Close Rolls, April 1238

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1238', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 125-128. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp125-128 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1238

Willelmus de Eboraco, Adam filius Willelmi, Jordanus Oliveri et Robertus de Bello Campo constituti sunt justiciarii ad itinerandum ad omnia placita in comitatibus Cornubie et Devonie et incipient primo iter suum apud Lancaveton' in crastino Sancte Trinitatis et postea peracto itinere illo incipient itinerare in comitatu Devon' die et loco quos ad hoc viderint expedire. Teste rege apud Theok', viij. die Aprilis.
Mandatum est vicecomiti Cornubie quod summoneri faciat archiepiscopos, episcopos etc. quod predictis die et loco coram eisdem justiciariis veniant; et vicecomiti Devon' mandatum est quod ad diem et locum quos ei significabunt summoneri faciat archiepiscopos, episcopos etc. de comitatu suo.

Abbas de Cern' attornavit Johannem Gerardi contra priorem [de erased] Sancti Swithuni de terra in Melecumb'. [Apparently cancelled.]

Mandatum est W. de Eboraco quod assisam ultime presentationis, quam Willelmus de Pyro aramiat coram eo et sociis suis, justiciariis de Banco, versus Johannem de Lucumb' de ecclesia de Stok' in comitatu Sumers', capiat si quomodo commode possit eundo versus Devon'. adhibitis secum sociis quos adhuc duxerit associandos, et quod diem quo captionem ejusdem assise interesse possit scire faciat vicecomiti Sumers' cui mandatum est quod die illo assisam illam coram eo venire faciat. Teste rege apud Theok', xv. die Aprilis.

Abbas de Begare attornavit loco suo fratrem Gwidonem, conversum domus sue, et Rogerum filium Willelmi de Rychemund contra Hugonem Scauberg' de tribus molendinis in Rychemund'.

Rex baillivis Dovr', salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quatinus nullo modo permittatis aliquem mercatorem ducentem equum de pretio vel palefridum vel pullum quem emerit in Anglia ad vendendum in partibus transmarinis a portu vestro abducere ad partes illas set omnes hujusmodi equos arestari faciatis donec a nobis inde aliud habueritis mandatum. Teste rege apud Theok', xv. die Aprilis.
Eodem modo scribitur baillivis Sandwic, Heth', Rumenal, Pevenes', Winchel', Rya, Hastinges, Portesm', Suhamt', Sorham, Oreford', Faveresham.

Hybernia.—Roesia de Verdun, tenens, attornavit Robertum de Werston et Willelmum de Sancto Germano contra Robertum de Braybuef et Margaretam uxorem ejus, petentes, de tribus carucatis terre in Glummor et Aydevalan.
Eadem Roesia, tenens, attornavit Johannem de Wudeton' et Henricum de Wutton' contra Johannem de Nutrevill', petentem, de xiiij, acris terre cum pertinentiis in Octerath'.
Et hoc mandatum fuit M. filio Geroldi, justiciario Hybernie.

Buk'.—Petronilla uxor Henrici de Scaccario attornavit Henricum de Hinton' contra Warinum filium Geroldi et Agn' uxorem ejus de consuetudinibus et servitiis que ipsi exigunt a predictis Henrico et Petronilla.

Mandatum est probis hominibus Cestrie quod contentiones ortas inter eos et episcopum Coventrensem ponant in respectum usque in xv. dies a die Pentecostes.

G. Mar', comes Penbr'., attornavit Henricum de Erdecot' contra episcopum Osseriensem, tenentem, de manerio de Dervauh' cum pertinentiis. Et mandatum est justiciario Hybernie quod ipsum ad hoc recipiat.

Berk.—Fulco filius Warini attornavit Thomam le Four' contra Alanum Boscher de amensuratione pasture in Waneting'.

Norf.—Matildis de Chettewind' attornavit Alexandrum de Tichewell' contra Johannem Luvel de consuetudinibus et servitiis.

Rex vicecomiti Glouc', salutem. Cum venerabilis pater O. etc. nuper hospitaretur apud Oseneyam clerici quidam de universitate Oxonie, timore Dei postposito et spreta sedis apostolice reverentia, in gravem regie dignitatis lesionem, in predictum legatum et suos irruentes eis tam de die quam de nocte contra pacem nostram insultum dederunt et quosdam de familia sua interfecerunt et alios graviter vulneraverunt; de quo vehementer moti sumus et perturbati, tam pro contemptu et injuria sancte Romane ecclesie illata quam pro manifesta pacis nostre perturbatione. Et ideo tibi precipimus firmiter injungentes in fide qua nobis teneris et sicut te ipsum et omnia tua diligis [quod] per totam bailliam tuam diligenter insidiari facias si qui clerici venientes de Oxonia de quacumque natione, sive Scotti, sive Walenses, sive Hybernienses, sive Anglici, a die Veneris proximo ante festum Sancti Marci et inde recedentes occasione predicta per partes illas transitum faciant et, si quos tales inveneris, illos capias et salvo custodias in libera prisona donec aliud inde preceperimus; scire etiam facias omnibus qui libertates habent infra bailliam tuam quod sicut seipsos et libertates suas diligunt de predictis clericis capiendis idem faciant infra libertates predictas.

Wigornia.—Ricardus filius Radulfi attornavit loco suo Ricardum filium Johannis ad lucrandum etc. in loquela inter Ricardum le Archer et Margeriam uxorem ejus, petentes, et predictum Ricardum et Elenam uxorem ejus, Radulfum de Marisco et Isoldam uxorem ejus, tenentes, de tertia parte unius virgate terre et unius mesuagii cum pertinentiis in Bradeleg'.

[m. 15d.]

Rex vicecomiti Leic', salutem. Precipimus tibi quod, assumptis tecum xij. probis et legalibus hominibus de comitatu tuo in propria persona accedas ad boscum inter Osulvestun' et castrum nostrum de Salvata de quo contentio orta est inter nos et abbatem de Osolveston' et per sacramentum eorum diligenter inquiras utrum Reginaldus de Wythcoc de quo J. rex, pater noster, habuit manerium de Wythcoc per escambium ante escambium illud esset in saisina pasture bosci qui est inter Bradegat' et Wateberewei et utrum prefatus pater noster post predictum escambium et nos similiter exstiterimus in saisina pasture predicti bosci et si ante fuerit ibi parcus vel non et utrum predictus abbas exstiterit in saisina unius acre et unius rode prati sub castro de Sauveye de quibus contentio est inter nos et ipsum abbatem et si nos exstiterimus in saisina ejusdem prati; et inquisitionem etc. Teste rege apud Rading', xxviij. die Aprilis.

Mandatum est vicecomiti Suff' quod inquisitionem, quam [rex] fieri precepit utrum placia quam comitissa Oxonie concessit Fratribus Predicatoribus extra villam Sancti Edmundi [est] infra libertatem de la Banliwe Sancti Edmundi necne, ponat in respectum quousque idem abbas surrexerit de languore de quo fecit se essoniari coram justiciariis de Banco in loquela que est coram eis inter ipsum abbatem et Ricardum de Gray de tenemento in Middehal', non obstante precepto quod rex fecit quod inquisitionem faceret de eadem placia per probos et legales homines tam milites quam alios de comitatu suo qui non sint de libertate Sancti Edmundi. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Wigornie, salutem. Monstratum est nobis ex parte Laurentii de Wendleswurth' quod, cum inter ipsum et A. de Pendesham coram [domino erased] archiepiscopo Cantuariensi matrimonialis questio verteretur qui quidem ad ipsum Canc' causam appellationis commisit fine canonico terminandam certis judicibus, qui auctoritate qua fungebantur in causa illa procedentes contra ipsum L. diffinitivam sententiam tulerunt iniquam, a qua idem L. ad prefatum archiepiscopum appellavit. Licet vero officialis prefati archiepiscopi, ipso archiepiscopo postmodum degente in partibus transmarinis, inhiberet episcopo Wigorniensi ne ad mandatum predictorum judicum, pendente predicta causa appellationis ab iniqua sententia ab eis, contra ipsum L. aliquid presumeret attemptare, idem tamen episcopus ad mandatum predictorum judicum ipsum L. [domino regi erased] nobis denuntiavit excommunicationis vinculo innodatum, spreta inhibitione officialis predicti in hac parte. propter quod idem L. captus et in carcerem detrusus causam suam appellationis quam fecerat a predictis judicibus prosequi non valebat. Cum igitur injustum sit prefatum L. detinere carceri mancipatum ita quod non possit appellationem suam prosequi predictam, tibi precipimus quod ipsum a carcere facias liberari donec discussa appellatione predicta possit constare an predictus L. necne debeat per seculare brachium coherceri. Teste.