Close Rolls, January 1240

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1240', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 164-171. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp164-171 [accessed 14 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1240

1240.

Pro H. de Pateshull'.—Dominus rex adhibuit assensum regium electioni facte de Hugone de Pateshull' in episcopum Coventrensem et Lichefeldensem; et mandatum est custodibus episcopatus ejusdem quod de omnibus terris, redditibus, possessionibus ad eundem episcopatum pertinentibus, eidem electo plenam saisinam habere faciant. Teste rege apud Windl', primo die Januarii.
Mandatum est militibus et liberis hominibus ejusdem episcopatus quod eidem Hugoni intendentes sint et respondentes, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Drogone de Barentin.—Mandatum est Willelmo de Boeles, custodi insularum, quod manum non mittat ad terram quam Henricus de Trublevill' dedit in insula de Gerner' Drogoni de Barentin, set eam ei in pace dimittat donec idem Drogo redierit a curia Romana quo profectus est in nuncium regis. Teste rege a pud Windl', ij. die Januarii.

Pro Radulfo de Chesn'.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod si Radulfus de Chesn', captus et detentus in prisona abbatis Rading' pro morte Roberti Blundi, qui inde rettatus est odio et atia per inquisitionem inde factam, invenerit ei xij. liberos et legales homines qui manucapiant etc., tunc tradat eum etc. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Windl' quod faciat habere Henrico le Tyeys ij. damas in foresta de Windl', de dono. Teste ut supra.

De cuppa emenda ad cor H. de Trublevill' imponendum.—Mandatum est H. Coventrensi et Lichefeldensi electo, thesaurario suo, quod emi faciat unam cuppam pretii iiij. marcarum vel lx. solidorum, et eam habere faciat Drogoni de Trublevill' ad cor H. de Trublevill', fratris sui, in ea ponendum et deferendum usque Normanniam. Teste rege apud Windl', iij. die Januarii.

De vino dato.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere fratri Galfrido, custodi garderobe regis, unum dolium vini ad opus ipsius dum compotum suum reddet, de dono regis. Teste apud Westmonasterium, v. die Januarii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Agathe Trussebut vj. damas et ij. damos in foresta de Rokingeham. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Windl' quod faciant habere Ingelardo de Cygoyny unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Mandatum est Th. de Sanford' quod permittat Hugonem Paynel capere duas damas in foresta de Braden'. Teste ut supra.

Pro Engelardo de Cygoyny.—Mandatum est justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Surr' quod loco Ingelardi de Cygony recipiat (sic) Petrum de Chaunceals ad respondendum loco ipsius coram eis in itinere suo de hiis que ad custodiam foreste pertinent. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod, si frater Johannes, elemosinarius regis, de duobus doliis vini que rex ei dedit tantum unum dolium habuerit, tunc ei sine dilatione aliud dolium vini residuum habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Januarii.

De perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus Drogoni de Trublevill' xx. marcas quas nobis solvere deberet ad Scaccarium nostrum Pasche anno regni nostri xxiiij. de prestito. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Drogonem de predictis xx. marcis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Januarii.

De vinis custodiendis.—Rex vicecomiti Norf', salutem. Precipimus tibi quod omnia vina nostra Andegavie que habes in custodia tua per visum et testimonium legalium hominum vendi facias et denarios quos inde receperis salvo custodias donec rex aliud inde preceperit. Teste rege ut supra.

De focagio insularum.—Rex Willelmo de Boeles, salutem. Quia focagium insularum nostrarum que fuerant in custodia H. de Trublevill' eidem H. concessimus de anno videlicet proximo preterito, vobis mandamus quod predictum focagium habere faciatis Drogoni fratri ejusdem Henrici et aliis executoribus testamenti predicti H. ad executionem ejusdem testamenti faciendam. Teste rege apud Westmonasterium, ix. die Januarii.

De fustis datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod faciant habere priori de Thefford' l. fusta ad maeremium in bosco predicti episcopatus de la Weste in manerio de Cler', de dono regis. Teste ut supra.

De vinis capiendis.—Mandatum est baillivis de Sandwico quod de vinis que applicuerunt in portu suo capi faciant lx. dolia boni vini et ea liberent H. comiti Hereford', ponenda in castro Dovr'. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Januarii.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est constabulario de Noting' quod faciat habere G. Spigurnel j. dolium vini, de dono regis, de vinis regis que sunt in custodia sua. Teste ut supra.

De terra extendenda.—Rex vicecomiti Essex,' salutem. Precipimus tibi quod per sacramentum xij. proborum et legalium hominum de comitatu tuo [diligenter inquiras erased] sine dilatione extendi facias totam terram cum pertinentiis quam Bertramus le Gros habuit in Dunmawe, videlicet quantum valeant in dominicis, redditibus, vilenagiis et omnibus aliis proventubus et exitibus ejusdem terre, et, facta extenta illa, de tota terra illa cum pertinentiis Thome de Dunolm' sine dilatione plenam saisinam habere facias, et, facta ei inde saisina, extentam illam distincte et aperte factam nobis sine dilatione mittas, et nos audita extenta illa quantum defuerit de x. libratis terre supplebimus alibi usque ad x. libratas terre ad opus ipsius Thome. Teste ut supra.

Pro fratribus Milicie Templi.—Rex baillivo suo de Feckeham, salutem. Scias quod pro salute anime nostre et antecessorum et heredum nostrorum dedimus et concessimus Deo et fratribus Milicie Templi in Anglia omnes terras subscriptas que assartate fuerunt de dominico bosco nostro in foresta nostra de Feckeham, videlicet unam acram et j. quarterium quos Ricardus Faber tenuit de codem asarto, et unam acram quam Thomas de Werkwud' tenuit de eodem assarto, et duodecim acras quas Nicholaus de Hamm' et Robertus de Rudding' tenuerunt de eodem assarto, et duas acras quas Willelmus Fong tenuit de eodem assarto, et unam acram quam Ricardus Gilb' tenuit de eodem assarto, et unam acram quam Nicholaus Hunter tenuit de eodem assarto, et unam acram et dimidiam quas Willelmus Reyner tenuit de eodem assarto, et unam acram quam Alicia Orel tenuit de eodem assarto, et tres acras quas Engeramus Moming tenuit de eodem assarto, et j. acram quam Geva de Trullun tenuit de eodem assarto, et tres acras quas Petrus le Hauekar' tenuit de eodem assarto, et dimidiam acram quam Ricardus prepositus tenuit de eodem assarto, et dimidiam acram quam Whiteb' tenuit de eodem assarto. et j. acram quam Robertus Hunerl' tenuit de eodem assarto, et unam acram quam Willelmus de Huldebir' tenuit de eodem assarto; habendas et tenendas eisdem fratribus de nobis et heredibus nostris inperpetuum, reddendo inde singulis annis x. solidos ad firmam manerii nostri de Feckeham pro omni servicio. Et ideo tibi precipimus quod eisdem fratribus de predictis terris sicut predictum est tenendis, sine dilatione plenam seisinam habere facias. Teste ut supra. Per ipsum regem coram consilio suo.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet' quod in foresta de Essex' faciat habere domino legato sex damas, de dono domini regis. Teste ut supra.

De quodam dolio vini dato.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod faciat habere Alesie uxori Willelmi Monachi unum dolium vini, de dono. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Januarii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Roberto Passelewe duas damas in foresta de Wytlewud', de dono. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Januarii.

Pro Gerardo la Grue.—Rex Beatricie que fuit uxor Johannis de Basingeham, salutem. Sciatis quod dedimus maritagium vestri Petro de Malo Lacu ad opus Gerardi de Sancto Flouer', consanguineo ipsius Petri. Et ideo vobis mandamus quod non maritetis vos absque licencia et voluntate ipsius Gerardi si vos maritare volueritis, et sacramentum quod nobis inde fecistis predicto Gerardo faciatis quia sacramentum illud predicto Gerardo remisimus. Teste rege ut supra.

De attornato recipiendo ad Scaccarium.—Rex concessit Willelmo de Bello Campo, vicecomiti Wigornie, quod Willelmus de Bandehal', clericus suus, respondeat pro eo coram rege ad Scaccarium regis de hiis que ad ipsum pertinent nomine vicecomitis, ita quod si defectus aliquis reperiatur in eodem Willelmo de compoto reddendo vel de arreragiis, prefatus Willelmus de Bello Campo inde respondeat, quamdiu eidem Willelmo placuerit. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Willelmum clericum ad hoc loco suo admittant. Teste rege ut supra.

De quodam prisone recipiendo.—Rex vicecomiti Kantebrg', salutem. Precipimus tibi quod Walterum filium fabri, qui rettatus est de morte Henrici Luvell' et quem tibi liberabit vicecomes noster de Norhampton', recipias et salvo custodias in prisona nostra usque [ad] adventum justiciariorum nostrorum in partes illas. Teste ut supra.
Iterum mandatum est vicecomiti Northant' quod ipsum Walterum liberet vicecomiti Cauntebrg'.

Pro Imberto Pugeis.—Rex Johanni Biset, salutem. Quia constat nobis per inquisitionem quam a vobis fieri precepimus quod non erit ad nocumentum foreste nostre de Salceto si due acre de bosco de Estonston' qui fuit Willelmi de Estre essartentur, concessimus dilecto servienti nostro Imberto Pugeys, in cujus manu boscus ille est, quod de licencia nostra duas acras de bosco predicto faciat essartari; et ideo vobis mandamus quod id sine impedimento et occasione fieri permittas. Teste ut supra.

[m. 17.]

De vinis reddendis.—Rex custodibus vinorum suorum Suhampt', salutem. Mandamus vobis quod denarios nostros de vinis nostris venditis per preceptum nostrum apud Suhampt' anno regni nostri xxiij. sine dilatione liberetis in garderoba nostra custodi ejusdem garderobe in instanti Media Quadragesima anno regni nostro xxiiij. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Januarii.

De Judeis Norwici.—Rex Willelmo de Eboraco et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Norf', salutem. Sciatis quod Mosse Mock' et Aaron Henn' et quidam alii Judei nostri de Norwico, qui rettati sunt de circumcisione cujusdam pueri de Norwico, finem fecerunt nobiscum per xx. libras ut deducantur coram vobis secundum legem Judeorum, scilicet per Judeos et Christianos. Et ideo vobis mandamus quod ita fieri faciatis et quod non ponantur in defaltam in itinere vestro propter absentiam suam, quia ipsos hucusque retinuimus penes nos. Teste ut supra.

Pro comite Kancie.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod habere faciat H. de Burgo, comiti Kancie, tertium denarium provenientem de eodem comitatu nomine comitis Kancie sicut hucusque habere consuevit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est J. Byset, justiciario foreste, quod habere faciat fratri Willelmo de Ambresl', monacho de Evesham', iij. quercus in bosco de Assewud' ad operationem ecclesie de Evesham, de dono. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Januarii.

Mandatum est G. de Lucy quod faciat habere Th. de Lech', clerico, viij. quercus in foresta de Porecestr', de dono. Teste ut supra.

De pannis datis.—Rex concessit Alicie uxori Roberti Kele, qui pro felonia abjuravit regnum Anglie apud Dereby, omnes pannos qui fuerunt ipsorum Roberti et Alicie et omnia utensilia sua et duo coria bovina et duo membra carnis bovine; et mandatum est vicecomiti Noting' quod ea sine dilatione ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro hominibus de Medio Vico.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod homines de Medio Wico solebant placitare de tenementis suis forinsecis per sacramentum hominum forinsecorum et non per sacramentum hominum de Medio Wico, mandatum est justiciario Cestrie quod placitum motum inter Willelmum de Venabl' et Mathium Gelde de Medio Wyco de quadam terra forinseca in Kindreton' deduci faciat per sacramentum hominum forinsecorum et non per sacramentum hominum de Medio Wico. Teste ut supra.

De vino dato.—Mandatum est custodibus vinorum Bristoll' quod faciant habere Roberto de Muscegros j. dolium vini pro quodam dolio vini quod regi commodavit apud Northkingeston'. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Januarii.

Pro Edwardo filio Odonis aurifabri.—Rex baronibus Scaccarii, salutem. Sciatis quod concessimus et carta nostra pro nobis et heredibus nostris confirmavimus Edwardo filio Odonis aurifabri et heredibus suis vel assingnatis donationem quam eidem Edwardo fecit Odo filius Johannis fusoris de officio fusorie in Scaccario nostro sicut carta ipsius Odonis quam dictus Edwardus inde habet rationabiliter testatur. Et ideo vobis mandamus quod eidem Edwardo de predicto officio fusorie predicte plenam seisinam habere faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxiij. die Januarii anno regni nostri xxiiij.

De dote assignanda.—Rex vicecomiti Devon', salutem. Precipimus tibi quod de omnibus terris et feudis militum que Henricus de Trublevill' tenuit de nobis in capite in balliva tua assignari facias Awysie que fuit uxor ejusdem Henrici rationabilem dotem suam. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxiij. die Januarii, anno regni nostri xxiiij.

Rex dilecto et fideli suo Nicolao de Molis, salutem. Mandamus vobis quod talem seisinam habere faciatis priori de Giseburn' de decima piscis capti et capiendi in costera maris de Hortenesse quamdiu episcopatus Dunholmensis vacans fuerit et in manu nostra, qualem habuit tempore R. quondam Dunholmensis episcopi, et temporibus predecessorum suorum episcoporum Dunholmensium. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Januarii.

Pro electo Coventrensi.—Mandatum est Radulfo de Lacoc quod fenum anni proximo preteriti de episcopatu Coventrensi et Lichefeldensi, qui fuerat in custodia sua, habere faciat H. Coventrensi et Lichefeldensi electo, de dono regis. Teste ut supra.

De coronatoribus eligendis.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod loco Willelmi de Shouesdon', Gileberti Barre, Gileberti de Oteringebir' et Bartholomei de Moriston', quondam coronatorum comitatus Kancie, eligi faciat alios coronatores qui prestito sacramento etc. Teste ut supra.

Pro Willelmo la Zuch'.—Mandatum est baillivis portus de Portesm' quod permittant Reginaldo Normanno, vadlettum (sic) Willelmi la Zuch', eunti ad dominum suum, transfretare cum duobus dextrariis. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Januarii.

De perdonatione.—Rex baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus Magistro S. de Steyland' v. marcas quas nobis debet de quodam prestito quod frater G. eidem Magistro fecit per preceptum nostrum; que etiam v. marce allocate fuerunt eidem fratri G. in priori compoto suo quem reddidit de custodia garderobe nostre. Et ideo vobis mandamus quod predictum Magistrum S. de predictis v. marcis quietum esse faciatis. Teste rege ibidem, xxiiij. die Januarii.

De Johanne de Eston' liberando.—Mandatum est custodi gaiole de Neugat' quod Johannem de Eston', clericum, captum et detentum in prisona regis de Neugate, liberet Waltero decano Oxonie custodiendum in prisona R. Lincolniensis episcopi, secundum libertatem ecclesiasticum ad respondendum inde coram justiciariis regis secundum legem et consuetudinem regni Anglie. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Januarii.

De respectu.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod demandam quam facit abbatisse de Shaftesbir' pro quadam posterna facienda in castro Sarrisburie ponat in respectum usque in xv. dies a die Pasche anno xxiiij. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod faciat habere Henrico de Baillol iij. damas in bosco de Waltham, de dono. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Magistro Henrico Tessun iij. damas in baillia Willelmi de Luverez.

Pro Elya le Evesk', Judeo.—Rex vicecomiti Kancie, salutem. Scias quod Elyas le Evesk', Judeus Lond', concessit fratri G. elemosinario nostros (sic) et custodi hospitalis nostri de Offsprung', pro fine quem idem frater G. fecit cum eo, totum debitum quod Andreas Bukerel et Robertus de Cyryton' debuerunt predicto Judeo. Et ideo tibi precipimus quod eidem fratri G. plenam saisinam habere facias de manerio de Magna Delce cum pertinentiis quod est vadium ipsius Judei pro dicto debito, et eundem fratrem G. in saisina predicti manerii manuteneas donec a nobis aliud habueris inde preceptum. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij. die Januarii.