterit consummari faciat. Teste ut supra.

Pro eodem. De blidis.—Mandatum est P. Chacep' quod in salvo loco et securi (sic) poni faciat blidas et alia ingenia et galias regis apud Burdegalam et quod galiotis faciat habere areragia et denarios ad sustentacionem suam.

Pro quodam felone de Langon'.—Mandatum est ballivo regis de Langon' quod illum burgensem de Langon' qui hac nocte preterita occidit vicinum suum, si inveneris (sic) eum extra ecclesiam, sine dilacione eum capiat et salvo custodiat in prisona, et omnia bona ipsius mobilia et immobilia similiter in manum regis seisiet et salvo custodiat donec aliud a rege habuerit in mandatis. Teste ibidem xxx. die Decembris.

Pro monialibus Fontis Ebroldi.—Mandatum est Waltero de Arundell', ballivo suo Oleronis, quid si affidagia et male tolte, quas abbatissa et moniales Fontis Ebroldi percipiunt singulis annis in insula nostra Oleronis, non sufficiunt ad persolutionem sexies viginti et decem librarum Pictavensium, que eis a retro est de termino Natalis Domini jam preterito, ut dicunt, tunc id quod eis deerit de predicta pecunia ultra predicta affidagia et malas toltas eisdem monialibus persolvi faciatis de exitibus prepositure insule regis Oleronis. Et, cum rex sciverit quantum eis inde solverit, illud ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro eisdem.—Mandatum est P. Chacep' quod habere faciat abbatisse et monialibus Fontis Ebroldi areragia annui redditus quadraginta librarum Thuronensium, quem rex eis dedit per cartam suam de redditu suo Burdeg', que quidem arreragia eis debentur de tribus terminis preteritis, ut dicunt. Teste ut supra.