Close Rolls, November 1239

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1239', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 151-159. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp151-159 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1239

Wasconia.—Mandatum est Huberto Hus, senescallo Wasconie, quod si terram regis Vasconie in pacis securitate dimittere possit, quod, ea ita dimissa, veniat in Angliam locuturus cum rege super pluribus statum terre regis Vasconie tangentibus. Teste rege apud Wudest', primo die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset, justiciario foreste, quod faciat habere abbati de Evesham vj. damos, de dono regis. Teste apud Wudest', ij. die Novembris.

Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Petro de Bruys ij. damas in foresta de Rokingeham, de dono. Teste ut supra.

De tradendo in baillio.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Galfridus de Overton', captus et detentus in prisona apud Salopiam pro morte Hugonis de Overton', unde Johanna que fuit uxor predicti Hugonis eum appellat, appellatus est odio et ata de morte illa et non eo quod inde culpabilis est, mandatum est vicecomiti Salopie quod si idem Galfridus invenerit ei xij. probos et legales homines qui manucapiant etc. tunc eum tradat in baillio etc.

Pro Petro de Bruys.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod faciat habere Petro de Bruys x. matrices bremias in vivario de Fosse, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli quod faciat habere Galfrido de Stocwell', majori Oxonie, xxvj. quercus in baillia sua ad faciendum quandam capellam et quandam garderobam apud Oxoniam ad opus regine nostre. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Radulfo de Mortuo Mari iij. damos et v. damas in foresta de Savernac ad instaurandum parcum suum de Stratfeud'. Teste ut supra.

Pro Henrico de Trublevill'.—Mandatum est hominibus de Shypton' quod non obstante eo quod Henricus de Trublevill' custodiam ville de Shipton', quam habuit de dono regis usque ad etatem Ricardi de Clar', dimisit J. de Lascy, comiti Linc', habere faciant eidem xxiiij. boves quos habuit de dono regis ad terras dominicas de Shypton' excolendas. Teste ut supra.

De j. dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum Oxonie quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Johanni de Pless' unum dolium vini, de dono regis. Teste rege ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere in foresta de Shotovr' Johanni de Pless' v. robora ad focum suum. Teste rege apud Wud', iij. die Novembris.

De maeremio turris castri Oxonie.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod per visum proborum et discretorum hominum videri faciat maeremium turris castri Oxonie que nuper cecidit, et per visum eorum salvo reponi faciat quicquid inde valere possit ad operationes nostras ejusdem castri, et residuum ejusdem maeremii [remaneat constabulario ejusdem castri cui rex illud concessit ad focum suum erased] reservetur ad opus regis in eodem castro ad focum suum. Teste ut supra.

Pro Leone Blundo.—Mandatum est constabulario Turris Lond' quod si Leo Blundus de Melcstret', Judeus, captus et detentus in predicta turri, invenerit bonos et salvos plegios ad standum recto super hiis que rex ab eo exigit, tunc ipsum per plevinam deliberet. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere W. de Ferrariis, comiti Dereb', x. damas et vj. damos vivos in foresta de Savernac, de dono nostro, ad quendam parcum suum instaurandum. Teste rege apud Wudestok', iij. die Novembris.

De comitatibus Norf' et Suff'.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod commisimus Johanni de Ulecot' comitatus nostros Norf' et Suff' cum castris nostris de Norwico et Oreford' custodiendos quamdiu nobis placuerit ad respondendum inde ad Scaccarium nostrum. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et inrotulari faciatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Langel' quod in foresta de Wichewud' infra bailliam suam faciat habere Imberto vathletto regis xx. quercus, de dono. Teste rege apud Wudestok', iiij. die Novembris.

De tradendo in baillio.—Mandatum est vicecomiti [Oxonie erased] Devonie quod si Edwardus le Smale, Adam clericus de Hybernia, Walterus le Bol' et Rogerus le Jueine, capti pro morte Ricardi Cuppeg' unde appellati sunt, videlicet singuli eorum invenerint xij. legales homines qui eos manucapiant etc. tunc etc. Teste ut supra.

De austurcis emendis.—Mandatum est H. de Pateshull', thesaurario suo, quod in civitate Lond' emi faciat ad opus regis duos austurcos et liberari Johanni de Gatesden' et custum eorum regis faciet allocari. Teste ut supra.

De prisonibus capiendis.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod omnes illos qui prius capti fuerunt pro receptamento Johannis de Acton', et quos postea sine precepto regis in baillium dimisit, sine dilatione capiat et in prisona salvo custodiat donec regis aliud habuerit inde preceptum. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Thome de Langel' quod in baillia sua faciat habere abbati Osen' vij. robora ad quendam rogum faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod habere faciat Johanni de Gatesden' vij. damas et iij. damos vivos in foresta de Pokeleya ad quemdam parcum suum instaurandum, et xx. fusta ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De quibusdam attachiandis.—Mandatum est vicecomiti Cumberl' quod attachiari faciat Radulfum de Levington', Walterum de Twinham, Alexandrum Scelerose de Aldrinton', Thomam filium Syerich', Alanum filium Beatricie, Hugonem filium Alani, Robertum filium Thome del Cragh' per corpora sua, ita quod habeat eos coram justiciariis ad placita foreste responsuros de transgressione foreste de Stanop'. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod faciant habere Nicholao de Molis x. quercus in bosco de Dunton', de dono regis. Teste ut supra.

De quadam domo asportanda.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod sine impedimento permittat quod Willelmus de Cantilupo asportare possit de castro Sarrisburie quamdam domum que fuit Roberti de Crevequor et quam idem Willelmus emit de Nicholao filio ejusdem Roberti. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Coventrensis et Lichefeldensis quod in foresta ejusdem episcopatus faciant habere Herveo de Stafford' vj. quercubus (sic), de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Willelmo de Cantilupo duos damos vivos et decem damas vivas in foresta de Blakemor', de dono. Teste ut supra.

[m. 20.]

De xxxa carianda.—Mandatum est Nicholao de Haveresham et sociis suis, collectoribus tricesime in comitatu Buk', quod ipsam tricesimam cariari faciant usque Turrim Lond' liberandam ibidem fratri Hugoni de Stocton' et sociis suis, custodibus totius tricesime regis. Teste rege apud Wudestok', vj. die Novembris.

Mandatum est eisdem quod ipsam recipiant et salvo custodiant.

Hybernia.—Rex M. filio Geroldi, justiciario suo Hybernie, salutem. Cum Willelmus de Wigornia quasdam terras nostras teneat in Momonia per Galfridum de Mariscis qui illas ei commisit tempore quo fuit justiciarius noster Hybernie sine waranto quod a nobis inde habeat, vobis mandamus quod prefatas terras in dominicum nostrum secundum legem et consuetudinem terre nostre revocetis, summonendo prefatum Willelmum quod coram nobis in curia nostra compareat ostensurus quo waranto teneat terras predictas, super quo cum nullum warantum sufficiens pretendere possit per considerationem curie nostre ipsam recuperare debemus. Ad hoc vobis mandamus quod distringatis Ricardum de Burgo quod arreragia nobis ab eo debita pro terra Conacie reddat, et similiter, si videritis expedire, expensas quas fecistis de thesauro nostro quando ipsum Ricardum posuistis in saisina predicte terre Conac' per preceptum nostrum. Teste rege apud Wudestok', v. die Novembris.

De quibusdam deliberandis qui excommunicati fuerunt.—Rex vicecomiti Staff', salutem. Cum ad mandatum venerabilis patris E., Cantuariensis archiepiscopi, Herebertum de Norwico, clericum, Arturum de Brewud', Willelmum le Visser et Stephanum Makesaus', servientes clerici nostri Simonis de Norwico, propter eorum contumaciam tamquam excommunicatos per te capi preceperimus, ac nobis jam de appellatione ad dominum legatum super prefata excommunicationis sententia per ipsos interposita per litteras ipsius domini legati constiterit, super qua etiam a judicibus ex parte ejusdem domini legati sibi datis absolutionis beneficium, sicut ex eorum litteris accepimus, optinuerunt, archidiacono Staffordiensi qui de mandato ipsius archiepiscopi eos excommunicavit absolutionis beneficium denegante, tibi precipimus quod auctoritate predicti mandati nostri ipsos in nullo molestare presumas, et si forte eos occasione predicta ceperis, eos a prisona nostra deliberes et in pace dimittas quousque a nobis aliud inde habueris mandatum. Teste rege apud Wudestok', vj. die Novembris.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni Byset quod in bosco de Shothovr' faciat habere recluse de Iftel' duo robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Wudestok', vij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod in foresta de la Saucee faciat habere R. comiti Wintonie, vij. damas et tres damos de dono nostro. Teste rege apud Farendon', viij. die Novembris.

Mandatum est baillivis Suhamt' quod. [. . .] [Entry unfinished and erased.]

De vinis eligendis ad opus regis.—Mittit dominus rex Willelmum Chubbe ad eligendum ad opus regis una cum baillivis Suhamt' vina de quibus emendis ad opus [nostrum erased] regis litteras regis receperunt, et ad eligendum et capiendum preter dicta vina xij. dolia vini ad opus regis. Mandatum est eisdem baillivis quod ipsum ad hoc recipiant. Mercatores etiam quorum vina fuerunt facia[n]t venire usque Clarendon' ad regem cum predicto Willelmo quibus de precio vinorum rex satisfieri faciet. Teste rege apud Merleberg', ix. die Novembris.

Pro Philippo de Wutton'.—Rex concessit Philippo de Wutton' totam terram in Forsterlegh' que fuit Warini de Gunewarton' utlagati pro morte hominis, et que est eschaeta regis occasione episcopatus Dunelmensis vacantis et in manu regis existentis, de quo idem Warinus tenuit, habendam eidem Philippo tota vita sua; et mandatum est custodi episcopatus Dunelmensis quod ei inde saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De tradendis in baillio.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod si Walterus Puleyn, Robertus filius Margarete et Margareta uxor Galfridi Uppyby, capti pro morte Thome de Langetoft', invenerint etc. scilicet singuli eorum duodecim probos et legales homines, tunc eos tradat in baillio etc. eo quod de morte illa rettati sunt odio et atia et non eo quod inde culpabiles sunt. Teste rege apud Merleberg', ut supra.

Pro Willelmo Chubbe de liberatione vij. denariorum et j. oboli.—Rex concessit Willelmo Chubbe liberationem vij. denariorum et j. oboli quem Willelmus Norensis serviens regis habuit in die de elemosina regis constituta. Mandatum est baronibus de Scaccario quod liberationem illam ei habere faciat (sic) a die quo idem Willelmus obiit. Teste rege apud Merleberg', x. die Novembris.

Pro Petro de Burton'.—Mandatum est H. de Bohun, comiti Essex' et Hertford', quod loco Hugonis de Chairos, qui mortuus est, retineat Petrum de Burton in warnisona castri Dovr' ad denarios regis, sicut idem Hugo teneri consuevit. Teste ut supra.

Pro Mabillota de Sancto Edmundo.—Mandatum est H. de Pat[es]h', thesaurario suo, quod faciat habere Mabillote de Sancto Edmundo c. solidos ad perficiendum opus casule nostre, et cum predicta casula perfecta fuerit eam a predicta Mabillota recipiatis (sic) et eam offeratis (sic) Beato Edwardo pro nobis et regina nostra. Faciatis (sic) etiam emi unam mitram de precio xx. marcarum et eam salvo custodiat donec rex aliud inde disposuerit, et rex faciet ei allocari. Teste rege apud Merleberg', xij. die Novembris.

De damis capiendis.—Mandatum est constabulario de Windl' quod permittat R. Herefordensem episcopum, capere iiij. damos in foresta de Windl', de dono. Teste ut supra.

De copulis datis.—Mandatum est Galfrido Esturmy quod faciat habere Imberto Pugeys xv. copulas in foresta de Savernac, de dono regis. Teste rege apud Merleberg', xiij. die Novembris.

Pro Beatricia que fuit uxor Johannis de Basingeham.—Mandatum est vicecomiti Midd' quod Beatricia que fuit uxor Johannis de Basingeham qui de rege tenuit in capite, fecit ipsum regem securum quod non maritabit se sine licencia et voluntate regis; et mandatum est predicto vicecomiti quod de omnibus terris et feodis que fuerunt predicti Johannis in baillia sua rationabilem dotem suam sine dilatione ei habere faciat. Teste rege ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Kancie, Hunt', Essex', Norhamt', Eboraci', Linc', Noting', Bedef' et Buk'.

De copulis datis.—Mandatum est Galfrido Esturmy quod faciat habere Johanni Hup de Merleberg', hospiti Magistri Simonis de Steyland', v. copulas in foresta nostra de Savernac, de dono regis, ad quoddam stabulum faciendum. Teste rege apud Merleberg', xiiij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Hasculfo de Hathelakeston' quod in foresta de Salveye faciat habere Hugoni Paynel iij. damas, de dono regis. Teste rege apud Merleberg', xiiij. die Novembris.

De duobus doliis vini.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere Hugoni Giffard' duo dolia vini ad opus familie Edwardi filii regis. Teste rege apud Ambresbir', xvj. die Novembris.

De extenta terrarum Roberti de Novo Burgo.—Quia rex per ignorantiam precepit quod terre Roberti de Novo Burgo extenderentur postquam arche Judeorum signate fuerunt per preceptum regis, mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod occasione precepti quod rex eis fecit de terris suis extendendis, ad extentam illam faciendam non procedant nisi postea aliud inde habuerint mandatum. Teste rege ut supra.

De tradendo in baillio.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod si Simon Pistor, captus et detentus in prisona Sarrisburie pro apello quod quidam latro, qui postea abjuravit regnum Anglie, fecit versus eum ut dicitur, invenerit etc. tunc tradat etc. Teste rege apud [Wulves' erased] Merleberg', xv. die Novembris.

De saisina facienda.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod Alicia mater Willelmi le Bretun, cujus heres ipse est, cujus custodiam Willelmus de Gardinis habet de dono regis, tenuit in maritagio j. virgatam terre et dimidiam in Rugenor', mandatum est vicecomiti Suhamt' quod Willelmo de Gardinis de predicta terra ad opus ipsius Willelmi le Bretun' saisinam habere faciat. Teste rege [ut supra erased] apud Wulves', xvj. die Novembris.

De vinis capiendis.—Mandatum est W. de Haverhull' quod de vinis que venerunt Lond' capiat ad opus regis c. dolia vini, de quibus ponat in celario apud Westmonasterium lx. dolia et residua liberari faciat vicecomitibus Lond', quibus rex mandavit quod ex eis xv. dolia vini cariari faciant usque Keninton' et xxv. dolia vini usque Windl'. Teste rege apud Wulves', xviij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod faciat habere Willelmo Monacho iij. damas, de dono regis, in foresta de Hyneholt.' Teste ut supra.

De vinis capiendis.—Mittit dominus rex usque Suhamt' ad capiendum ibidem xl. dolia vini preter quater xx. et xij. que ibidem cepit ad opus regis. Teste rege apud Wintoniam, xvij. die Novembris.

Pro abbate de Grimmesby.—Mandatum est baillivis de Grimesby quod, occasione decimarum que exiguntur a vobis (sic) de molendino de Kaldehal' quod pertinet ad manerium de Grimesby, quod de rege tenent ad feodi firmam, non detineant abbati de Grimmesby xj. libras annuas quas idem abbas et predecessores sui, abbates ejusdem loci, percipere consueverunt ratione collationis eis facte a predecessoribus suis, regibus Anglie, sicut de decima firme ville, ne, si predictas xj. libras ei solvere noluerint, ad eos rex graviter se capere debeat. Teste rege apud Wulves', xx. die Novembris.

De libertatibus magistri ordinis de Simplingeham'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod omnes libertates quas magister ordinis de Simplingeham' et priores et canonici et sanctimoniales ejusdem ordinis habent per cartas regum Anglie et confirmationem regis, et quibus hucusque usi sunt, eis allocent sicut hactenus coram eis ad Scaccarium eis allocari consueverunt. Teste ut supra. Per fratrem G.

De saisina.—Quia rex accepit per inquisitionem quam rex fieri fecit quod duo mesagia in Rafford' que Hugo filius Walteri, utlagatus pro morte Thome de Babbewurth', tenuit de Fulcone filio Roberti exstiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, mandatum est vicecomiti Noting' quod de illis duobus mesagiis ei saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quodam palefrido ad opus fratris Johannis elemosinarii.—Mandatum est Hugoni de Pat[es]hull', thesaurario suo, quod faciat habere fratri Johanni, elemosinario regis, unum palefridum precii c. solidorum vel circa summam predictam, et rex regi (sic) breve suum de Liberate inde habere faciet. Teste rege apud Werewell', xxj. die Novembris.

Pro Roberto des Mares.—Rex concessit Roberto de Mares custodiam terre que fuit Laurentii de Sancto Michaele qui de nobis tenuit in capite in Lyndeby usque ad legittimam etatem heredis ipsius Laurentii, una cum maritagio et custodia ejusdem heredis; et mandatum est vicecomiti Noting' quod predictam custodiam ei habere faciat. Teste ut supra.

De vinis custodiendis.—Mandatum est Galfrido de Wynchecumb' et Thome de Wirmehol' quod intendant ad recipiendum et custodiendum vina castri Wintonie ita quod salvo inde regi possint respondere. Teste ut supra.

Pro priore Sancti Swythuni Winton'.—Rex custodibus episcopatus Wintoniensis, salutem. Quia H. de Rupibus, archidiaconus Wintoniensis, nobis significavit per litteras suas patentes quod fratrem Andream monachum, quondam tertium priorem Sancti Swythuni Winton', quem priorem prefecimus prefate domui ratione vacationis episcopatus Wintoniensis in manu nostra existentis, et quem ipsi archidiacono tamquam ordinario ratione vacationis ejusdem presentavimus confirmandum, ipsius persona diligenter examinata tamquam virum religiosum, providum et discretum, ad dictam domum admisit et quantum ad ipsum pertinet ratione vacationis sepedicte plenam in spiritualibus curam et amministrationem commisit, vobis mandamus quod de predicto prioratu et maneriis et omnibus aliis rebus temporalibus ad dictum prioratum pertinentibus prefato priori sine dilatione plenam saisinam habere faciatis. Teste rege apud Clarendon', xxiij. die Novembris.

De coronatore faciendo.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod loco Johannis de Bedlinton', quondam coronatoris in comitatu Lincolnie, qui languidus est, eligi faciat alium coronatorem qui prestito sacramento etc. Teste rege apud Clarendon', xxiij. die Novembris.

Pro obedionariis Wintonie, de bailliis suis recipiendis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod committant Henrico Corbin bailliam horderii, Henrico Byset bailliam curtarii, Ade de Oxonia bailliam elemosinarii. Adam (sic) de Neubir' bailliam bertonarii, Johanni de Cauz bailliam camerarii. Johanni de Aurevill' bailliam hostelarii, Radulfo de Aremes bailliam tercii prioris, Jam' de Basing' officium coborarii, Ricardo de Castell' custodiam operationum, Philippo qui fuit refectorarius officium anniversarii et refectorarii, Henrico de Sancta Cruce officium sacristarii, Thome de Henton' officium firmarii prioratus Wintoniensis, quamdiu regi placuerit, et Willelmo Pictori officium pictarii tota vita sua, de dono nostro. Teste rege apud Werewell', xxj. die Novembris.

De tradendo in baillio.—Quia constat per inquisitionem quam rex fieri precepit quod Wrennoc de Wurlegh', captus et detentus apud Lancastriam pro morte Roberti de Halcton', unde Agnes que fuit uxor ipsius Roberti eum appellat, appellatus est odio et ata, mandatum est vicecomiti Lanc' quod si invenerit ei xij. probos et legales homines etc. Teste rege apud Clarendon', xxiiij. die Novembris.

De roboribus datis.—Mandatum est Ade Coc, baillivo foreste de Graveling', quod faciat habere Magistro H. Tessun duo robora in foresta de Graveling', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Anketillo Malore.—Rex vicecomiti Berk', salutem. Scias quod concessimus Anketillo Malore quod x. libras annuas quas percipere consuevit ad Scaccarium nostrum quamdiu nobis placeret, decetero percipiat singulis annis per manum tuam de exitibus manerii de Falel', eodem tamen manerio in manu nostra retento. Et ideo tibi precipimus quod predictas x. libras ei habere facias sicut predictum est. Teste ut supra. Habet inde litteras patentes.

[m. 19.]

De liberatione ij.d. pro Johanne de Sandon'.—Rex baronibus de Scaccario', salutem. Sciatis quod concessimus Johanni de Sandon', servienti nostro, liberationem duorum denariorum in die quam Helena, nutrix nostra, percipere consuevit per manum vicecomitis Glouc', cui concessimus loco predicte liberationis duorum denariorum liberationem quatuor denariorum quam Galfridus de Sancto Dionisio percipere consuevit in die. Et ideo vobis mandamus quod predictam liberationem duorum denariorum predicto Johanni habere facias (sic) ab eo die quo predictam liberationem iiij. denariorum predicte Helene concessimus. Teste rege apud Clarend', xxv. die Novembris.

De liberatione unius denarii pro Philippo Haket'.—Eodem modo scribitur eis de liberatione unius denarii concessa Philippo Haket, quamdiu regi placuerit, quam Oliva la Normande percipere consuevit per annum per manum vicecomitis Surr', et quod faciant ei habere liberationem illam a die quo liberatio illa devenit in manum regis per mortem ipsius Olive.

Pro Galfrido Dispensario.—Galfridus Dispensarius finem fecit cum rege pro habenda custodia terre et heredis que fuit Roberti Musard' et pro maritagio ipsius heredis. Mandatum est vicecomitibus Noting' et Dereb', Glouc', et Berk', quod de omnibus terris quas predictus Robertus habuit in bailliis suis simul cum predicto herede ei saisinam habere faciant. Teste rege apud Clarendon', xxix. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Luce de Drumar' ij. damas in foresta de Gillingeham'. Teste ut supra.

Pro Johanne de Ponte.—Rex concessit Johanni de Ponte de Grimmesby quod v. marcas in quibus tenetur Samueli Judeo de Grimmesby, et quas ei solvisse debuerat in festo Sancti Martini anno xxiiij., reddat eidem Judeo infra v. annos, videlicet singulis predictorum v. annorum j. marcam in festo Sancti Martini; et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra.

De vinis ponendis in castro Dovr'.—Mandatum est Willelmo de Haverhull, quod de vinis que venerunt usque Pevenes' capiat ad opus regis lx. dolia vini et ea liberet H. de Bohun, comiti Essex', ponenda in castro Dovr'. Teste ut supra.

De libertatibus monialium de Ambresbir'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod libertates monialium de Ambresbir', quas habent per cartas predecessorum nostrorum, regum Anglie, et nostram, tam de amerciamentis hominum suorum quam de aliis quibus hucusque coram eis use sunt, eis observari faciant. Teste rege apud Clarendon', xxx. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodibus [episcopatus] Wintoniensis quod faciant habere H. de Trublevill' lx. quercus in Hathlo Harold' ad operationem turris de Corf. Teste ut supra.