Close Rolls, October 1240

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1240', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 226-233. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp226-233 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1240

Mandatum est Hugoni de Kilpec quod faciat habere P. Herefordensi electo x. quercus in haya sine aliqua diminutione, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Octobris.

Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod non intres boscos episcopatus Herefordensis vel in aliquo inde te intromittas [sic] contra libertates quas episcopi predecessores P. Herefordensis electi, habuerunt per cartam regis, quibus libertatibus hucusque usi sunt. Teste ut supra.

Rex concessit abbati Sancti Augustini Bristoll' quod mineram plumbi inventam in feodo ipsius abbatis in pace habeat et in ea per quos voluerit operari faciat. [Ita tamen quod si argentum ibi erased] Ita tamen quod si vicecomes Glouc' inquirere possit per artifices in hujusmodi peritos quod ibidem inveniatur minera argentea [illa tam cum plumbo quam cum argento ad opus nostrum retineatur erased], tota retineatur ad opus regis. Et [ideo tibi precipimus erased] mandatum est vicecomiti Glouc' quod eidem abbati predictam mineram in forma illa habere et in ea ut predictum est operari sine impedimento permittat. Teste rege ut supra.

Rex justiciario suo Hybernie, salutem. Mandamus vobis quatinus in proximo festo Sancti Thome Martiris, videlicet quinto die Nativitatis Dominice, festum ejusdem Martiris in ecclesia sua apud Dublin' cum octingentis cereis in eadem solempnitate accensis, quos ad hoc fieri faciatis, celebrari a venerabili patre in Christo L. Dublinensi archiepiscopo, faciatis quem ad hoc faciendum ex parte nostra rogetis instanter. Die etiam Beati Edwardi, videlicet in vigilia Epiphanie Domini, tam in capella nostra ejusdem Sancti in castro nostro Dublin' quam in ecclesia Beati Thome Martiris necnon et in ecclesia Sancte Trinitatis solempnitatem ejusdem Sancti cum octingentis cereis ibidem accensis celebrari faciatis. Similiter etiam in die Paraceves octingentos cereos fieri faciatis quos per ecclesias civitatis Dublin' distribui et castrum nostrum pauperibus impleri et recenter pasci et cameram nostram in castro nostro predicto lambruscari faciatis, ut Dominus Omnipotens statum nostrum et regine nostre necnon et gentis nostre prosperum consequare dignetur, et ita vos in hac parte geritis quod debeamus vos ob hoc specialiter commendare. Teste ut supra.

Rex custodibus vinorum suorum Windlesor', salutem. Mandamus vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra faciatis habere Hugoni Giffard' et Magistro Waltero de Dya unum dolium vini ad opus Edwardi filii nostri, de dono nostro. Teste ut supra.

Rex majori et probis hominibus de Karleolo, salutem. Sciatis quod concessimus Fratribus de ordine Predicatorum Karleoli murum civitatis nostre ex parte qua viderint sibi competere ad conductum camerarum suarum ducendum extra civitatem perforare. Et ideo vobis mandamus quod predictam perforationem muri civitatis eosdem Fratres facero permittatis. Teste ut supra.

Rex Waltero de Deneford', ballivo Johannis de Nevil', salutem. Mandamus vobis quod de venatione nostra que est in custodia vestra sine dilatione faciatis habere Willelmo de Burgo tres damos, de dono nostro. Teste ut supra.

Rex ballivis de Reigat' et Dorkingh', salutem. Precipimus vobis quod permittatis Hugonem le Fraunceys capere ad opus nostrum apud Dorkingh' et Reigat' centum cuniculos, et quod eidem Hugoni sint (sic) in auxilium ad predictos cuniculos capiendos. Teste ut supra.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod concessimus Magistro Radulfo de Neketon' quod de centum libris quas nobis debet de prestito quod ei fecimus et de quibus nobis solvendis Henricus, abbas de Sancto Edmundo, constituit se capitalem debitorem pro eodem Magistro Radulfo versus nos, reddat nobis ad Scaccarium Pasche anno regni nostri xxv. viginti marcas et ad Scaccarium Sancti Michaelis anno eodem xx. marcas et sic de anno in annum ad eosdem terminos, singulis annis quadraginta marcas, donec predicte centum libre nobis persolvantur. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et inrotulari et predictum abbatem de predictis centum libris penitus quietum esse et ipsum a rotulis vestris extrahi faciatis, quia idem Magister Radulfus invenit nobis plegium, videlicet Henricum de Neketon', fratrem suum, de predictis centum libris ad predictos terminos nobis solvendis. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Octobris.

Rex concessit quod Radulfus de Haya et heredes sui habeant unam feriam apud manerium suum de Burewell, scilicet in die Sancte Trinitatis, nisi feria illa etc. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod feriam illam eis habere faciat. Teste ut supra.

Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod, non intret boscos P. Herefordensis electi, contra libertates Herefordensis ecclesie, nec aliquid attemptet facere in eis quam fieri consuevit temporibus predecessorum suorum episcoporum Herefordensium. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Kancie, salutem. Precipimus tibi quod, non obstante eo quod cepisti in manum nostram manerium de Ryers' quod Matildis de Mubray tenuit in dotem, permittas executores testamenti ejusdem Matildis liberam habere administrationem de bladis que habuit in eodem manerio ad executionem illam faciendam. Teste rege apud Westmonasterium, vj. die Octobris.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod de demanda unius mille alaudarum et trium lampredarum et trium barillorum ferratorum de bono vino et quatuor doliorum vini quam facitis Petro Pictavensi per summonitionem Scaccarii nostri, perdonavimus eidem Petro usque duo dolia vini, que quidem dolia vini dedimus venerabili patri P. Herefordensi electo. Et ideo vobis mandamus quod accepta securitate a predicto Petro de predictis duobus doliis vini eidem electo reddendis usque ad celarium suum apud Hereford' cariandis, de omnibus aliis predictis ipsum Petrum quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Rex concessit Imberto Pugeis custodiam terrarum que fuerunt Radulfi filii Bernardi habendam sibi vel assignatis suis usque ad legittimam etatem heredum predicti Radulfi, et mandatum est vicecomiti Essex' quod de omnibus terris que fuerunt predicti Radulfi in baillia sua una cum toto blado quod est ad presens in orreis et cum toto instauro quod est in terris predictis et cum omnibus exitibus earundem terrarum a tempore quo rex cepit eas in manus suas, plenam saisinam ei sine dilatione habere faciat. Teste rege ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Kancie et Buk'.
Habet inde litteras patentes.

Rex vicecomiti [Suff', salutem erased] Sussex', salutem. Precipimus tibi quod prisones, videlicet Adam de Smethewic, uxorem ejus, et duos filios suos, nuper captos pro morte Willelmi de Smethewyc, et quos dilectus et fidelis noster W. de Munceaus tibi liberabit, ab eo recipias et in prisona nostra de Hasting' salvo custodiri facias donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Westmonasterium, vij. die Octobris.

Rex W. de Munceaus, salutem. Mandamus vobis quod de custodia terrarum que fuerunt Symonis de Perepunt in ballia vestra talem seisinam habere faciatis Hugoni de Playz qualem habuit inde quando custodiam illam per vos capi fecimus in manum nostram, salvo jure cujuslibet in eadem custodia. Teste rege ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomiti Nortf' et Suff' de custodiis terrarum que fuerunt Symonis de Perepunt' et Philippi de Burneham.

Rex vicecomiti Leic', salutem. Quia per inquisitionem quam fieri fecimus accepimus quod Reginaldus de Wythcok', antequam per escambium dimisisset domino J. regi, patri nostro, manerium de Wythcok, non fuit in seisina pasture bosci abbatis de Otholveston' inter Bradegat' et Watteberg', et quod prefatus J. rex, pater noster, post prefatum escambium et nos tempore nostro non fuimus in seisina ejusdem pasture tempore nostro nisi per vim, et quod predictus boscus clausus fuit usque ad tempus H. regis, avi nostri, quo tempore fractus fuit propter forestam partium illarum que jam sunt deafforestate, tibi precipimus quod predicto abbati super clamio commune predicte quantum ad homines nostros de Wythcok' de cetero pacem habere facias, ipsum non impediens ratione hominum nostrorum quominus predictum boscum suum claudere et parcum inde facere possit sicut prius fuit, salvo jure aliorum, si qui communam in dicto bosco clamare voluerint. Et quia per eandem inquisitionem accepimus quod W. de Fort', comes Albemarl', quando habuit custodiam castri nostri de Sauvere, per voluntatem suam ipsum abbatem injuste et sine judicio disseisivit de una acra et una roda prati sub eodem castro et aliter in manum nostram non devenit, tibi precipimus quod de predicto prato eidem abbati plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

Rex [custodibus erased] custodi domorum suarum de Wudestok', salutem. Precipimus tibi quod venationem nostram que cariabitur usque Wudestok', de quacunque parte veniat, recipias per tallias ita quod inde possis respondere, et eam salvo custodias donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Octobris.

Rex concessit probis hominibus Oxonie licentiam eligendi sibi majorem, et mandatum est eis quod talem sibi eligant majorem qui ad hoc idoneus sit.

Rex J. Byset, justiciario foreste, salutem. Mandamus vobis quod faciatis habere ballivis nostris de Fecham meremium in parco nostro ibidem vel extra parcum, videlicet sexdecim quercus vel plus vel minus quantum necesse fuerit, ad bayas vivarii nostri ibidem reparandas. Teste rege apud Westmonasterium, ix. die Octobris.

Rex ballivis suis de Chiltham, salutem. Sciatis quod commisimus venerabili patri P. Herefordensi electo, manerium nostrum de Chiltham cum pertinentiis, tenendum de nobis ad firmam usque in v. annos completos a festo Sancti Michaelis anno xxiiij., et ulterius si nobis placuerit, reddendo inde nobis per annum sexaginta et x. libras, videlicet unam medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis. Et ideo vobis mandamus quod de predicto manerio cum pertinentiis plenam seisinam ei habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xj. die Octobris. [Cancelled] Quia in rotulo de Finibus.

Rex ballivis suis de Brikestok'. Sciatis quod commisimus probis hominibus nostris de Brikestok' manerium nostrum de Brikestok' cum pertinentiis tenendum de nobis ad firmam usque in v. annos completos a festo Sancti Michaelis anno xxiiij., et ulterius si nobis placuerit, retento in manu nostra instauro in eodem manerio invento, reddendo inde nobis per annum xl. libras, videlicet unam medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis. Et ideo vobis mandamus quod de predicto manerio cum pertinentiis plenam seisinam eis habere faciatis, retentis in manu nostra bladis nostris in eodem manerio inventis simul cum instauro predicto, sicut predictum. Teste rege ut supra. Et mandatum est Waltero de Tywe quod illud recipiat. [Cancelled, as above.]

Rex custodibus vinorum suorum apud Windles', salutem. Mandamus vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra faciatis habere Engelardo de Cygoyny unum dolium vini, de dono nostro. Teste rege apud Westmonasterium, xj. die Octobris.

Mandatum est Johanni Gubaut et sociis suis [quod] si aliqua dubietas emergat in assisa mortis antecessoris quam Willelmus de Alneto aramiavit versus [Philippum de erased] Henricum de Baylol et Loram uxorem ejus, Petrum de Maune et Christianam uxorem ejus, David Cumin et Ysabellam uxorem ejus, et Henricum de Holewell' de tenemento in Holewell' et Hertfordingebir', venire faciant coram rege apud Westmonasterium in crastino Sancti Martini [et] partibus diem prefigant quod tunc sint recepturi de assisa illa quod jus dictaverit. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Octobris.

[m. 1.]

Rex Johanni Byset, justiciario foreste, salutem. Mandamus vobis quod per visum forestariorum et viridariorum in foresta nostra, ubi vicinius et ad minus nocumentum fieri poterit, habere faciatis ballivis nostris de Clive meremium sufficienter ad capellam et garderobam nostras de Clive et baias de vivario nostro de Brikestok' reparandas, ita quod pro defectu maeremii opera illa non remaneant imperfecta. Teste rege apud Westmonasterium, xiij. die Octobris.

Rex commisit Willelmo de Boell' manerium de Keten' ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit, et mandatum est Warnero Engain' quod de predicto manerio plenam seisinam ei habere faciat de predicto manerio (sic) sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Octobris.

Mandatum est ballivis de Tanton' quod faciant habere Hugoni de Vivon' iij. damos de lardario regis, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum regis apud Westmonasterium quod faciant habere j. dolium vini ad opus Thome de Newerc' et unum dolium vini ad opus Willelmi de Sancto Edmundo. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Octobris.

Rex vicecomiti Norf', salutem. Precipimus tibi quod, si Thomas la Veille excepit se a fine illo quem homines comitatus tui fecerunt coram justiciariis nostris nuper itinerantibus in predicto comitatu ut possent sine occasione placitare, tunc non distringas ipsum Thomam nec distringi permittas ad participandum in fine predicto set finem illum [habeas erased] ab aliis de comitatu reddi facias. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Octobris.

Mandatum est Johanni Biset quod per forestarios et viridarios de foresta de Blakemor' et alios discretos et legales homines diligenter inquiri faciat si Alvredus de Linc' vel aliqui predecessorum suorum aliquo tempore aliquid dederunt pro expeditatione canum aut canes suos infra forestam predictam habuerunt expeditatos, et si per inquisitionem illam invenerit quod idem Alvredus vel aliqui predecessorum suorum nullo tempore aliquid pro expeditatione canum dederunt vel canes expeditatos habuerunt, tunc ipsum Alvredum de demanda quam ab eo exigit pro expeditatione predicta quietum esse faciat et eum decetero inde pacem habere permittat. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Octobris.

Rex Waltero de Deneford', senescallo Johannis de Nevill', salutem. Mandamus vobis quod faciatis habere Simoni, decano Cestrie, tria fusta in forinseco bosco nostro de Brikestok', de dono nostro. Teste ut supra.

Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Sciatis quod perdonavimus Gille filie Ricardi Walerond' ij. marcas quas debebat Leoni, Judeo Oxonie. Et ideo vobis mandamus quod ipsam quietam inde esse faciatis. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Salop' quod vina regis que sunt apud Brug' vendi faciat, et denarios inde provenientes salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit.

Rex custodi terrarum que fuerunt J. quondam comitis Linc', salutem. Precipimus tibi quod elemosinas quas abbas de Kirkestal percipere consuevit tempore predicti J. de dono predecessorum suorum, eidem abbati sine difficultate reddi faciat: similiter etiam omnibus aliis quibus alique elemosine annue debentur de dono predicti comitis vel predecessorum suorum sicut eas percipere consueverunt tempore predicto. Teste rege apud Westmonasterium, xix. die Octobris.

Rex eidem, salutem. Precipimus tibi quod tria quarteria frumenti que Muriel reclusa apud Camshal' annuatim percipere consuevit de dono comitis eidem Murieli sine difficultate reddi facias sicut ea tempore predicti comitis percipere consuevit. Teste ut supra.

Quia constat regi per inquisitionem quam ante fieri fecit quod ille xxx. solidate redditus quas prior et conventus de Norton' percipere consueverunt singulis annis de manerio de Souerby de elemosina constituta extente fuerunt in assignatione terrarum quas Matildis que fuit uxor ipsius comitis habet in dotem, mandatum est Nicholao de Mol' quod eidem priori predictas xxx. solidatas redditus [. . . . . .] faciat, et predicte Matildi xx. solidatas redditus alibi extendi faciat in terris que fuerunt predicti comitis in ballia sua. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Octobris.

Rex commisit Frang' de Bren' castra de Sandal' et Cunigeburg' custodienda quamdiu regi placuerit, et mandatum est Henrico de Neketon' quod castra illa ei liberet.

Mandatum est Ricardo le Munfichet quod permittat priorissam de Campisse capere maeremium in bosco suo proprio de Dyham' ad edificationem domorum suarum, ita tamen quod maeremium illud capiatur sine vasto ejusdem bosci. Teste rege apud Rading', xxj. die Octobris.

Rex baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus [Robertum erased] Wybertum de Rue c. solidos de fine quem nobiscum fecit pro custodia et maritagio fil[ie] et heredis Stephani de Ferenberg' et custodia terrarum ejusdem Stephani; et mandatum est eisdem baroribus quod predictum Wibertum de predictis c. solidis quietum esse faciant. Teste rege apud Rading' ut supra.

Rex eisdem, salutem. Sciatis quod perdonavimus Roberto Aguylun c. et decem solidos que (sic) exiguntur de episcopo Elyensi per summonitionem Scaccarii de scutagio nostro Britannie et pro quibus c. et x. solidis solvendis idem episcopus distringit predictum Robertum; et mandatum est eisdem baronibus quod tam predictum episcopum quam predictum Robertum quietos inde esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij. die Octobris.

Rex perdonavit priori de Legh' j. marcam per quam finem fecit cum rege pro habendo quodam recordo coram rege; et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ipsum inde quietum esse permittat. Teste ut supra.

Rex Petro de Wakering', ballivo de Tamton', salutem. Mandamus vobis quod omnes denarios quos habere poteritis in ballia vestra, tam de redditibus, venditionibus bladorum, quam aliis exitibus, venire faciatis ad nos liberandos in garderoba nostra.

Rex concessit Johanni Maunsel, clerico suo, terram de Hildisl' que fuit Magistri Simonis Normanni ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit; et mandatum est vicecomiti Berk' quod eidem Johanni de predicta terra cum pertinentiis plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Rading', xxiiij. die Octobris.

Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario suo, quod sine dilatione faciat habere monialibus de Garinges unam cuppam precii trium marcarum, de dono regis, ad zonam Beate Marie in [ea] imponendam. Teste rege apud Walingeford', xxv. die Octobris. [Cancelled] Quia breve illud redditum fuit; et factum inde fuit breve de Liberate.

Rex Roberto de Lexinton', salutem. Sciatis quod concessimus R. fratri nostro, comiti Cornubie et Pictavie, hac vice, omnia amerciamenta et omnes fines de itinere vestro in comitatu Rotelaund'. Et ideo vobis mandamus quod extractas amerciamentorum illorum et finium Ricardo de Turry, senescallo predicti comitis, habere faciatis. Teste ut supra.

Mandatum est thesaurario et baronibus de Scaccario quod distringant Judeos ad reddendum regi debita que clara sunt et que solvisse debuerant in festo Sancti Michaelis proximo. [. . . .] [. . .] fine quem cum rege fecer [. . . .] tercia parte catallorum suorum. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Norf' et [. . . .] quod venire faciat ad regem austurcum que est apud Castelacre, vel alibi, quem comes Warann' domino regi legavit.

Rex camerario suo Lond' [. . . . . .] Precipimus tibi quod de vinis nostris de prisa que sunt in custodia tua facias habere Imberto Pugeis duo dolia vini, de dono nostro. Teste ut supra.

Mandatum est forestariis [et vi]ridariis de Whichewud' quod faciant habere ballivo de Wudestok' buscam cariandam usque Wudestok' ad ardendum ad opus regis. Teste rege apud Wudes', . . vij. die Octobris.

Rex W. de Haverh[ull' thesaurario] suo, salutem. Mandamus vobis quatinus, visis litteris, fieri faciatis centum et quinquaginta cereos ponendos in abbacia de Westmonasterio ad ardend [. . . . . . . .] Lune festo O[mnium Sanctorum] et sequenti die dominica in solempnitate purificationis regine nostre, et sequenti die Lune in divinorum celebratione pro salute anime W. electi [. . . . . .] nculi nostri, [. . . . . . . . . . .] lam nostram apud Westmonasterium in predicto festo Omnium Sanctorum pauperibus impleri et eos pasci faciatis, et pro anima predicti electi predicta d [. . . . . . . .] tis [. . . . . . . . . . . .] [c]ivitatem Lond' prout melius videritis expedire, et cum custum quod ad hoc posueritis scierimus breve nostrum de Liberate vobis habere faciemus. T [. . . . . . . .] tok [. . . . .] [Cancelled] Quia breve redditum fuit et factum est inde breve de Liberate in anno xxv.