Close Rolls, December 1240

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1240', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 253-260. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp253-260 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1240

De dote assignanda.—Rex Ricardo de la Lade, custodi terrarum que fuerunt G., quondam comitis Glouc', salutem. Mandamus vobis quod de terris quas Robertus de Barnevill' tenuit de predicto comite et que sunt in manu nostra ratione custodie terrarum et heredis predicti comitis, Constancie que fuit uxor predicti comitis (sic) rationabilem dotem assignari faciatis. Teste rege apud Windles', ij. die Decembris.

De quodam austurco emendo.—Rex [ba onibus de Scaccario erased] Petro Grimbaud, salutem. Significavit nobis Johannes de Gisorz, alter vicecomitum Lond', quod quendam austurcum invenerat venalem in civitate nostra Lond,' et ideo vobis mandamus quod videntes austurcum illum, si talis inveniatur quod sit ad opus nostrum, eum ematis et cum precium inde sciverimus vobis reddi faciemus. Teste ut supra.

De vinis emendis.—Mandatum est Michaeli, emptori vinorum regis, quod emat duo dolia vini ad opus P. Herefordensis electi, de dono regis.
Mandatum est W. de Haverhull' quod emat iiij. dolia vini ad opus P. Herefordensis electi, de dono regis.

De domibus de Lamh' capiendis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis qucd capiat in manum regis domos de Lammegh' et eas liberet nuncio P. Herefordensis electi, cui rex eas accommodavit ad tenendum in eis festum consecrationis sue.

De vinis emendis.—Mandatum est W. de Haverhull' quod emat x. dolia vini ad opus regis liberanda vicecomitibus Lond' carianda quo eis precepit rex. Teste ut supra.

Item de vinis.—Mandatum est abbati de Faveresham quod tria dolia vini que regi debet prompta habeat ad opus regis in proximo adventu suo apud Faverisham, scilicet post festum Sancti Nicholai. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Norht' quod de v. acris terre et dimidia quas rex nuper recuperavit in curia regis versus Willelmum de Horton' et que nuper capte fuerunt in manu regis, faciat habere Magistro Galfrido, salsario domini regis, plenam seisinam cui rex terram illam dedit. Teste rege apud Windles', iij. die Decembris.

De quercubus capiendis.—Mandatum est Hugoni de Kylpec quod faciat habere Emerico de Cancellis viij. quercus ad operationes castri regis Hereford' que eidem Emerico injuncte sunt faciende. Teste ut supra.

Pro priorissa de Ankerwic'.—Rex concessit priorisse de Ancrewyc quod ipsa et homines sui quieti sint de pannagio et herbagio que ab eis exiguntur in ballia tua (sic) de anno proximo preterito, et mandatum [est] constabulario castri regis de Windles' quod ipsos de predictis pannagio et herbagio et de attachiamentis ipsorum et plegiorum suorum quietos [esse] quantum ad annum predictum permittat. Teste rege apud Windles', v. die Decembris.

De allece deliberando.—Rex vicecomiti Norf', salutem. Monstraverunt nobis barones nostri de Sandwic' quod tu, ea occasione quod tibi precepimus emere lx. lesta allecis ad opus nostrum, allec predictorum baronum quod emerunt apud Jernem' arestari fecisti. Et ideo tibi precipimus quod, si tu sexaginta lesta ad opus nostrum emisti et ea occasione allec predictorum baronum arestari fecisti, tunc illud eis sine dilatione deliberari facias. Teste ut supra.

De pace habenda.—Rex constabulario castri de Farnigham, salutem. Monstravit nobis Eugenia que fuit uxor Stephani de Farenburgh' quod pro relevio filii sui, cujus custodiam et maritagium dedimus Gilberto de Rues, eam vexas et distringis. Et quia predicta Eugenia pro relevio filii sui, etsi relevium deberet, cum non debeat eo quod in custodia sit, non est distringenda, tibi precipimus quod predictam Eugeniam pacem inde habere permittas et averia sua ea occasione capta ei sine dilatione deliberari facias. Teste ut supra.

De tabulis faciendis.—Rex constabulario castri de Windles', salutem. Precipimus tibi quod, visis litteris istis, facias habere Magistro Symoni carpentario quandam bonam fagum in foresta de Windles' ad faciendum inde tabulas in coquinis nostris de Westmonasterio contra Natale. Teste ut supra.

Rex concessit Matheo Bezyl manerium de Shorestan' habendum tota vita sua reddendo inde regi singulis annis ad Scaccarium xx. libras. Et ideo tibi (sic) precipimus quod ei de predicto manerio saisinam habere faciat (sic). Teste rege apud Windl', v. die Decembris.
[Cancelled] Quia in rotulo Finium.

De cc. bordis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod faciat habere custodibus operationum Windles' cc. borda de quercu ad faciendum inde plancheas ad novam cameram de Windles', que quidem borda fuerunt empta in coga et jacent in novo gardino. Teste ut supra.

London'.—Rex baronibus suis Lond', salutem. Sciatis quod nolumus quod id quod fecimus per voluntatem nostram de Gerardo Bat, concive vestro, quem in majorem vestrum elegeratis, vobis imposterum vertatur in aliquid prejudicium libertatum vestrarum. Teste ut supra

Pro Magistro Rogero, scissore domini regis.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Scias quod dedimus et concessimus et per cartam nostram confirmavimus Magistro Rogero de Ros, scissori nostro, totam terram illam cum pertinentiis in Halliggebur' quam Gilbertus de Hawvill' tenuit de ballio nostro, habendam et tenerdam de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis vel assignatis suis, reddendo inde nobis per annum ad Scaccarium Pasche j. acum argenteam vel j. denarium, ita tamen quod prefatus Gilbertus nichilominus tota vita sua terram illam teneat de prefato Rogero et nomine seisine reddat eidem Rogero dimidiam marcam per annum. Et ideo tibi precipimus quod prefato Rogero de prefata terra seisinam sicut predictum est habere, et ipsum Gilbertum ipsi Rogero tanquam domino suo de predicto servicio intendentem esse facias. Teste rege apud Windles', vij. die Decembris.

De vino dato.—Rex custodibus vinorum suorum apud Windles', salutem. Precipimus vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra faciatis habere Johanne de Gorges j. dolium vini, de dono nostro, et Emme uxori Bartholomei le Bigod j. dolium vini, de dono nostro. Teste ut supra.

De paruris faciendis.—Rex Edwardo filio Odonis, salutem. Mandamus vobis quod fieri faciatis duas paruras de largo aurifrigio ad quandam albam cum perlis, ita quod in una earum fiat quedam majestas cum duobus angelis et in altera fiat ymago Beate Marie cum ij. angelis et ad instar illius amicti quod est apud Novum Templum Lond' in custodia Rogeri, cissoris nostri. Teste ut supra.

[m. 17.]

De capis de samito emendis.—Rex W. de Haverhull', thesaurario suo, salutem Mandamus vobis quod emi faciatis ad opus nostrum duas capas de samito breudatas et unam capam de baudekino, ita quod predictas capas habeamus ad instantem festivitatem Natalis Domini, et similiter fieri faciatis quandam capam de samitto ad opus P. Herefordensis electi, cum largo aurifragio secundum quod idem electus vobis exponet, et eam liberetis eidem electo, et cum custum scierimus faciemus vobis habere breve de Liberate. Teste ut supra.

De casulis emendis.—Rex W. de Haverhull', thesaurario suo, salutem. Mandamus vobis quod emi faciatis ad opus nostrum iij. casulas de samitto de optimis samittis que invenire poteritis apud Lond', ita quod eas habeamus in instanti festo Natalis Domini. Et cum scierimus precium earum faciemus vobis habere breve nostrum de Liberate. Teste rege apud Windles', viij. die Decembris.

De quodam deliberando.—Rex vicecomiti Hereford, salutem. Quia significasti nobis per litteras tuas quod Hugo filius Hugonis de Upton', captus et detentus in prisona nostra de Flete pro falsaria, invenit tibi plegios, videlicet Henricum de Hope, Ricardum de Hope, Robertum le Fraunceis, Hugonem le Fraunceis, Ricardum de Hosperton', Willelmum de Fonte, Rogerum Joce, Walterum Joce, David Joce, Robertum Balle, Ricardum de Wyle et Adam de Bosco, qui manuceperunt ad habendum eum coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes Hereford' venirent ad standum inde recto, tibi precipimus quod cum a prisona deliberatus fuerit permittas ipsum in pace sine impedimento in partibus illis morari. Teste ut supra.
Mandatum est custodi gaiole de Flete quod ipsum a prisona deliberet.

Pro monachis Cantuariensibus.—Rex Magistro Roberto de Abbendon', salutem. Mandamus vobis quod capellam quam ob honorem et intuitu ecclesie Christi Cantuariensis quondam E. ejusdem loci archiepiscopo, et ecclesie dedimus memorate, priori et monachis predicte ecclesie integre faciatis restitui reservandam ad opus ecclesie et successoris archiepiscopi supradicti. Teste ut supra.

Pro Magistro Johanne de Flandria, fossatore.—Rex concessit quod xl. solidos quos custodes operationis Turris Lond' comodari fecerunt de prestito Magistro Johanni de Flandria, fossatori, habeat de dono regis; et mandatum est eisdem custodibus quod permittant ipsum eos ita habere et quod faciant ei habere liberationem suam de cetero, videlicet singulis diebus xij. denarios, et quod habeat premanibus de prestito xl. solidos super liberatione sua. Teste ibidem xj. die Decembris.
[Cancelled] Quia in rotulo de Liberate.

Pro Willelmo Fyllol.—Quia Walterus Marescallus et Thomas de Hemmegrave manuceperunt coram rege ad habendum Willelmum Fillol qui rettatus est de morte Roberti filii Ricardi, si quis versus eum loqui voluerit, coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint, mandatum est vicecomiti Essex' quod ipsum Willelmum interim in pace esse permittat. Teste ut supra.
Mandatum est Engelardo de Cygoyny quod ipsum a prisona regis deliberet.

Mandatum est W. de Haverhull' quod fieri faciat quandam casulam de bono panno de musce sine auro cum aurifragio aliquantulum lato sine auro, quo uti posset in festis ix. lectionum. Et cum rex precium illius scierit breve de Liberate ei faciet habere. Teste ut supra.

Pro Matheo Besyl.—Rex vicecomiti Eboraci, salutem. Precipimus tibi quod heredes quondam Rogeri de Notton', qui infra etatem sunt, ut dicitur, et quorum custodia ad nos pertinet ratione custodie terre et heredis J. quondam comitis Linc', in manu nostra existentis, liberari facias Matheo Bezil', vel certo nuncio suo has litteras nostras deferenti, custodiendos donec aliud inde preceperimus. Teste ut supra.

De vinis emendis.—Rex W. de Haverhull', camerario suo Lond', salutem. Mandamus vobis quod preter sex dolia vini que dedimus venerabili patri P. Herefordensi electo, ematis ad opus suum iiij. dolia vini, de dono nostro. Et cum precium eorum scierimus breve nostrum de Liberate vobis faciemus habere. Teste rege apud Windles', xiiij. die Decembris.

Pro Ricardo le Noreis, appellato.—Mandatum est vicecomiti Sudhampt' quod si Ricardus Noreis, qui appellatus est de morte hominis in comitatu suo et qui debuit pro morte illa utlagari ad proximum comitatum suum, voluerit se ponere in prisonam regis, tunc ipsum recipiat et salvo custodiri faciat donec aliud inde rex preceperit; et significiet regi causam illius appelli et qualiter appellatur et quomodo loquela illa deducta est in eodem comitatu. Teste ut supra.

De damis capiendis.—Mandatum est parcario de Havering' quod permittat Robertum de Mares et socios suos capere l. damas in eodem parco ad opus regis contra instans Natale Domini. Teste ut supra.

Pro Judeis deliberandis.—Rex W. de Haverhull', thesaurario suo, salutem. Mandamus vobis quatinus, si Judei qui nuper capti fuerunt et detenti in Turri nostra London' pro debito quod nobis debent, invenerint nobis bonam securitatem quod in octabis Sancti Hyllarii anno regni nostri xxv. in [xv. dies erased in] antea nobis solvent debitum illud terminis statutis in forma provisa, tunc ipsos deliberari faciatis. Et quia sunt aliqui conquerentes quod pro uno et eodem debito in pluribus locis carcantur, mandamus vobis quod, facta collatione scriptorum, si ita inveneritis esse, tunc eos carcari faciatis in uno loco pro uno et eodem debito. Teste rege ut supra.

Pro Advocato de Monte Coci.—Rex dedit Advocato filio Willelmi de Monte Coci custodiam terre et heredis Roberti de Barnevill', cum maritagio ipsius heredis, que ad nos pertinent ratione custodie terre et heredis Gileberti de Clar', quondam comitis Glouc', in manu nostra existentis, et mandatum est vicecomiti Essex' quod predicto Advocato plenam saisinam de custodia predicta habere faciat, assignata prius uxori predicti Roberti secundum legem et consuetudinem regni nostri dote sua rationabili. Teste rege apud Windl', xiiij. die Decembris. Per ipsum dominum regem anno xxv.

Pro Johanne de Cryoyl.—Rex concessit Johanni de Cryel quicquid ad se [pertinet erased] de jure potest pertinere de terris et catallis Henrici le Butiler et Gilberti fratris sui in Neuwenham ratione venditionis quam ipsi H. et G. fecerunt inde Magistro Symoni Normanno et quas terris (sic) et catalia capi fecit rex in manum suam occasione debiti quod idem Magister S. regi debet, ita quod prefatus Johannes habeat terras ipsas et catalla omnium eodem modo sicut ipse Magister S. habere deberet per convencionem inter ipsum et predictos H. et G. factam. Et mandatum est vicecomiti Cancie quod de terris ipsis et catallis predicto Johanni seisinam habere faciat salvo jure predictorum H. et G. quod habere debent per convencionem predictam. Teste rege apud Windles', xv. die Decembris.

Pro heredibus Nicholai Malesmains.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod si Beatricia que fuit uxor Nicholai Malemeins non liberavit Johanni de Pless' vel ejus certo nuncio omnes pueros et heredes predicti Nicholai, cui rex custodiam terre et heredum predictorum concessit, tunc ipsam ad hoc distringat. Teste ut supra.

Rex priori de Ponte Fracto, salutem. Mandamus vobis quod heredes Rogeri de Notton' quos vobis precepimus liberari custodiendos liberari faciatis Matheo Bezil cui concessimus custodiam et maritagium heredum eorundem. Teste ut supra.

De quodam cipho faciendo.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod sub omni festinatione de consilio thesaurarii regis fieri faciat tam de die quam de nocte unum ciphum auri cum pede ad opus regine qui sit ponderis duarum marcarum vel amplius et precii xx. marcarum, ita quod promptus sit contra instans Natale Domini, et quod predicta regina inde bibere possit in predicto festo; et quod provideat quod intus sit excentellatus aimallo et aliter modis quibus poterit decentius et pulcrius apparatus, et quod tam rex quam regina inde possint esse contenti. Teste rege ibidem, xix. die Decembris.

Pro Galfrido filio Johannis.—Quia constat regi per mandatum justiciariorum ultimo itinerantium in comitatu Stafford', quod Galfridus filius Johannis de Colewich' occidit Nigillum fratrem suum per infortunium et non per feloniam, rex quantum in se est ipsi Galfrido mortem predictam perdonavit. Et mandatum est vicecomiti Stafford' quod ipsum de morte illa quietum esse permittat. Teste ut supra.

Pro Sibilla, reclusa de Pontefracto.—Mandatum est Nicholas de Molis. custodi terre que fuit J. de Lacy, quondam comitis Linc' et constabularii Cestrie, in comitatu Eboraci, quod Sybille, recluse Sancte Elene de Pontefracto, de exitibus terre que fuit predicti comitis faciat habere ix. quarteria bladi et dimidiam marcam singulis annis quamdiu terra predicta fuerit in custodia sua per preceptum regis ad terminos contentos in carta predicti comitis quam predicta reclusa inde habet. Teste ut supra.

De vinis.—Mandatum est camerario regis Lond' quod liberari faciat vicecomitibus Lond' duo dolia vini carianda usque Merton'. Teste ut supra.

De distrinctione.—Quia terminus preteriit quem rex concessit Waltero de Lacy de respectu habendo usque ad festum Sancti Martini anno regni nostri xxv. de c. libris quas debet Aaron filio Abrahe et Elie le Blund, Aaron le Blund, Samueli filio ejus, et Samueli le Evesk', Judeis Lond', et David Judeo Oxonie, mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum Walterum ad predictas c. libras regi reddendas distringi faciant. Teste ut supra.

De perdonatione pro Henrico Kays.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod perdonavimus Henrico Caths de Glovernia [xx erased] xv. marcas de debito quod idem H. debet [Bonefac', Judeo Glov', erased] Ursi, Judeo de Bedef', et Abrahe filio Joci, Isaac de Linc', et heredibus Abrahe de Warewic, Judeis, et concessimus eidem H. quod predicte xx. marcis (sic) ei allocentur in debito unius Judei aut plurium Judeorum quibus ipse tenetur in debitis prout ipse maluerit et sibi magis viderit expedire, ita quod nos singulis Judeis predictis allocari faciemus porcionem ipsos inde contingentem in debitis nostris in quibus dicti Judei nobis tenentur. Et ideo vobis mandamus quod dictum H. de predictis xx. marcis in forma predicta quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Decembris.
[Cancelled] Quia aliter in cedula contentum est.

(Schedule.) Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Henrico Kas de Glouc' tresdecim marcas quas debet Ursello Judeo de Heref'. Et volumus quod predicte tresdecim marce allocentur dicto Ursello in debitis nostris in quibus ipse nobis tenetur. Et ideo volumus quod predictum H. de predictis xiij. marcis quietum esse faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxiiij. die Decembris anno regni nostri xxvo.

(Schedule.) Rex [justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, erased] baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus Henrico Kas v. marcas quas debet Bonefant, Judeo de Glouc', et volumus quod predicte v. marce allocentur eidem Bonefant in debitis in quibus nobis tenetur. Et ideo vobis mandamus quatinus predictum Henricum de predictis quinque marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

(Schedule.) Rex [justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, erased] baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus Henrico Kas duas marcas de debito quod idem H. debet Ysaac de Lincoln', Judeo. Et volumus quod predicte due marce allocentur eidem Ysaac in debitis nostris in quibus ipse nobis tenetur. Et ideo vobis mandamus quatinus dictum Henricum de predictis duabus marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro comite Ricardo, de amerciamentis.—Mandatum est W. de Haverhull' quod rotulum amerciamentorum et finium de itinere justiciariorum in comitatu Roteland quem R. de Lexinton' ei liberavit, sine dilatione faciat habere Ricardo de Turri, senescallo R. comitis Cornubie et Pictavie cui omnia amerciamenta et fines predicti itineris hac vice concessi sunt a rege. Teste rege ibidem, xxvj. die Decembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Aundel' quod in foresta de Gillingeham in forinseco bosco extra parcum faciat habere Margerie Biset x. quercus ad quoddam molendinum faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

De xx. damis datis.—Rex R de Munfichet, salutem. Mittimus ad vos Willelmum May et Rogerum de Stopham, venatores nostros, ad capiendum xx. damas in ballia vestra. Et ideo vobis mandamus quod ipsos venationem illam capere permittatis et ad ipsam capiendam eis auxilium impendatis. Teste ut supra.

De terris archiepiscopatus Cantuariensis seminandis.—Mandatum est custodibus archiepiscopatus Cantuariensis quod capiant bladum in grangiis predicti archiepiscopatus ad terras ejusdem archiepiscopatus seminandas de instanti seisina, et terras illas bene excoli et seminari faciant. Teste rege apud Roffam, xxx. die Decembris.

De catallis Luce de Drumar'.—Mandatum est Roberto de Aundel' quod omnia blada et alia bona que Lucas de Drumar' habuit in manerio de Mere die quo obiit dimittat in pace executoribus testamenti ipsius Luce ad testamentum suum exequendum, et siquid inde amoveri fecerit, id eis sine dilatione reddi faciat. Teste rege apud Stanes, xxix. die Decembris.