Close Rolls, June 1240

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1240', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 194-201. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp194-201 [accessed 26 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1240

De quercubus datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Dunelmensis quod in haya Dunelmi faciant habere priori de Finchal' x. quercus ad faciendum inde maeremium ad operationem ecclesie Sancti Godrici, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, primo die Junii.

Pro abbate de Bello Loco.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod libertates quas abbas de Bello Loco Regis habet per cartam J. regis, et cartam domini regis, ei teneri faciant sicut hucusque coram eis teneri consueverunt, et ei que hactenus eidem abbati per libertates ipsas allocata consueverunt faciant decetero ei allocari. Primo die Junii.

De vinis datis.—Mandatum est camerario suo Lond' quod sine dilatione faciat habere fratri Willelmo, sacriste de Westmonasterio, de vinis que sunt in custodia sua j. dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, iiij. die Junii.

De dote assignanda.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod, de omnibus terris et tenementis que fuerunt Thome Tyrel in Centing' et que idem Thomas tenuit de rege in capite, rationabilem dotem assignari faciat Alicie que fuit uxor ejusdem Thome; ita quod de terris illis et tenementis habeat in dotem id quod secundum consuetudinem terre eam de jure contingit. Teste rege ut supra. Per Johannem de Pless'.

De tradendo in ballio.—Mandatum est vicecomiti Bedeford' quod si Rogerus filius Roberti Peytevyn, Rogerus et Paganus fratres ejus, capti et detenti in prisona apud Bedeford' pro morte Agnetis que fuit uxor Semani de Keyneston', de qua non sunt culpabiles, [invenerint erased] videlicet quilibet eorum [invenerint erased] invenerit xij. probos et legales homines qui manucapiant etc. Teste rege ut supra.

De frumento dato.—Mandatum est baillivis de Berton' quod faciant habere Guiberto de Rue viij. quarteria frumenti, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod faciat [habere] M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, iij. damos in foresta de Havering'. Teste ut supra.

Pro hominibus de Navenesby.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod occasione juris quod nos habere dicimur in manerio de Navenesby quod est in manu W. de Ferrariis, comitis Dereb', non distringat homines predicti manerii ad redditum suum ei solvendum, nec aliquid inde capiat preter servicium debitum et consuetum, si quid inde capere consuevit, et pacem inde habeat [usque ad erased].

De tradendo in ballio.—Mandatum est vicecomiti Rotel' quod si Willelmus Levenoch, Ricardus Richardi, et Ricardus Hyppe, capti et detenti pro morte Stephani Cobbe, invenerint etc. Teste rege ut supra.

De denariis in garderoba liberandis.—Mandatum est constabulario suo Wintonie quod Thome de Newerc et Willelmo de Burgo, clericis de warderoba regis, liberet septingentas marcas ad expensas regis, quas ei liberaverunt custodiendas predictus Thomas et Johannes de Gatesden. Teste rege apud Westmonasterium, ix. die Junii.

De damis capiendis.—Mandatum est constabulario de Reigat' quod permittat Robertum des Mares capere iij. damos ad opus regis in parco de Reigat'. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Junii.

Pro Rogero de Acouer'.—Quia Robertus de Lexinton' et socii sui, justiciarii regis, significaverunt quod Rogerus de Acour', quem vicecomes Buk' et Bedef' cepit, finem fecit per quater xx. marcas ut stare possit recto si quis versus eum loqui voluerit de morte cujusdam hominus unde rettatus fuit in itinere prefatorum justiciariorum in comitatu Noting', pro quo ipsum capi rex precepit, mandatum est vicecomiti Buk' et Bed' quod ipsum a prisona liberari faciat. Teste ut supra.

Pro Matheo de Fiham (sic).—Rex dedit Matheo de Pyham (sic) xiiij. marcas in quibus Willelmus de Sancto Albano tenebatur Eustachio de Fyham filio ipsius Mathei et quas ipsi Eustachio reddere distulit propter rettum quod ei imponebatur contra pacem regis, propter quod regi incurrebantur; et mandatum est eidem Willelmo quod non obstante retto illo predictas xiiij. marcas ei reddat. Teste ut supra.

De damis ad opus regis capiendis.—Rex Ricardo de Muntfichet, salutem. Mittimus ad vos dilectum et fidelem nostrum Hamonem filium Philippi ad capiendum in parco de Havering' xij. damos ad opus regis. Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod ipsum eos capere permittat. Teste rege ut supra.

Pro priore de Lenton'.—Rex Johanni Byset, justiciario foreste, salutem. Quia per inquisitionem quam dilectus et fidelis noster Johannes de Nevill', tempore quo fuit justiciarius foreste, fecit per preceptum nostrum, didicimus quod prior de Lenton' et predecessores sui habere consueverunt in foresta nostra de Salceto liberum ingressum et egressum cum averiis suis ad herbagium et cum porcis suis ad pannagium occasione manerii sui de Cortenhal', et quod nichil dare consueverunt pro herbagio vel pannagio, vobis mandamus quod de pannagio quod ab eo exigitis occasione illa ipsum quietum esse faciatis et decetero cum averiis suis ad herbagium et porcis suis ad pannagium in predicta foresta liberum ingressum et egressum ipsum habere permittatis sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xj. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta de Wauberg' faciat habere Ivoni de Kandal' iiij. bonas quercus una cum eschaetis inde provenientibus, de dono nostro. Teste rege apud Westmonasterium, xiij. die Junii.

Wasconia.—Rex Huberto Hus', senescallo Wasconie, salutem. Intimatum est nobis per Bertramum de la Dywes quod Ernaldus Bernard' de la Dos xxx. villanos et terras eorum nobis injuste deforciat in Basadeys ita quod manifesta, sicut asserit, exheredatio nostra nobis iminebit si prefati villani et terre predicte in manu ipsius Ernaldi remaneant. Et ideo vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum de partibus illis, per quos rei veritas melius sciri poterit, et secundum consuetudinem partium illarum diligenter inquiratis utrum predicti villani et terre predicte ad nos pertineant vel ad ipsum Ernaldum, et, si inveneritis per dictam inquisitionem quod ad nos pertineant, sine dilatione ipsos villanos cum terris predictis in manum nostram capiatis et teneatis donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teste rege ut supra.

De dote assignanda.—Mandatum est vicecomiti Linc' et H. de Neketon', escaetori suo in provincia Eboraci, quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt W. quondam comitis Warenn' assignari faciant rationabilem dotem Matildi que fuit uxor predicti comitis, et cum assignatio illa facta fuerit particulas et loca inde regi scire faciatis. Teste ut supra.

Mandatum est W. de Muntchanesy quod de terris ipsius comitis una cum vicecomite Sussex' et Surr' rationabilem dotem ei assignari faciat et particulas regi scire faciat.

De perambulatione facienda.—Rex vicecomiti Devon', salutem. Scias quod dilectus frater noster R. comes Pictavie et Cornubie, pro parte sua, et Henricus de Mereton', Hamelinus de Eudon', Robertus de Helyun, et Willelmus le Pruz pro parte militum et libere tenentium habentium terras et feoda juxta forestam ejusdem comitis de Dertemor', posuerunt se coram nobis in perambulationem inter terras eorum et predictam forestam ejusdem comitis faciendam. Et ideo tibi precipimus quod si alii de comitatu tuo habentes terras juxta forestam predictam cognoverint coram te et coram custodibus placitorum corone nostre quod predicti iiij. milites de consensu aliorum omnium posuerint se in perambulationem illam pro omnibus aliis, tunc assumptis tecum xij. legalibus militibus de comitatu tuo in propria persona tua accedas ad forestam et terras predictas, et per eorum sacramentum fieri faciatis (sic) perambulationem inter predictam forestam et terras predietas, ita quod perambulatio illa flat per certas metas et divisas, et scire nobis facias, ubicunque fuerimus, distincte et aperte sub sigillo tuo et per quatuor milites ex illis qui perambulationi illi interfuerint, per quas metas et divisas perambulatio facta fuerit, et habeas ibi nomina militum et hoc breve. Teste ut supra.

Pro R. comite Pictavie et Cornubie.—Mandatum est Aaron de Eboraco et Leoni, Judeis Eboraci, Aaron Blundus (sic) et Aaron filio Abrahe, quod mille marcas, quas abbas Westmonasteriensis eis liberabit, liberet (sic) R. comiti Pictavie et Cornubie, et rex faciet eis allocari in fine quem cum rege fecit (sic) pro tercia parte catallorum suorum. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti W. comitis Warenn'.—Mandatum est vicecomitibus Essex', Norf' et Suff', Linc', Henrico de Neketon, quod executoribus testamenti Willelmi, quondam comitis Warenn', liberam amministrationem habere faciant de omnibus rebus et catallis et wardis in bailliis suis ad executionem ejusdem testamenti faciendam. Teste rege apud Westmonasterium, xiij. die Junii.

Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod permittat Willelmum de la Lund' habere ingressum, utrum maluerit in parcum de Havering vel in forestam, ad capiendum ibidem de venatione ad opus M. filii Geroldi, justiciarii Hybernie, quantum idem justiciarius voluerit, ita quod inter predictum Willelmum et baillivos suos fiat tallia de numero bestiarum quas ibi ceperit. Teste [Cancelled].

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod faciat habere M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, xij. damos et duos cervos, si voluerit, utrum idem justiciarius maluerit in parco de Havering' vel in foresta ibidem, de dono. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere priori de Shelford' x. bonas quercus in Shirewud', de dono. Teste rege apud Sutton', xvj. die Junii.

Pro Roberto Dent de Fer.—Mandatum est Henrico de Neketon', custodi episcopatus Dunelmensis, quod Roberto Dent de Fer faciat dabere exhibitionem suam in domo de Shireburn' sicut eam habere debet et solet secundum tenorem carte R. quondam Dunelmensis episcopi. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod in foresta de Nerechich' faciat habere Johanne matri Hereberti filii Mathei iij. damos, de dono. Teste rege apud Westmonasterium, ut supra.

Pro Hawisa de Albo Monasterio.—Rex justiciario suo Cestrie, salutem. Scias quod per extentam factam de terris que fuerunt Johannis filii Alani in comitatibus diversis assignavimus Hawisie de Albo Monasterio, quondam uxori ejusdem Johannis, manerium de Trogford', in comitatu Cestrie, et manerium de Kyvelegh' cum pertinentiis, in comitatu Wilt', et maneria de Cunette, Acton', Wroccestr', Upton', manerium de Nesse cum Muleford', Edenesdon', Forton', Wallegh' cum pertinentiis, in comitatu Salopie, habenda et tenenda eidem Hawisie nomine dotis sue que eam contingit de terris que fuerunt Johannis quondam viri sui. Et ideo tibi precipimus quod eidem Hawisie de predicto manerio de Trogford' cum pertinentiis tenendo sicut predictum est sine dilatione plenam saisinam habere facias. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Salopie de maneriis de Cunette, Acton', Wroccestr', Upton', Nesse cum Muleford', Edenesdon', Forton', et Wallegh'.
Eodem modo scribitur vicecomiti Wilt' de manerio de Kyvelegh'.

[m. 10.]

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod loco Simonis de Heddon', coronatoris, eligi faciat alium coronatorem qui prestito sacramento etc. Teste ut supra. Pro domino Eboracensi archiepiscopo.

Pro Willelmo de Warenn'.—Mandatum est Warnero Engaine quod permittat Willelmum de Warenn', conversum Stanford', habere talem saisinam de quadam domo in parochia Sancti Michaelis de Stanford' qualem W. quondam comes Warenn', ei inde habere fecit postquam idem Willelmus conversus est, et in tali saisina ipsum manuteneat.

Pro Judeis Glouc'.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod Judeis Glovern' liberam amministrationem de catallis suis mobilibus et immobilibus que arestata fuerunt habere faciat sicut habere debent secundum assisam regni [nostri erased] regis et solent, ita quod occasione nullius mandati prius habiti non impediantur. Teste ut supra.

Hybernia.—Rex justiciario suo Hybernie, salutem. Quia constat nobis per inquisitionem quam a vobis fieri fecimus quod Galfridus de Appelby fuit in seisina quaterviginti et decem acrarum terre cum pertinentiis in Balibren in vita Kenewrec Walensis qui terram illam ei dedit per cartam suam, et quod idem Galfridus de terra illa disseisitus fuit per Johannem Marescallum, Ricardum Duket et Symonem de Hales quando fuerunt justiciarii itinerantes in Hybernia et inquisitiones fecerunt de purpresturis factis in dominicis nostris, eo quod recognitum fuit quod terra predicta fuit de dominico nostro de Baliskadon et non de Balibren, vobis mandamus quod eidem predicto Galfrido talem seisinam habere faciatis de predictis quaterviginti et decem acris terre cum pertinentiis qualem inde habuit antequam inde disseisitus fuisset per predictos justiciarios nostros. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Junii. Per S. de Segrave.

De homagio capto.—Rex cepit homagium Mereduc filii Resi de terris et tenementis que predictus Resus tenuit de rege in capite. Et mandatum est G. Marescallo quod faciat habere rationabilem partem suam de terris et tenementis que ipsum contingunt de honore de Calverdin. Teste ut supra.

Pro Hawisia que fuit uxor Johannis filii Alani.—Rex vicecomiti Warewyk', salutem. Precipimus tibi quod de serviciis feodorum duorum militum et dimidii cum pertinentiis que tenebantur de Johanne filio Alani, quondam barone nostro in comitatu tuo, plenam seisinam habere facias Hawysie que fuit uxor ipsius Johannis, que ei assignavimus in dotem de feodis militum que ab eodem Johanne tenebantur in diversis comitatibus, videlicet de servicio Rogeri de Lulleford' qui tenet feodum unius militis, et de servicio Hamonis de Turvill' qui tenet feodum unius militis, et de servicio heredum Radulfi Extranei qui tenent feodum dimidii militis. Teste rege apud Westmonasterium, xix. die Junii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Oxon' de feodo dimidii militis quod Robertus de Bereford' tenet; et vicecomiti Salop' de feodo unius militis et dimidii cum pertinentiis quod Thomas de Roshal' tenet; et vicecomiti Glouc' de feodo unius militis quod Robertus de Turvill' tenuit; et vicecomiti Stafford' de feodis quatuor militum et sexte partis feodi unius militis que Alanus Malveisin, Hugo de Westun', Willelmus Panton, Henricus Malveisin, Galfridus de Grateleg', Robertus de Hageleton', Jacobus et Michael de Morton' et Johannes Comee tenent; et vicecomiti Wyltes' de duobus feodis et dimidio et quatuor partibus dimidii feodi et quarta parte feodi unius militis que Henricus Kaynel, Ricardus Burdun, Willelmus Musard, Petrus de Lilleshull' et Johannes Wyger, cum suis participibus, tenent; et justiciario Cestrie de feodis duorum militum que ab eodem tenebantur in comitatu Cestr' et spectant ad manerium de Trogford'.

Pro Mauricio de Byrmingham.—Rex concessit [M. filio Geroldi, justiciario erased] Mauricio de Byrmingeham quod de xx. marcis quas de prestito recepit ad Scaccarium Dublin' reddat duas marcas et dimidiam ad festum Sancti Michaelis ad Scaccarium Dublin' anno xxiiij., et duas marcas et dimidiam ad Scaccarium Pasche anno xxv., et sic de anno in annum v. marcas ad eosdem terminos donec predicte xx. marce regi persolvantur. Et mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, et G. de Turevill', archidiacono Dublinensi et thesaurario Hybernie, quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xix. die Junii.

De tradendo in ballio.—Rex Johanni Biset, justiciario foreste, salutem. Si Henricus filius Savarici qui se subtraxit pro transgressione foreste et aliis rettis que ei imponuntur invenerit tibi xij. probos et legales homines de comitatu Middelsex' qui eum manucapiant habere coram vobis cum videritis expedire vel ubi preceperimus ad standum inde recto si quis versus eum loqui voluerit, bene volumus quod ipsum Henricum illis duodecim tradatis in baillium sicut predictum est; et nomina illorum duodecim nobis scire facias. Teste rege apud Mortel', xx. die Junii.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Windl' quod faciant habere Willelmo de Huntercumb' unum dolium vini, de dono, de vinis que venient Lond' et sunt in custodia sua. Teste.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Patricio de Chaurc' duos damos in foresta de Braden', de dono. Teste ut supra.

De compoto reddendo.—Mandatum est Johanni Gilet, clerico, quondam baillivo Johannis filii Philippi in episcopatu Dunelmensi, quod provideat sibi de compoto suo reddendo una cum Willelmo de London' de tempore quo ipse et idem Willelmus habuerunt custodiam predicti episcopatus sub Johanne filio Philippi, quondam custode ejusdem episcopatus, ita quod in crastino Sancti Petri ad Vincula inde possint sufficienter respondere. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Nicholas de Molis de tempore suo.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Lexint', justiciario Cestrie, quod permittat justiciarium Hybernie capere [x. erased] v. damos et [xl. erased] xx. damas vivos in partibus de Dernhal' et Maclesfeld', et v. damos et xx. damas in foresta de Wyrhal' extra parcos predictos. Teste rege apud Windl', xxiij. die Junii.

De arreragiis in garderoba reddendis.—Mandatum est Willelmo de Lond' quod arreragia de tempore J. filii Philippi de episcopatu Dunelmensi et Nicholao de Molis, quod similiter arreragia sua de eodem episcopatu reddant in garderoba regis in crastino Beati Petri ad Vincula. Teste ut supra.
Predicto Nicholao mandatum est quod compotum suum reddat in octabis Sancti Michaelis.

De denariis episcopatus Herefordensis cariandis.—Mandatum est custodi Herefordensis episcopatus quod omnes denarios de termino Pasche et de termino Sancti Johannis Baptiste, et omnes alios denarios quos habere poterit de eodem episcopatu, venire faciat ad regem a die Sancti Johannis Baptiste in xv. dies.

De denariis habendis in garderoba.—Et similiter Henrico de Neketon' quod omnes denarios de termino Sancti Johannis Baptiste et alios denarios quos perquirere poterit habeat in garderoba a die Sancti Johannis Baptiste in tres septimanas.

De damis datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod faciant habere H. Coventrensi et Lichefeldensi electo, vj. damos in parco de Farnham. Teste rege apud Windl', xxv. die Junii.

De cervis capiendis.—Mandatum est Alicie (sic) de Columbariis quod permittat Johannem Stultum et Philippum, venatores nostros, capere sex cervos in baillia sua preter eos quos ceperunt. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Hugoni filio Roberti quod in baillia sua faciat habere Johanni Extraneo tres cervos, de dono regis. Teste rege apud Windl', xxvij. die Junii.

De cindulis ex quercubus faciendis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod faciant habere Magistro Simoni carpentario xx. quercus in Pillinber' et xx. quercus in Stanrugg' ad cindulas inde faciendas. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Sancto Edwardo.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod demandam quam facit abbatisse de Sancto Edwardo de reparatione cujusdam pontis in castro Sarrisburie ponat in respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno xxiiij. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Junii. Per magistrum Petrum de Aqua Blanca.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Gatesden' et Paulino Peyvr', custodibus episcopatus Wintoniensis, quod in brulliis predicti episcopatus faciant habere Imberto Pugeys xx. quercus, de dono. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Junii.

De furcis et cheveronibus datis.—Mandatum est Roberto de Aundely, baillivo de Gillingeham, quod faciat habere in bosco de Gillingeham Artaldo de Seinte Romayne xvj. furcas et lx. cheverones ad quandam grangiam inde faciendam, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxix. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Everingeham quod in foresta de Shyrewud' faciat habere priori de Lenton' xv. quercus ad maeremium inde faciendum, de dono regis. Teste rege ut supra.

De perdonatione.—Rex baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus Waltero de Lascy ccc. marcas de debito quod nobis debet. Et ideo vobis mandamus quod [sic fieri et irrotulari faciatis erased] ipsum inde quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xxx. die Junii.

Pro Waltero de Lacy.—Rex eisdem, salutem. Sciatis quod concessimus Waltero de Lascy singulis annis pro custodia castri de Drogheda xxx. marcas, et pro custodia castri de Athlon xx. marcas. Et ideo vobis mandamus quod predicas l. marcas quas predicto W. concessimus singulis annis pro custodiis predictorum castrorum allocetis ei in debito quod nobis debet. Teste rege ut supra.