Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.
This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
'Close Rolls, January 1238', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 19-24. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp19-24 [accessed 17 April 2024]
Close Rolls, January 1238
1238.
De roboribus datis.—Mandatum est Henrico de Dun quod in foresta regis de Panchet faciat habere Waltero Eskeling egrotanti apud Sarrisburiam duo robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Geud', primo die Januarii.
De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta regis de Bernewod' faciat habere Godefrido de Crawecumb' duas damas de dono regis. Teste rege apud Geldef', ut supra.
De quercubus datis.—Mandatum est eidem quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere Reginaldo de Pavely viginti quercus et in foresta regis de Sappel' alias xx. quercus ad se hospitandum, de dono regis. Teste ut supra. Per fratrem G.
De tradendo in ballium.—Quia rex per inquisitionem, quam inde fieri fecit, accepit quod Robertus de Kenefar et Agnes uxor ejus, capti et detenti in prisona regis Glouc' pro morte Johannis de Kenefar, unde appellati sunt, appellati sunt odio etc. et non eo quod culpabiles inde sint; mandatum est vicecomiti Glouc' quod, si predicti Robertus et Agnes invenerint ei xij. etc. qui eos manucapiant etc. tunc tradat eos predictis xij. in ballium. Teste apud Westmonasterium, v. die Januarii.
De vino dato domino legato.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis emptis ad opus regis, que idem Willelmus habet in custodia sua, liberari faciat unum dolium vini domino legato de dono regis. Teste apud Westmonasterium, vij. die Januarii.
Pro priorissa de Polslo.—Rex perdonavit priorisse de Polslo viginti solidos in quibus tenebatur regi de tricesima assessa in comitatu Devonie. Et mandatum est assessoribus et collectoribus xxxme in eodem comitatu quod predictam priorissam inde quietam esse faciant. Teste ut supra.
De instauro emendo ad maneria regis.—Mandatum est Johanni filio Philippi quod de instauro R. quondam Dunelmensis episcopi, quod rex emi fecit ad opus suum per predictum Johannem, liberari faciat Roberto de Crepring' ad maneria regis instaurenda septingentos et xxix. bovos (sic) et ducentas et liiij. vaccas cum clx. et xij. vitulis de sequela earundem vaccarum et quadringentas et xxxj. oves matrices cum clxxvj. agnis de sequela earundem ovium. Teste ut supra.
De damis ad opus regine Scotie.—Mandatum est Johanni filio Philippi (sic) quod in parco de Havering' vel extra, sicut melius viderit faciendum, capi faciat duas damas vel tres ad opus regine Scotie. Teste apud Westmonasterium, x. die Januarii.
Hybernia. Pro Willelmo Bluet.—Mandatum est M. filio Geroldi,
justiciario Hybernie, quod in Hybernia extra dominica regis, videlicet
in escaetis vel terris Hybernicis, provideat xx. libratas terre ad opus
Willelmi Bluet militis comitisse Pembrok', et, cum eas providerit,
plenam seisinam inde habere faciat eidem Willelmo ad se sustentandum
in servitio regis quamdiu regi placuerit. Et scire faciat tempestive
regi in quibus terris et locis predictam provisionem fecerit eidem
Willelmo. Teste ut supra.
[Marginal note.]—Postea facte fuerunt patentes per eadem verba
et de eadem data.
De vinis liberandis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua liberet vicecomitibus Lond' decem dolia vini carianda usque Windes' ad opus regis. Teste ut supra.
Pro Henrico de Baylol.—Rex perdonavit Henrico de Baylol et uxori ejus tertiam partem centum librarum per quas idem Henricus et Petrus de Maunle et David Cumyn, participes ipsius Henrici, finem fecerunt cum rege pro relevio suo et perdonavit eidem Henrico tertiam partem c. marcarum quas idem Henricus et participes sui promiserunt regi. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ita fieri et irrotulari faciant. Teste ut supra.
Pro Hugone [de Morevill' corrected to] Gurl' et pro Muriel (sic) uxore ejus.—Rex concessit Hugoni [de Morevill' corrected to] Gurll' custodiam terre que fuit Hugonis de Morevill' in Fernton' usque ad legitimam etatem heredis ipsius Hugonis et mandatum est vicecomiti Lanc' quod eidem Hugoni plenam seisinam habere faciat de terra predicta sicut predictum est. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Norhumbrie (sic) quod, si mulier (sic) que fuit uxor predicti Hugonis habeat dotem de terra que fuit ipsius Hugonis in Ferton', tunc faciat habere predicto Hugoni, cui rex custodiam illam concessit, de terris que fuerunt predicti Hugonis in comitatu predicto, que sunt in manu regis, ad valentiam predicte dotis. Teste ut supra.
Pro Thoma de Gorges.—Mandatum est Thome de Cyrencest quod denarios, quos cepit de manerio de Bradepol postquam Thomas de Gorges habuit inde seisinam, eidem Thome sine dilatione reddat. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Januarii.
Pro Willelmo de Fennes.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod statim ex quo facta fuerit inquisitio de feodis militum Willelmi de Fednes, quam rex eis demandavit faciendam, eidem Willelmo faciat (sic) habere rationabile judicium suum secundum considerationem Scaccarii regis. Teste ut supra.
Pro abbate de Stanl'.—Rex perdonavit hac vice abbati de Stanl' dimidiam marcam que ab eo exigitur per summonitionem Scaccarii de catallis fugitivorum de ultimo itinere Roberti de Lexinton' et sociorum suorum in comitatu Wilt'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xiij. die Januarii.
Pro Ricardo Urry.—Rex perdonavit Ricardo Urrici, fratri Alani Urrici, quaterviginti et decem libras de fine centum librarum, per quas predictus Alanus finem fecit cum rege pro habendis terris que fuerunt Urrici avunculi sui, pro quibus eidem Ricardo dedit rex et carta sua confirmavit per pacem inter regem et eum factam manerium de Wikeford cum pertinentiis et mariscum de Fineresheye infra manerium de Kanewedon' et homagia et servitia Johannis de Appelton', Johannis de Briencun, Simonis Perdric', Johannis filii Willelmi, Henrici Lamberti, Johannis Attewindhel', Johannis Saleman, cum omnibus pertinentiis suis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Ricardum de predictis quater xx. et x. libris quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Januarii.
De vino dato regine Scotie.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere regine Scotie unum dolium vini Gallici de dono regis. Teste ut supra.
De vinis arrestandis ad opus regis.—Mandatum est ballivis Suhampt' quod de vinis, que proximo ventura sunt ibidem, arestari faciant xl. dolia vini et in celariis regis ibidem reponi donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.
De vino dato fratri G. elemosinario.—Mandatum est W. de Haverhull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere fratri G. elemosinario unum dolium vini expendendum quamdiu reddet computum suum ad Scaccarium nostrum, de dono regis. Teste ut supra.
De carta de libertatibus legenda.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod cartam regis de libertatibus foreste publice et in pleno comitatu legi faciat et contentas in ea libertates teneri et, si aliqua contentio vel dubietas oriatur de articulis ejusdem carte, requiratur inde consilium regis et curie sue antequam aliquid inde fiat. Teste ut supra.
Pro Petro Saraceno.—Rex perdonavit Petro Saraceno et hominibus suis xxx. super eos assisam. Et mandatum est assessoribus et collectoribus in episcopatu Dunholmensi quod ad xxx. dandam ipsos non distringant set pacem habere permittant. Teste ut supra.
De quercubus datis Willelmo de Ral'.—Mandatum est Roberto de Aundely quod in ballia sua extra parcum de Gillingham faciat habere Willelmo de Ral' xx. quercus ad maeremium inde faciendum ad domos suas reparandas apud Werministr', de dono regis. Teste rege apud Kenet', xv. die Januarii.
De damis datis.—Mandatum est Thome de Sampford' quod habere faciat Fulconi filio Warini iiij damas in foresta de Braden' de dono regis. Teste ut supra.
De bissis datis.—Mandatum est Avicie de Columbariis quod in foresta nostra de Cett' faciat habere Simoni de Monte Forti quatour bissas de dono nostro. Teste rege apud Windles', xv. die Januarii.
De vinis liberandis ad cariagium.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis, que habet in custodia sua, liberari faciat vicecomitibus London' sex dolia vini carianda usque Kenniton'. Teste apud Windnis', xvj. die Januarii.
Pro Gregorio (sic) et Galfrido de Baggesat'.—Mandatum est constabulario de Wyndles' quod non distringat Gregorium de la Dun' vel Galfridum de Baggeshat', forestarios regis de foresta de Wyndles', ad reddendum denarios vel gallinas donec constiterit regi quantum debeat eis allocari pro libertatibus concessis episcopo Wintoniensi et abbati de Westmonasterio per cartas regis. Teste ut supra.
Pro Rogero Wastel et Sabina uxore ejus.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod, non obstante eo quod Jacobus Crespin et [Aaron filiaster ejus erased] Joceus filius Meidin' seisinam habent de terra que fuit Roberti de Columbariis in ballia sua tanquam de vadio suo, Rogero Wastel et Sabine uxori ejus, que fuit uxor predicti Roberti, habere faciat plenam seisinam de dote predicte Sabine que eam contingit de eadem terra. Teste ut supra.
De venatione carianda.—Mandatum est ballivo de Clive quod venationem regis, que remansit in custodia sua per preceptum suum, ea qua poterit festinatione ad regem usque Lond' cariari faciat et custum dicti cariagii predicti (sic) regi scire faciat et rex illud faciet acquietari. Teste rege apud Kenyton', xix. die Januarii.
Pro Willelmo de Kaeu.—Rex perdonavit Willelmo de Kaeu novem libras et sexdecim solidos qui ab eo exigebantur per summonitionem Scaccarii de veteribus scutagiis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant tam de temporibus predecessorum regis quam de tempore suo. Teste rege apud Westmonasterium, xxij. die Januarii.
De deliberandis quibusdam hominibus episcopi Conventrensis de Cestria.—Mandatum est justiciario Cestrie quod Johannem filium Ulketell' de Cestria, hominem A. Coventrensis et Lichefeldensis episcopi, et catalla Willelmi de Sancto Botulf', hominis ejusdem episcopi, quem hominem et que catalla idem justiciarius cepit occasione contentionis, que est inter homines regis de Cestria et homines predicti episcopi de eadem villa, sine dilatione deliberari faciat et ipsam contentionem ponant (sic) in respectum usque in octabas Sancte Trinitatis anno xxij. Teste ut supra.
De tricesima perdonata, pro Isabella de Turneham.—Rex perdonavit executoribus testamenti Isabelle de Turneham, quondam uxoris Petri de Malo Lacu, totam tricesiman provenientem de bladis et aliis exitibus maneriorum de Baynton' et de Clyf que quidem maneria assignata sunt ad executionem predicti testamenti. Et mandatum est assessoribus et collectoribus tricesime in Estrithing quod predictis executoribus pacem inde habere permittant.
Eodem modo scribitur pro eodem assessoribus et collectoribus tricesime in Westrithing'. Teste ut supra.
Pro abbate Cluniacensi.—Rex confirmavit abbati et monachis Cluniacensibus manerium de Ledecumbe cum pertinentiis, quod rex Stephanus eis dedit, cum omnibus libertatibus cum sicut rex Henricus, avus Henrici regis avi domini regis illud unquam melius et liberius tenuit in manu sua. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod predictam confirmationem in pleno comitatu legi faciat et teneri sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Januarii.
De quercubus datis.—Mandatum est Galfrido Esturmy quod habere faciat Johanni de Gray x. quercus in foresta de Savernak' ad se hospitandum apud Scaudeburn', de dono regis. Teste ut supra.
De sacculis et aliis ad recipiendam xxxmam apud Turrim Lond'.— Mandatum est thesaurario et camerariis quod receptoribus xxxe apud Turrim Lond' sacculos et balantias et alia minuta neccessaria ad eandem tricesimam recipiendam et numeratoribus ejusdem xxxe ibidem liberationes suas habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Januarii.
De terris extendendis.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum etc. faciant extendi terras Michaelis filii Petri, quantum valeant etc. et secundum valorem etc. et quantitatem debiti quod debet Elye Blundo, Leoni de Milcstrate et Cressant filio Mosse, Judeis Lond', rationabilem finem et rationabiles terminos ei habere faciant. Teste ut supra.
Pro Ricardo de Gray, de perdonatione.—Rex perdonavit Ricardo de Gray vij. libras, x. solidos et unum obolum qui ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii de tempore quo fuit vicecomes Norhumbrie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Ricardum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xxvj. die Januarii.