Close Rolls, May 1240

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1240', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 237. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/p237 [accessed 18 April 2024]

Image

Close Rolls, May 1240

Mandatum est vicecomiti Buk' quod Willelmum de la Legh', Johannem et Jacobum fratres suos, Thomam le Seeler de Dodeford, capiat et eorum corpora in prisona salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit, et inquirat diligenter qui fuerint plegii predictorum Willelmi, Johannis, Jacobi et Thome, de fidelitate coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu suo, et nomina eorum regi scire faciat. Teste rege apud Wud', ix. die Maii.
Memorandum de militibus qui sunt de familia regis vocandis.

Mandatum est baillivo comitis Ricardi de Berchamested' quod occasione defalte quam homines curie de Berchamested' fecerunt in eadem curia die quo summoniti fuerunt ad fidelitatem faciendam Edwardo filio regis, eos non occasionent (sic) ita quod in aliquo sint perdentes quia rex diem illum rex (sic) eis warantizat. Teste rege apud Wudestok', ix. die Maii.

Rex vicecomiti, salutem. Precipimus tibi quod occasione defaltarum quas illi de baillia tua coram te fecerunt qui summoniti fuerunt ad fidelitatem faciendam Edwardo filio nostro, nichil ab eis capias nec in aliquo eos occasiones, et si quod ab eis ceperis id eis sine dilatione reddi facias quia nolumus quod ea occasione sint perdentes, ita tamen quod nichilominus fidelitatem illam faciant. Teste rege apud — ut supra.