Close Rolls, December 1237

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1237', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 9-19. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp9-19 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1237

Pro Martha conversa.—Mandatum est Magistro Waltero, custodi hospitalis Conversorum, et Joceo filio Petri quod Martham conversam de civitate Cant' recipiant et ei liberationem suam, sicut uni de conversis qui sunt apud London in eorum custodia, inveniant. Teste rege apud Cant', primo die Decembris.

De terminandis contentionibus inter regem et ex[e]cutores R. Dunolmensis episcopi.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod, una cum Wintoniensi et Carleolensi episcopis, quibus mandatum est quod eisdem baronibus ad hoc assistant, audiant sine dilatione contentiones ortas inter regem et executores testamenti R. quondam Dunelmensis episcopi, super debitis que idem episcopus debuit regi; et quod auditis et intellectis plenius contentionibus predictis eas sine mora terminent et, una cum prefatis episcopis. quod justum fuerit inde judicent. Teste ut supra.

De eodem.—Rex rogavit P. Wyntoniensem et W. Karleolensem episcopos quod quam cito poterint (sic) personaliter assistant predictis baronibus ad audiendas contentiones predictas et ad eas terminandas et ad judicandum inde quod justum fuerit. Teste ut supra.

Pro Johanne (sic) de Sanford.—Rex perdonavit Johanne de Sandford viginti marcas que restabant regi solvende de fine quadraginta marcarum quem fecit cum rege pro maritagio filiarum suarum. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictam Johannam inde quietam esse faciant. Teste ut supra. Per Symonem de Monte Forti.

De extenta, pro Stephano de Bocwoll'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod extendi faciant terram Stephani de Bocwoll' in Botun' Alou et Westreham, que [sunt vadium Jacobi et Cresse, Judeorum Cant', Benedicti Crespin, Judei Lond' erased] est vadium Jacobi, Judei de Cant', Benedicti de Sancto Licio, Joc' filii Sampsonis, Judeorum ejusdem ville, et Jacobi Crespin, Judei de London', quantum valeant (sic) etc. et faciant eisdem valorem etc. Teste apud Faveresham ij. die Decembris. Per W. de Ral'.

De recipiendo comite Lincoln' ad damas capiendas.—Mandatum [est] Rogero Cokerel, custodi parci regis de Havering', quod J. comitem Lincoln' et constabularium Cestr', quem rex misit ad damas capiendas ad opus regis in parco predicto ad hoc admittat. Teste rege apud Roffam, iij. die Decembris.

De compoto fratris Galfridi.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod compotum fratris Galfridi, custodis warderobe regis, recipiant a tempore quo predictam custodiam recepit usque in diem compoti sui. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Decembris.

Pro Johanne de Gizors.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod occasione mandati quod ei facerat (sic) dominus rex de assignanda Roberto de Quency et Helene uxori ejus rationabili dote ipsius Helene de terris, que fuerunt J. quondam comitis Cestr', primi viri sui, non dissesietur Johannes de Gysorz de manerio de Badewe quin percipiat omnes exitus ejusdem manerii usque ad finem termini sui ad quem predictum (sic) comes manerium illud ei dimisit; set ita assignetur dos illa quod idem Johannes percipiat omnes predictos exitus usque ad terminum illum; et post terminum illum predicti Robertus et Helena libere possint partem sibi assignatam ingredi. Teste ut supra.

Pro executoribus Hugonis de Morewyc.—Mandatum est Rogero de Essex', escaetori regis, quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Hugonis de Morevill' (sic) de satisfaciendo regi de debitis in quibus idem Hugo ei tenebatur, si qua ei debuit, eosdem executores liberam administrationem habere permittant (sic) de catallis et bonis que fuerunt ipsius Hugonis. Teste apud Westmonasterium, vj. die Decembris. Per W. de Ral'.

Pro priorissa de Stratford'.—Mandatum est assessoribus et collectoribus tricesime in comitatibus Midd' et Cantebrig' quod, ex quo assederint tricesimam in terris et possessionibus priorisse de Stratford et hominum suorum, summam illius tricesime regi scire faciant, ita quod interim nullam tricesmam colligant in eisdem terris. Teste ut supra.

Pro Rogero Gernet.—Quia Rogerus Gernet, forestarius regis de feodo ostendit regi quod, licet ipse finem fecerit cum rege pro ballia sua, Robertus de Crepringe nichilominus posuit in ea duos forestarios equites et octo pedites, mandatum est eidem Roberto quod, si ita est, predictos forestarios penitus ammoveat, permittens ipsum Rogerum per se et forestarios suos illam custodire, sicut voluerit inde respondere regi. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Fenencurt.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod de manerio de Thoppingeho, quod fuit Mathei Mantel et quod pertinet at Roesiam primogenitam filiam Roberti Mauntel, cujus custodiam et maritagium concessit rex Willelmo de Fenencurt, eidem Willelmo plenam seisinam habere faciat. Teste apud Westmonasterium, ix. die Decembris. Per J. comitem Lincoln', coram domino rege.

Pro rege, de venatione liberanda.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod totam venationem aprorum et layarum, quam venatores regis ceperunt in foresta de Den' et habet in custodia sua, liberari faciat hiis quos vicecomes Glouc' ad eum mittet pro venatione illa; ita quod ipse vicecomes eam cariari faciat usque Wintoniam contra instans Natale Domini sicut preceptum est ei. Teste ut supra.

Hybernia. De loquelis ponendis in respectum.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod, cum Walterus de Lascy pro sua infirmitate hac instanti hyeme commode transfretare non possit in Hyberniam, idem justiciarius ponat in respectum omnes loquelas et assisas que summonite sunt contra eum ad assisas Dublin', in octabis Sancti Hyllarii proximo futuri, usque ad primas assisas post Pascha anno regni regis (sic) xxij. Teste ut supra. Per W. de Ral'.

Pro executoribus R. Dunelmensis episcopi.—Mandatum est W. Eboracensi archiepiscopo, quod, cum executores testamenti R. quondam Dunelmensis episcopi, finem fecerint cum rege pro omnibus debitis que idem episcopus debuit regi tam de denariis quos recepit ab hominibus inter Usum et Derewent' pro deafforestatione partium illarum quam de aliis debitis quibuscumque, bona que fuerunt ipsius episcopi que sequest[r]ari fecit occasione deafforestationis predicte deliberari faciat, permittens eos inde liberam habere administrationem ad executionem ipsius testamenti faciendam. Teste ut supra.

Pro Simone de Monteforti.—Mandatum est Avicie de Columbariis quod permittat venatores Simonis de Monteforti capere quatuor bissas quas rex ei dedit in foresta de Chetl'. Teste ut supra.

De extenta.—Walterus de Whytewell' habet breve de extenta et terris directum justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo filio Ricardi, custodi terrarum que fuerunt Roberti filii Walteri, quod in parco de Wodeham faciat habere W. Karleolensi episcopo, sex damas de dono regis. Teste ut supra.

De tricesima colligenda in villa Sancti Albani.—Mandatum est assessoribus et collectoribus tricesime in comitatu Buk' quod, non obstante mandato regis de tricesima ejusdem comitatus colligenda in ipso comitatu et reponenda apud Wardon', eandem tricesimam colligant apud villam Sancti Albani et ipsam salvo reponant in abbatia ejusdem ville quousque rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Keninton' x. die Decembris.

De eodem.—Rex etiam rogavit abbatem Sancti Albani quod ipsos in prefata villa ad hoc admittat et prefatam tricesimam recipiat custodiendam in abbatia sua donec rex aliud preceperit. Teste ut supra.

Pro Johanne de Baylol.—Mandatum est Warnerio (sic) Engayn' quod de manerio' regis de Thorkes' cum pertinentiis plenam seisinam habere faciat Johanni de Baylol et Derforguil uxori ejus, quod quidem manerium assignavit eis rex una cum maneriis Gernem' et Luddingelond' tenendum donec eis assignaverit rationabile escambium pro parte ipsius Derforguil que eam contingit de comitatu Cestrie, ita tamen quod si per mortem alicujus ceterorum heredum Johannis, quondam comitis Cestrie, descedentis (sic) sine herede de se, plus contingat accidere eidem Derforguil de hereditate que fuit predicti comitis infra predictum comitatum vel extra, rex similiter eisdem Johanni et Derforguil pro illo residuo quod eis acciderit rationabile escambium faciet, si illud in manu sua retinere voluerit. Teste ut supra.

Additum est postea quod si quid inde receperit a die Jovis proximo post festum Sancti Nicholai ut ad scriptionem harum litterarum, id eis reddat.

De eodem.—Eodem modo scribitur eidem Warnero (sic) pro eisdem Johanne et Derforguil de manerio de Luddingelond' et additur ut supra. Teste ut supra.

De abbate Westmonasterii, de pontibus.—Mandatum est vicecomit Surr' quod occasione mandati quod ei fecit rex de pontibus faciendis et reparandis circa riparias in comitatu suo, non distringat abbatem Westmonasterii ad predictos pontes faciendos seu reparandos donec rex aliud inde preceperit; et si averia sua ea occasione capta fuerint ea deliberari faciat. Teste ut supra.

De prestito faciendo ad cameram regine.—Mandatum est Hugoni de Pateshull', thesaurario regis, quod de denariis de thesauro regis prestitum faciat fratri Johanni de Waverl' ad arreragia operationum camere regine aquietanda, et ad oriolum ejusdem camere faciendum. Et cum rex summam illius prestiti sciverit faciet ei habere breve suum de liberate. Teste rege apud Westmonasterium, ix. die. Decembris.

De emendis jocalibus.—Mandatum est eidem quod de consilio Magistri Willelmi de Kylkenn' et per visum ejusdem magistri et Willelmi Hardel emi faciat et aquietari quinquaginta marcatas jocalium deferendorum per prefatum magistrum quo rex ei injunxi; et rex in proximo adventu suo usque Lond' faciet ei habere breve suum de liberate. Teste rege apud Geldeford', xj. die Decembris.

De loquela ponenda in respectum.—Mandatum est justiciariis de Banco quod assisam ultime presentationis quam abbas de Hales arramiavit per preceptum regis versus Conventrensem et Litchesfeldensem episcopum de ecclesia de Horeburn' que spectat ad prebendam Magistri Willelmi de Kylkenn' qui profectus est in nuntium regis ad Curiam Romanam ponant in respectum usque ad octabas Sancte Trinitatis, anno regni nostri xxij. Teste ut supra.

De meyremio ad castrum Colecestr', in bosco de Kingeswod'.— Mandatum est Ricardo de Muntfychet quod in bosco regis de Kingeswod' faciat habere constabulario Colecestrie meremium ad palicium ejusdem castri, quod per tempestatem nuper ortam prost[r]atum fuit, reparandum. Teste ut supra.

De jocalibus emendis.—Mandatum est Hugoni de Pateshull' quod, preter illas quinquaginta marcatas jocalium que per visum Magistri Willelmi de Kilkenn' emi et eidem liberari debent, sicut ei prius mandatum fuit, de consilio ejusdem Magistri et per visum Willelmi Hardel emi et aquietari faciat viginti marcatas jocalium deferendorum per ipsum Magistrum quo rex precepit. Et in proximo adventu regis apud Lond' breve de liberate tam de predictis quinquaginta quam de residuis viginti marcatis ei habere faciet. Teste rege apud Geldef', xij. die Decembris.

De compoto vicecomitis Suth' ponendo in respectum.—Mandatum est boronibus (sic) de Scaccario quod compotum vicecomitis Suth' ponat (sic) in respectum usque ad octabas Sancti Hyllarii anno regni nostri xxij. eo quod oporteat ipsum negotiis regis contra solempnitatem instantis festivitatis Natalis Domini in eodem comitatu intendere. Teste ut supra.

De piscatione.—Mandatum est Johanni de Ve[n]uz quod Willelmum piscatorem et Hurtardum servientem regis, quos rex mittit ad piscandum [in] mara regis de Wolvemar', ad hoc admittat et perquirat apud Waverl' et alibi ubi melius et commodius poterit batellos et retia et piscatores in subsidium eorundem piscatorum, et pisces quos ibi ceperint mittat usque Wintoniam ita quod ibi sint in vigilia Natalis Domini tempestive et custum cariagii significet domino regi ut illud ibi aquietari faciat. Teste rege apud Chauton, xiv. die Decembris.

De quodam respectu pro Osberto de Hecton'.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod demandam quadraginta et septem librarum et quinque [solidorum] quam facit Osberto de Heycton per summonitionem Scaccarii et quos denarios idem Osbertus solvit Juello de Sancto Germano tempore quo fuit vicecomes Sussex', ut dicit, et unde idem Osbertus profert tallias factas contra eundem Juellum, ponat in respectum usque ad octabas Sancti Hyllarii ut tunc sciatur utrum idem Juellus receperit predictos denarios ut idem Osbertus dicit vel non. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia per inquisitionem, quam rex fieri fecit, accepit rex quod Johannes del Boys, Hugo del Boys, Walterus Strepling et Rogerus a la Cruz capti etc. in prisona regis apud Hasting' pro morte Ricardi de Muntbray, rettati sunt de morte illa eo quod primi inventores corporis dicti defuncti fuerunt et non eo quod inde culpabiles sint; mandatum est vicecomiti Sussex' quod si unusquisque eorum invenerit xij. etc. tunc tradat illos etc. in ballium. Teste ut supra.

De quodam respectu.—Mandatum est Ricardo de Asceles quod demandas et exactiones, quas facit Petro de Malo Lacu, ponat in respectum usque ad Purificationem Beate Marie, anno regni regis (sic) xxij. Teste ut supra.

[m. 21.]

De tradendo in ballium.—Quia per inquisitionem, quam rex fieri fecit, constat regi quod Galfridus filius Martini captus et detentus in prisona regis de Lincoln' pro morte Ricardi Cole unde appellatus est, appellatus est odio etc. et non eo quod culpabilis inde sit; mandatum est vicecomiti Lincoln' quod, si predictus Galfridus invenerit xij. etc. tunc tradat eis ipsum in ballium. Teste rege ut supra.

De [. . .] —Mandatum est assessoribus et collectoribus tricesime [. . .] Unfinished.

De eligendo quodam coronatore (sic).—Mandatum est vicecomiti Wyltis' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus eligi faciat de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus loco Rogeri de Bugerleg' quondam viridarii de foresta regis de Selwod' alium qui melius possit esse viridarius regis de eadem foresta et qui melius perhibere velit fidele testimonium forestariis regis de hiis que ad forestam regis pertinent, accepto prius ab eo sacramento quod fidele perhibebit testimonium predictis forestariis et quod jura regis fideliter observabit in hiis que ad forestam regis pertinent. Et precipiat ei ex parte regis quod officio viridarie fideliter et diligenter intendat et nomen ejus regi scire faciat. Teste apud Clarendon', xx. die Decembris.

Pro Margareta que fuit uxor Rogeri filii Pagani.—Rex concessit Margarete que fuit uxor Rogeri filii Pagani custodiam omnium terrarum que fuerunt predicti Rogeri, de quibus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, tenendam usque ad legitimam etatem heredis predicti Rogeri, reddendo regi singulis annis ad Scaccarium de terris predictis centum marcas videlicet, ad Scaccarium Pasche quinquaginta marcas et ad Scaccarium Sancti Michaelis quinquaginta marcas, quamdiu terre predicte exstiterint in manu sua. Et mandatum est vicecomiti Sumers' et Dors' quod, accepta securitate a predicta Margareta de predictis centum marcis reddendis singulis annis ad terminos predictos et quod de terris, domibus, boscis, hominibus aut aliis rebus ad heredem predictum spectantibus interim vastum, venditionem, destructionem, vel exilium non faciet, de omnibus terris que fuerunt predicti Rogeri in comitatibus predictis, de quibus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, eidem Margarete plenam seisinam habere faciat; et scire faciat regi nomina plegiorum quos ab ipsa receperit. Teste rege apud Clarendon', xviij. die Decembris.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Wyltys' et Devon' pro habenda seisina.

De vino dato.—Mandatum est Johanni Mansel quod de vinis regis que habet in custodia sua faciat habere abbatisse de Tarrent' unum dolium de dono regis et illud liberari faciat fratri Willelmo de Stanl' ad opus ipsius abbatisse. Teste ut supra.

De quercubus datis abbati de Stanl'.—Mandatum est custodi foreste de Cypeham quod in predicta foresta faciat habere abbati de Stanl' quatuor quercus ad meiremium inde faciendum ad turrim ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Haselden'.—Mandatum est assessoribus et collectoribus xxxe. in comitatu Wyltys' quod de tricesima bladi Ricardi de Haselden', quod per infortunium combustum fuit postquam fuerit appreciatum, pacem eidem Ricardo habere permittant. Teste ut supra.

Pro Wintoniensi episcopo.—Rex concessit Wintoniensi episcopo quod tricesimam assessam in terris et possessionibus suis et hominum suorum in comitatu Oxonie colligi faciat per manum suam et suorum et eam reddat eisdem die et loco quibus alia tricesima ejusdem comitatus reddi debet, videlicet apud Turrim London' in octabis Sancti Hyllarii recipiendam a certis personis quas rex ad hoc deputavit. Et mandatum est assessoribus et collectoribus ejusdem tricesime in comitatu predicto quod sic fieri permittant et in nullo inde intromittant. Teste rege apud Clarendon', xix. die Decembris.
Eodem modo scribitur assessoribus et collectoribus in comitatu Suthampt' et reddetur tricesima illa apud Bristoll' a die Sancti Hyllarii in xv. dies. Teste ut supra.
Mandatum est etiam eidem episcopo quod tricesimam illam in forma predicta colligi et reddi faciat. Teste ut supra.

De vino dato abbati de Bello Loco.—Mandatum est Johanni Mansel [custodibus vinorum regis de prisa apud Suthampt erased] quod de vinis regis Vasconie de prisa, que sunt in custodia sua, faciat habere abbati et monachis de Bello Loco unum dolium vini de dono regis ad missas celebrandas. Teste apud Clarend' xx. die Decembris. [Cancelled.] Quia aliter in rotulo de computabitur.

De emendis tunicis ad opus pauperum.—Mandatum est fratri Galfrido quod venire faciat domino regi apud Clarend' in crastino Sancti Thome Apostoli ducentas tunicas et ducenta paria sotularium ad mandatum regis faciendum. Teste ut supra.

Pro Johanne de Pabbeham.—Rex recepit homagium Johannis de Pabbeham filii et heredis Hugonis de Pabbeham de quinta parte feodi unius militis cum pertinentiis quam predictus Hugo de rege tenuit in capite in Carleton'.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod in foresta regis de Blakemor' faciat habere abbati de Bynendon quindecim quercus de dono regis ad meyremium. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro burgensibus Bristoll', de vinis.—Mandatum est majori et ballivis Bristoll' quod, retentis ad opus regis quadraginta doliis boni vini de vinis que nuper venerunt usque Bristoll', de residuis disponant ad presens prout sibi expedire viderint. Teste ut supra. Per regem.

De venatione danda.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod decem feras salitas quas habet in custodia sua, que sunt apud grangiam abbatis de Bynendon de Pulham, liberari faciat eidem abbati erogandas pauperibus in hospit' ad portam illius abbatie. Teste ut supra.

Pro Fratribus Minoribus de Novo Castro.—Mandatum est Johanni filio Philippi, custodi episcopatus Dunolmensis, quod octies viginti planchias, quas Ricardus quondam Dunelmensis episcopus fieri fecit et quas idem Johannes habet in custodia sua, faciat habere Fratribus Minoribus de Novo Castro super Tynam ad dormitorium suum construendum, de dono regis. Teste rege apud Clarendon', xxj. die Decembris. Per Johannem filium Philippi.

De faciendo habere meremium ad operationes in castro Wyntonie.— Mandatum est custodi foreste de Ber' quod vicecomiti Suthampt', cui rex precepit quod fieri faciat quandam aleam ab hostio camere regine in castro Wyntonie usque ad hostium capelle regine in eodem castro, meremium in eadem foresta ad hoc inveniat. Teste rege apud Wintoniam, xxv. die Decembris a (sic).

[Schedule.] Mandatum est Johanni Mansel quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Suhampt' liberari faciat ballivis Suhampt' sex dolia vini carianda quo rex preceperit. Teste rege apud Wintoniam, xxv. die Decembris.

Pro manerio de Bruge Walter'.—Quia rex wult (sic) quod manerium de Bruges Walteri tallientur (sic) inter dominica regis, cum rex fecerit ea talliari, mandatum est assessoribus et collectoribus tricesime in comitatu Sumers' quod nullam tricesimam in eodem manerio assideri vel colligi faciant. Teste ut supra. Per W. de Ral'.

De eligendo coronatore.—Mandatum est vicecomiti Cornubie quod in pleno comitatu et per assensum comitatus eligi faciat de discretioribus et fidelioribus militibus comitatus sui loco Roberti filii Willelmi, quondam coronatoris regis ejusdem comitatus, unum coronatorem, qui prestito sacramento, sicut fieri solet, extunc faciat et conservet, una cum sociis suis coronatoribus ejusdem comitatus, ea que ad coronam pertinent in eodem comitatu; et talem eum eligi faciat qui ad hoc melius sciat et velit intendere, et nomen illius regi scire faciat. Teste rege ut supra.

De meremio ad operationes de Clarendon'.—Mandatum est Henrico de Dun quod in foresta regis de Clarendon' per visum viridariorum regis ejusdem foreste faciat habere vicecomiti Wyltis' meremium ad quandam aleam et alias operationes regis apud Clarendon' faciendas. Teste ut supra.

Pro Willelmo de la Rye.—Mandatum est vicecomiti Suthampt' quod de una virgata terre quam Willelmus de la Strod' tenuit de rege in Strod' et de qua Galfridus de Batthon', cocus regis, ipsum Willelmum disseisivit occasione cujusdam terre quam rex dedit eidem Galfrido in Rya, ipsi Willelmo plenam seisinam habere faciat, salvo eidem Galfrido servitio de predicta virgata terre quod predictus Willelmus regi inde facere consuevit antequam rex prefato Galfrido predictam terram dederat. Teste ut supra.

Pro Magistro Willelmo le Brun.—Rex assignavit Magistrum Willelmum le Brun ad residendum ad Scaccarium Judeorum quamdiu regi placuerit. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum ad hoc admittant. Teste rege apud Wherewell', xxvj. die Decembris.

Pro Galfrido de Fenencurt.—Rex concessit Galfrido de Fenencurt maritagium Lucye, alterius de filiabus et heredibus Roberti Mantel. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod eandem Lucyam liberari faciat Willelmo fratri ipsi (sic) Galfridi custodiendam ad opus predicti Galfridi et quod de portione hereditatis ejusdem Roberti, que ipsam Lucyam contingit, plenam seisinam habere faciat eidem Willelmo ad opus ipsius Galfridi. Teste ut supra.

De eodem.—Mandatum est etiam Willelmo filio Ricardi, custodi terre que fuit Roberti filii Walteri, quod de portione hereditatis predicti Roberti, que predictam Lucyam contingit et que est in custodia ipsius Willelmi, plenam seisinam habere faciat Willelmo fratri predicti Galfridi ad opus ipsius Galfridi. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Stutevill' tradendo in ballium.—Quia rex per inquisitionem, quam inde fieri fecit, accepit quod Nicholaus de Stutevill' appellatus est de morte Inuin' filii Basil' odio etc. mandatum est vicecomiti Norf' quod si ipse Nicholaus invenerit xij. qui etc. tunc tradat ipsum in ballium predictis xij. Teste ut supra.

De vino dato abbatisse de Wherewell'.—Mandatum est Johanni le Mansel quod de vinis regis, que sunt in custodia sua apud Suthampton' faciat habere abbatisse de Wherewell' unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia per inquisitionem quam rex fieri fecit constat regi quod Johanna, que fuit uxor Radulfi de Apereshull', appellat Walterum Gundy, Willelmum filium Henrici et Robertum filium Ricardi Molendinarii de morte predicti Radulfi, viri sui, odio et atia et non etc. preceptum est vicecomiti Glouc' quod, si singuli eorum invenerint sex qui etc. tunc tradat eos predictis sex in ballium. Teste ut supra.

De eodem.—Quia rex accepit per inquisitionem quam inde fieri fecit quod Warinus le Provost et Matillis uxor ejus, Bartholomeus de Cove, Ricardus filius ejus et Cristina uxor ipsius Ricardi, capti et detenti apud Gypewyz pro incendio et pace regis infracta, unde Alicia de Hyndesher' eos appellat, appellati sunt odio et atya et non etc. mandatum est vicecomiti Suf' quod, si quilibet eorum inveniat sex qui etc. tunc tradat eos predictis sex in ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Dun quod in foresta de Pancet faciat habere Magistro Egidio, archidiacono Berk', tres quercus ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro episcopo Wyntoniensi.—Rex concessit episcopo Wyntoniensi quod tricesimam suam in terris et libertatibus suis et hominum suorum colligi faciat per manus ballivorum suorum, reddendam apud Turrim London' majori London' et clerico Hugonis de Pateshull' thesaurarii, quem ad hoc assignaverit ad eam ibidem recipiendam una cum predicto majore a die Sancti Hyllarii in quindecim dies per tallias et rotulos particulares et summam ejusdem tricesime continentes. Et mandatum est vicecomitibus, assessoribus et collectoribus tricesime in comitatibus Bercsyr', Buking', Suthampt', Wyltys', Surr', Oxon', Sumers', quod permittant predictum episcopum predictam tricesiman ita colligere et reddere ut predictum est, et quod nullam super hoc districtionem faciant. Teste ut supra.

De prisone custodiendo.—Mandatum est vicecomiti Staff' quod Johannem de Alrewych' captum pro transgressione foreste, quem Hugo de Loges cepit et ei liberabit custodiendum, recipiat et in prisona de Bruges salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste apud Chaut', xxviij. die Decembris.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod in foresta regis de Blakemor' faciat habere Willelmo Lungesp' quinque damas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo quandam districtionem in respectum.—Mandatum est vicecomiti Wyltys' quod districtionem quam facit Willelmo de Ferr' per preceptum regis pro scutagio ad opus episcopi Batthoniensis, ponat in respectum usque a die Sancti Hyllarii in xv. dies, anno regni sui (sic) xxij. Teste ut supra.

De extenta.—Willelmus de Colevill' habet breve de extenta et rationabilibus terminis de debitis que debet Leoni, Judeo Eboraci, directum justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis. Teste apud Wherewell', ut supra.

[m. 20.]

Pro Roberto de Cant', clerico.—Mandatum est Engellard' de Cycon' quod non impediat Robertum de Cant' quin prosterni et cariari faciat quatuor fagos quas rex ei dedit in parco suo in foresta de Wynd' et que liberate sunt ei per W. de Burgo. Teste ut supra.

De faciendo habere Roberto de Crepring' seisinam de manerio [de] Whalegrave.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod de manerio de Whalegrave cum pertinentiis, quod homines de Scardeburg tenuerunt ad firmam, sine dilatione plenam seisinam habere faciat Roberto de Crepring', custodiendo quamdiu regi placuerit, et distringat homines de Scardeburg ad reddendum eidem Roberto omnes exitus ejusdem manerii a tempore quo capi fecimus in manum nostram dominica nostra. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Venuz quod in foresta regis de Alsihet faciat habere Alicie que fuit uxor Willelmi Mauduit quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.