Close Rolls, May 1241

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1241', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 297-306. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp297-306 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1241

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in forensi bosco de Havering' faciat habere uxori Willelmi de Dun, nutrici regis, iij. robora ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, j. die Maii.

Pro Margeria que fuit uxor J. comitis Linc'.—Mandatum est vicecomiti Stafford' quod Margarete que fuit uxor J. comitis Linc', nomine dotis sue, faciat habere de manerio de Calewedon' cum pertinentiis, quod fuit predicti comitis, xx. solidatas et x. denaratas redditus. Teste rege ibidem, iij. die Maii.

De denariis in Turri Lond' ponendis.—Mandatum est fratri Hugoni de Stocton' quod l. libras quas capellanus A. Menevensis episcopi, ei liberavit ad opus regis deponi faciat in thesauro regis in Turri Lond' per visum Petri Grimbaud'. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Bello Campo.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod loco Willelmi de Bello Campo, vicecomitis Wigornie, recipiant Laurencium de Wendelwurth' ad compotum suum pro eo reddendum de comitatu predicto. Teste ut supra.

[m. 9.]

Pro Roberto de Hoylaund' et Thurstano filio suo.—Mandatum est vicecomiti Lancastrie quod si Robertus de Hoilaund' et Thurstanus, filius ejus, detenti in prisona de Linc' (sic) pro incendio grangie Johannis le Maunsel de Wygeyn unde rettati sunt, invenerint ei xij. salvos etc. de comitatu suo quod erunt coram rege a die Sancte Trinitatis in xv. dies ubicumque fuerit ad respondendum de predicto incendio contra pacem regis perpetrato, tunc ipsos per predictos plegios a prisona deliberet, et habeat coram rege nomina plegiorum et breve. Teste rege apud Westmonasterium, iiij. die Maii.

Pro abbate de Fiscampnis.—Rex vicecomiti Sussex', salutem. Cum, sicut intelleximus, maneria abbatis de Fiscampnis ceperis in manum nostram ea occasione quod mortem ipsius audivisti referri, quia tamen de morte ejusdem nullam certitudinem audivimus, tibi precipimus quod omnes possessiones ipsius abbatis in pace dimittas, nullam ballivis suis inferens molestiam aut gravamen occasione predicta, et si quid per te vel ballivos tuos eadem occasione amotum fuerit id sine dilatione ballivis predicti abbatis restitui facias, in nullo de possessionibus suis te intromittens donec de rumoribus predictis efficiamur certiores. Teste ut supra.

Pro persona capelle de Gliderhowe.—Mandatum est custodi terrarum J. comitis Linc', quod permittat personam capelle castri de Cliderhow percipere decimas et alias obventiones ejusdem capelle sicut eas percipere consuevit tempore predicti comitis. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Maii.

Pro Ada que fuit uxor Johannis filii Roberti.—Rex Henrico de Neketun', salutem. Sciatis quod assignavimus Ade que fuit uxor Johannis filii Roberti maneria de Neuburn' et de Whautun' nomine dotis de terris et tenementis que fuerunt predicti Johannis, quondam viri sui, in comitatu Norhumbr'. Et ideo vobis mandamus quod de predictis maneriis predicte Ade plenam seisinam habere faciatis sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium, vij. die Maii.

Rex vicecomiti Buk', salutem. Scias quod assignavimus Ade que fuit uxor J. filii Roberti manerium de Evra in comitatu tuo nomine dotis de terris et tenementis que fuerunt predicti Johannis, quondam viri sui. Et ideo tibi precipimus quod de predicto manerio predicte Ade plenam seisinam habere facias sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro priore de Novo Loco.—Rex adhibuit assensum regium et favorem electioni facte de fratre Willelmo, quondam celerario de Novo Loco, in priorem ejusdem domus; et mandatum est vicecomiti Notingham quod de omnibus terris et tenementis et possessionibus ad predictum prioratum spectantibus eidem priori seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De maeremio ad stangnum et molendinum de Cl[i]pston'.—Mandatum est Roberto de Ros, justiciario foreste, quod Warnero Engaine faciat habere maeremium ad stangnum regis et molendinum de Clipston' facienda, proviso quod maeremium illud capiatur in loco competentiori et ubi minus nocere possit foreste de Syrewud'. Teste ut supra.

De vinis emendis.—Mandatum [est] Michaeli le Butiler quod de novis vinis que nuper venerunt Sudht' emat l. dolia et ea liberet ballivis de Sudht' carianda quo eis injunctum est. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni Biset quod faciat habere W. Eborancensi archiepiscopo, ij. bonas quercus in foresta de Den' ad tabulas et ostia facienda, de dono regis. Teste ut supra.

Pro fratribus hospitalis Sancti Johannis Oxon'.—Rex dedit fratribus hospitalis Sancti Johannis Oxon' annum suum et diem et quicquid ad eum pertinet de uno mesuagio cum pertinentiis quod fuit Johannis filii Zacarie qui utlagatus est pro morte hominis; et mandatum est vicecomiti Oxonie quod predictum annum et diem et quicquid ad regem pertinet eis habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Maii.

Pro Nicholao de Leenham.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod distringat magistrum hospitalis Sancti Thome de Accon de Lond' et Egidium Argentein ad inveniendum Nicholao de Leenham, filio et heredi Rogeri de Leenham, rationabile estoverium suum de terris que fuerunt predicti Rogeri que ipsum Nicholaum hereditarie contingunt, quas ipsi magister et Rogerus habent in custodia dum idem N. fuerit infra etatem. Teste etc. ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est J. de Pless', constabulario castri de Divis', quod faciat habere W. de Cantilupo iiij. quercus in foresta de Sypeham, de dono regis. Teste ut supra.

De bretaschiis datis P. Herefordensi episcopo.—Mandatum est Johanni Extraneo quod de melioribus bretaschis que sunt in custodia sua apud Mungumery duas habere faciat P. Herefordensi episcopo, ducendas usque castrum suum de Ledebir', North', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Maii.

De copulis et trabibus datis.—Mandatum est custodibus archiepiscopatus Cantuariensis quod in bosco de Aldinton' faciant habere Willelmo de Whitsand' xxx. copulas et sex trabes ad quandam cameram inde construendam apud Whitsand', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xiij. die Maii.

De vinis emendis.—Mandatum est camerario regis Lond' quod de vinis que nuper venerunt Lond' emat ad opus regis vjxx. dolia vini et ea liberet vicecomitibus Lond' carianda quo eis injunctum est. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Hugoni de Kilpec quod in bosco regis de haya faciat habere Thome, capellano regis, cancellario Hereford', iiij. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro heredibus Karoli filii Willelmi.—Rex vicecomiti Norf'. Precipimus tibi quod in pleno comitatu tuo clamari et ex parte nostra firmiter prohiberi facias ne quis presumat recipere de Margeria que fuit uxor Karoli filii Willelmi aliquam partem terre de maneriis de Brigenhal' et de Clif que dominus J. rex, pater noster, dedit predicto Karolo in liberum maritagium ipsis Margerie et heredibus ex ipsis exeuntibus, de dono aut venditione vel alio quoquo modo alienandi ad exheredationem heredum predictorum. Scire etiam facias omnibus in eodem comitatu quod, si predicata Margeria aliquid de terris predictis quoquo modo alienaverit, nos factum ejus in hoc stare non permittemus. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Eboraci.

Et mandatum est eidem Margerie quod nullo modo presumat predicta maneria vel aliquam partem eorundem maneriorum dare, vendere vel alio modo alienare, ad exheredationem predictorum heredum. Teste ut supra.

Pro Claricia uxore Eudonis de Haul'.—Mandatum est vicecomiti Hertford' quod de catallis et bonis Eudonis de Haul', detenti in prisona regis pro incendio domorum Roberti Taillard, permittat Clariciam, uxorem predicti Eudonis, habere estoverium suum ad opus suum et familie sue, ita quod nichil inde de resuduo (sic) catallorum et bonorum predictorum ammoveat donec aliud habuerit mandatum. Equum etiam predicti Eudonis quem Ricardus de Aqua, serviens ipsius vicecomitis, cepit et captum tenet, eidem Claricie sine dilatione reddi faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Maii.

De luciis et bremiis capiendis.—Rex misit Willelmum Piscatorem ad piscandum in vivario de Merewe ad capiendum lucios et bremias ad opus regis. Et mandatum est custodibus archiepiscopatus Cantuariensis quod ipsum ad hoc admittant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod faciant habere R. de Lexinton' x. quercus ad quandam domum faciendam apud Sarrisburiam, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni Biset quod faciat habere eidem Roberto xx. quercus in foresta de Graveling' ad domum predictam. Teste ut supra.

Pro Johanne de Ifeld.—Rex concessit Johanni de Ifeld, qui languidus est, ut dicitur, quod in proximo itinere justiciariorum in comitatu. Kancie non ponatur in assisis, juratis vel recognitionibus. Et mandatum est W. de Eboraco et sociis suis, justiciariis proximo itineraturis in comitatu predicto, quod eisdem Johanni predictam libertatem, hac vice, habere faciant. Teste rege ibidem, xvj. die Maii.

Pro priore et conventu ecclesie Christi Cantuariensis.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod returnum omnium brevium regis de terris et feodis prioratus et conventus ecclesie Christi Cantuariensis sibi derectorum, faciat habere priori et conventui ecclesie Christi vel ballivis suis ad hoc assignatis in eadem forma in qua ei diriguntur. Teste ut supra. Per P. episcopum Herefordensem.

Pro Henrico de Hornl'.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Henricus de Hornle, captus et detentus in prisona de Eylesbir' pro roboria facta Huberto Lumbardo, rettatus est odio et atia etc., mandatum est vicecomiti Buk', quod si predictus Henricus invenerit ei etc. habere etc., tunc eum tradat etc. Teste ut supra.

Pro Johanne Pedel.—Eodem modo scribitur vicecomiti Buk' pro Johanne Pedel, rettato de morte Ricardi de Chakemore et Willelmi de Chakemore. Teste ut supra.

De prisonibus recipiendis.—Mandatum est custodi gaiole de Neugat' quod xiij. prisones, quos ballivi de Havering' ei liberabit (sic), ab eis recipiat et in gaiola ipsa salvo custodiat donec aliud inde habuerit preceptum. Teste ut supra.

De una roba data.—Mandatum est Willelmo de Burgo et Petro Chaceporc quod faciant habere Stephano, clerico de Cantuaria, unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

De perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario. Sciatis quod perdonavimus Waltero le Fiz Neel unam marcam quam nobis debuit et que ab eo exigitur per summonitionem Scaccarii nostri. Et ideo vobis mandamus quod predictum Walterum de predicta marca quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro priore de Castleacr'.—Rex cepit [homagium erased] fidelitatem Willelmi, prioris de Castelacr', quondam prioris de Preterwell'. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod eidem priori de prioratu de Castelacr' cum pertinenciis plenam seisinam et liberam administrationem habere faciat. Teste ut supra.

Pro Rogero de Mubray.—Rex cepit homagium Rogeri de Mubray, fratris et heredis Nigilli de Mubray. Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod eidem Rogero de omnibus terris et tenementis que fuerunt ipsius Nigilli in ballia sua que ipsum Rogerum hereditarie contingunt, de quibus idem Nigillus seisitus fuit ut de feodo die quo obiit, seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Kancie et Linc'.

Pro Hugone Wak'.—Mandatum est vicecomiti Dereby quod faciat habere Hugoni Wak' rationabile tallagium de hominibus suis de Cestrefel' quod fuit dominicum regis, quia rex facit talliari dominica sua. Teste rege apud Westmonasterium, xxj. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod faciat habere Petro de Wakering' ij. quercus in foresta de Havering' extra parcum, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Petro de Wakering' quod in bosco de Runaton' faciat habere Willelmo Haket ij. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Everingeham quod in foresta de Shirewud' faciat habere Alvredo de Sunnenny v. damos, de dono regis. Teste ut supra.

De perdonatione.—Rex perdonavit Ricardo de Clar' c.s. ad quos ammerciatus fuit coram rege pro transgressione foreste, et mandatum est vicecomiti Norhampt' quod ipsum inde quietum esse faciat. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Westmonasterium quod faciant habere magistro Milicie Templi in Anglia duo bona dolia vini, de dono regis, ad capitulum suum tenendum. Teste ut supra.

Pro Willelmo filio Johannis.—Mandatum est vicecomiti Warewik' quod terram Willelmi filii Johannis et Agnetis, uxoris sue, quam cepit in manum regis propter feloniam quam eadem Agnes fecit, permittat ipsum Willelmum quoad vixerit pacifice possidere, et ei seisinam inde habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xxij. die Maii.

De conducendo.—Mandatum est J. de Munemue quod si Owein filius Oel, Mereduc filius Meilgun, Hoel filius Oadwadhlan, Mereduc filius Oel, et Cadwaladh filius Oel voluerint venire ad curiam regis, salvo et secure conduci faciat per litteras patentes quas rex ei mittit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est vicecomiti Warewik et Leic' quod faciat habere abbati de Stanl' xl. quercus in haia de Kenilwurth' ad maeremium faciendum ad reparationem domorum suarum nuper combustarum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Maii.

De conpoto audiendo.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod audiant compotum Johannis de Gatesden' et Thome de Leche de expensis regine factis in garderoba sua, et scire faciant regi que arreragia eis debeantur de expensis predictis. Teste ut supra.

Pro abbacia Cestrie.—Rex Johanni Extraneo, justiciario Cestrie, salutem. Quia accepimus per inquisitionem quam fieri fecimus quod nullus comitum Cestrie tempore vacationis abbacie Cestrie aliquid de exitibus ejusdem abbacie percipere consuevit, set omnes exitus predicti abbati ibidem instituendo sub custodia predicti comitis integre conservabantur, vobis mandamus quod abbaciam predictam in eodem statu et eisdem libertatibus teneatis quibus teneri consuevit tempore comitum predictorum, abbatem ejusdem loci quietum esse facientes de exitibus abbacie memorate de tempore ultime vacationis sicut predecessores sui quieti esse consueverunt. Teste ut supra.

De relaxatione tallagii super burgum Colecestrie.—Quia rex didicit quod super burgum de Colecestria jam elapsis duobus annis nec eo amplius tallagium fuit assisum, mandatum est Johanni Gubaud et Ricardo Duket quod ad presens super idem burgum nullum tallagium assideant. Teste ut supra.

De catallis W. de Lacy.—Rex G. archidiacono Dublinensi, salutem. Mandamus vobis quatinus de bladis, instauris et omnibus aliis catallis, que fuerunt W. de Lacy et que sunt in Hybernia, debita nostra que idem W. nobis debebat, quam citius poteritis una cum justiciario nostro, sicut ei mandavimus, fieri faciatis, ita quod in nobis nullus inveniatur defectus quin debita ipsa plenarie habeamus et de quibus nobis plenarie respondere possitis. Teste rege ibidem, xxxiij. (sic) die Maii.

Et mandatum est eidem justiciario etc. ut supra. Teste ut supra.

[m. 9a.]

De tradendo in ballio.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod Robertus de Mungumery, captus et detentus in prisona regis Exonie pro morte Alicie que fuit uxor Thome de Maynbo, rettatus est de morte illa odio etc., mandatum est vicecomiti Devon' quod, si predictus Robertus invenerit ei xij. etc. qui eum manucapiant etc., tunc eum tradat etc. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij. die Maii.

De relaxatione tallagii.—Mandatum est Johanni Gubaud et Ricardo Duket quod tallagium quod nuper assiderunt super villam regis de Gernemuth' in pace dimittant donec a rege aliud habuerint mandatum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Biset, justiciario foreste, quod faciat habere Hugoni Paynel unum damum in foresta de Rotelaund et unum damum in foresta de Whichwud', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Maii.

De vinis capiendis.—Rex camerario suo Lond', salutem. Mandamus vobis quod de viuis que de novo venerunt apud Lond' capiatis ad opus nostrum septies viginti dolia vini et ea liberari faciatis vicecomitibus Lond' carianda quo eis precepimus. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxv. die Maii anno regni nostri xxv.

Rex Michaeli emptori vinorum suorum, salutem. Precipimus tibi quod in instantibus nundinis Sancti Botulfi capias ad opus nostrum quaterviginti dolia vini, et de eis liberari facias vicecomiti Ebor' viginti et quinque dolia carianda usque Eboracum, vicecomiti Notingeham viginti dolia carianda usque Notingeham, et vicecomiti Norhamt' triginta et quinque dolia carianda usque Norhamt', Gedinton', et Clive. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni Biset quod faciat habere Gilberto de Segrave iiij. quercus in haya de Selveston', de dono regis. Teste ut supra.

De relaxatione tallagii.—Mandatum est Johanni Gubaud et Ricardo Duket quod de tallagio quod assideri fecerunt super manerium de Lugdinslaund nichil se intromittant donec aliud a rege habuerint mandatum. Teste rege ibidem, xxvj. die Maii.

Eodem modo mandatum est Warnero Engaye et Eustachio de Ludeham pro manerio de Torkeseye.

De elemosina data.—Rex concessit fratri Nicholao, recluso apud Westmonasterium, tota vita sua, ad se sustentandum illos tres obulos quos Johannes de la Tudel' habuit de elemosina regis constituta per manus vicecomitum Lond' simul cum arreragiis a tempore mortis ipsius Johannis. Mandatum est baronibus de Scaccario etc. Teste ut supra. Et habet litteras patentes.

Pro Hugone de Butyun.—Rex dedit Hugoni de Butyun annum suum et diem de omnibus terris que fuerunt Reginaldi de Beninton' qui per feloniam occidit uxorem suam, que terre nunc sunt in manu regis. Et mandatum est vicecomitibus Essex' et Linc' quod eandem seisinam quam rex de predictis terris habuit eidem Hugoni habere faciant cum omnibus catallis que fuerunt ipsius Reginaldi in balliis suis. Teste rege apud Westmonasterium, xxvij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Waltero de Denford' quod faciat habere Willelmo de Burgo x. bonas quercus ad maeremium faciendum in foresta de Clive cum omnibus branchiis et omnium earundem quercuum escaetis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem Waltero quod faciat habere Ivoni, vadletto de garderoba regis, vj. quercus ad maeremium faciendum in foresta de Wauberg' cum omnibus branchiis etc. ut supra. Teste ut supra.

Pro Ada que fuit uxor Johannis filii Roberti.—Mandatum est vicecomiti Buk' quod occasione debiti quod Johannes filius Roberti debuit Roberto Malet non distringat Adam que fuit uxor predicti Johannis de terris suis quas tenet in dotem in ballia sua ad solutionem predicti debiti, sed averia sua ea occasione capta deliberet. Teste ut supra.

Pro Gerardo de Lindes'.—Rex vicecomiti Oxon', salutem. Scias quod cepimus homagium Gerardi de Lindes', fratris et heredis David de Lindes', de omnibus terris quas idem David tenuit de nobis in capite; et ideo tibi precipimus quod de omnibus terris et tenementis que fu[er]unt ipsius David' in ballia tua et de quibus seisitus fuit ut de feodo die quo obiit et que ipsum Gerardum hereditarie contingunt, plenam seisinam ei habere facias. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Sumerset', Hertford', Essex', Norf' et Suff'.

De quercu data.—Mandatum est constabulario castri de Windles' quod faciat habere Oeno de la Brok' j. quercum in foresta de Windles' ad quandum crucem faciendam, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Maii.

Pro abbate de Rading'.—Rex thesaurario et baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod libertates abbatis de Rading' de amerciamentis hominum suorum eidem abbati allocari faciatis sicut per recorda rotulorum nostrorum de Scaccario allocate fuerunt tempore predecessorum nostrorum regum Anglie et nostro, et eas decetero sic teneri. Teste rege apud Westmonasterium, xxx. [die Maii].

Pro priore de Bernewell'.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vcbis quod priorem de Bernewell' et homines suos de Cestreton' decetero quietos esse faciatis de tallagio secundum quod invenietis in rotulo anno domini J. regis, patris nostri, xvj., non obstante solutione tallagii quam predictus prior fecit ad Scaccarium nostrum viij. anno et ix. ejusdem regis; et de quo tallagio prefatus prior et homines sui de Cestreton' quieti sunt et esse debent per cartam suam quam inspeximus et per considerationem curie nostre. Teste ut supra. Per S. de Segrave.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Muleton' quod faciat habere Johanni le Fraunceys xiiij. quercus in foresta de Engelwud' ad maeremium faciendum ad se hospitandum apud Mebrun, de dono nostro. Teste ut supra.

Mandatum est Waltero de Denford' quod faciat habere Fratribus Predicatoribus Norht' xv. quercus in Salceto ad maeremium faciendum, cum omnibus branchiis et omnium earundem quercuum escaetis, de dono nostro, et eas liberari facias vicecomiti nostro Norht' cariandas quo ei precepimus. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus archiepiscopatus Cantuariensis quod in bosco de Betenhamme faciat (sic) habere fratri Johanni elemosinario et attornatis suis xij. quercus ad maeremium faciendum ad opus hospitalis [nostri erased] regis de Ospring', de dono [nostro erased] regis. Teste ut supra.

Pro Edwardo filio Odonis.—Rex thesaurario et camerariis, salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis dilecto clerico nostro Edwardo filio Odonis sufficientes expensas ad adquietandum operationes nostras faciendas per preceptum nostrum apud Westmonasterium. Faciatis etiam eidem habere sufficientes expensas ad sustentandum aurifabros qui sunt in custodia sua et faciendum ea que ei injunximus, et cum sciverimus etc. Teste ut supra.

De vinis datis.—Rex custodibus vinorum suorum de Westmonasterio, salutem. Precipimus vobis quod sine dilatione habere faciatis dilecto clerico nostro Edwardo filio Odonis unum dolium vini, de dono nostro. Teste me ipso [apud] Westmonasterium, xxx. die Maii anno xxv.

De dote assignanda.—Rex vicecomiti Suth', salutem. Precipimus tibi quod facias habere Alicie que fuit uxor Thome Tyrel rationabilem dotem suam de terra que fuit predicti Thome quondam [viri sui] in Katerington', et inhybeas eidem Alicie firmiter ex parte nostra quod non maritet filias suas donec discussum fuerit utrum maritagium filiarum suarum pertineat ad nos vel ad ipsam, quia ipsa dicit ad se pertinere ratione venditionis quam dilectus et fidelis noster H. comes Arundel, ei inde fecit. Teste me ipso ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sussex'.

De una cuppa et uno firmaculo datis.—Mandatum est W. de Haverhull' quod Simoni de Prisehay faciat habere unam cuppam ponderis iiij. marcarum ex parte regis, et unum firmaculum precii xl. solidorum ex parte regine. Et cum rex custum scierit, breve de Liberate ei inde faciet habere. Teste rege apud Windles', xxx. die Maii.

Pro Baldewino de Gisnes.—Rex de voluntate et concessione dilecti et fidelis regis Baldewini de Gines concessit Roberto de Gines manerium de Bastingeden' ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit, quod manerium predictus B. prius habuit de ballio regis. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod prefato Roberto de prefato manerio plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Et predictus Robertus pro concessione predicta quietum clamavit regi annuum feodum quod percipere consuevit ad Scaccarium. Teste ut supra.

Pro P. Herefordensi episcopo.—Mandatum est vicecomiti Midelsex' quod plenam seisinam habere faciat venerabili patri P. Herefordensi episcopo, de tota terra illa cum pertinentiis que fuit Magistri Symonis de Steylaund in ballia sua et quam idem magister emit de Willelmo de Haverhull', nunc thesaurario nostro. Faciat etiam eisdem episcopo habere omnes exitus terre predicte a festo Sancti Johannis anno etc. xxiiij. usque ad diem receptionis presentium litterarum nostrarum. Teste ut supra.

De denariis liberatis revocandis.—Rex vicecomiti Eboraci, salutem. Precipimus tibi quod, occasione precepti nostri quod tibi fecimus de xx. solidis liberandis Johanni, persone de Mildeham, ad quoddam vestimentum emendum ad capellam ultra gaiolam nostram Eboraci, nullos denarios liberes eidem, quia Edwardus de Westmonasterio vestimentum illud ei habere fecit per preceptum nostrum. Et si quos denarios ei liberaveris, ipsum distringas ad eosdem restituendos. Et breve quod tibi misimus pro eodem nobis remittas per latorem presentium. Teste ut supra.