Close Rolls, July 1241

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1241', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 359-362. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp359-362 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1241

Eboracum.—Quia testificatum est per venerabilem patrem W. Eboracensem archiepiscopum, quod Jordanus de Bingelegh' est infra sacros ordines, mandatum est vicecomiti Ebor' quod ipsum non distringat ad arma capienda set ipsum inde quietum esse permittat. Teste rege apud Glouc', xvij. die Julii.

Mandatum est vicecomiti Lancastr' quod non distringat Adam de Blakeburn' ad se militem faciendum nisi feodum unius militis teneat integrum vel xx. libratas terre habeat tam in feodo militari quam in socagio.

Rex D. filio L. quondam principis Northwallie, salutem. Ex certa quorundam relatione didiscimus quod vos contra juramentum nobis prestitum quosdam fratres Grifini filii Madoc' et etiam quosdam homines nostros de Keri, qui homagia nobis fecerunt, vobis confederastis et ab obsequio et fidelitate nostra subtraxistis et fratres predicti Griffini contra nos in terra vestra receptatis; tres quidem de senescallis vestris in succursum eorum qui expugnant dilectum et fidelem nostrum Radulfum de Mortuo Mari destinastis, cedes et incendia per vos et vestros in terra sua et terris aliorum fidelium nostrorum committendo; terras etiam que in curia nostra adjudicate fuerunt O. Vaghan et nepotibus suis eis contra justiciam deforciatis non permittentes quod execucio fiat de hiis que in curia nostra sunt considerata; quandam etiam navem Cestrie que in potestate vestra applicuit carcata blado et aliis victualibus arestari fecistis per vos et gentem vestram in nullo hiis quorum bladum et victualia fuerunt inde satisfacientes; super quibus non modicum admiramur et movemur et multo fortius quod cum nuper misissemus nuncios nostros solempnes usque Salopiam, utpote venerabilem patrem H. Conventrensem et Lichefeldensem episcopum, et dilectum et fidelem nostrum Johannem filium Galfridi et Henricum de Aldithelegh', paratos ad emendas faciendas et recipiendas de interceptionibus factis tam ex parte nostra quam ex parte vestra, vos tanquam in contemptum nostrum predictis fidelibus nostris non occurristis nec per aliquos de vestris in eorum occursum mittere curastis, quod quidem egre nos movet cum tot et tantas injurias quas longum esset enumerare contra nos et nostros nullo modo attemptare debuissetis. Et ideo vobis mandamus quod predictos fideles nostros, tam fratres predicti Griffini quam homines nostros de Keri quos a fidelitate nostra subtraxistis ad fidem nostram redire faciatis, non impedientes quin predictus O. Waghan et nepotes sui, secundum quod adjudicatum est in curia nostra, terris suis gaudere possint et eas pacifice possidere. Id etiam quod contra dilectum et fidelem nostrum Randulfum de Mortuo Mari et alios fideles nostros, et etiam quod de navi illa Cestrie attemptastis sic emendari faciatis quod nobis non relinquatur materia injurias predictas gravius ulciscendi, quod nollemus. Nec omittatis quin citra festum Sancti Petri ad Vincula nobis significetis qualiter dampna et injurias predictas que nullo modo dissimulare poterimus nobis emendare volueritis. Teste rege apud Merleberg', xiiij. die Julii.

Rex justiciario Hybernie, salutem. Recordum loquele que summonita fuit coram vobis per breve nostrum quod vobis misimus inter fratrem Rogerum Walensem, magistrum Milicie Templi in Hybernia, querentem, et Matillidem de Marisco, deforciantem, de iiij. carucatis terre in Stachnach nostrum requirentes consilium. [. . .] [Unfinished.]

Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Scias quod concessimus W. Marescallo quod omnes terre et omnia castra que fuerunt G. comitis Marescalli, fratris sui, in Hybernia remaneant in eadem seisina in qua fuerunt die Martis proxima ante festum Beati Petri ad Vincula anno etc. xxv. [Cancelled] Quia in alia parte rotuli.

Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod, diligenter [inquiri faciat, erased] scrutatis rotulis de Scaccario, significet regi quod et quantum servicium regi debetur ab archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus et servientibus, in quodam rotulo servicium illud continente. Hoc cum summa festinatione faciat et regi transmittat. Teste rege apud Glouc', xxv. die Julii.

Rex majori et vicecomitibus Lond', salutem. Monstraverunt nobis Robertus le Laner et Simon de Chaunchur, mercatores de Doway, quod vos pro voluntate vestra mercandisas suas et sociorum suorum inventas in civitate nostra Lond' arestastis, nec eas vultis per plevinam vel alio modo deliberare. Et ideo vobis precipimus quod predictas mercandisas sine dilatione ipsis deliberari faciatis nisi forte arestate fuerunt pro debito aliquo unde sunt debitores capitales vel plegii. [Cancelled.] Quia aliter inferius.

[m. 6d.]

Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod mercandisas Roberti le Laner et Simonis le Chaungeur et sociorum suorum, mercatorum de Doway, quos arestaverunt, ut dicunt, pro debito quod Johannes de la Bare qui aliquando fuit burgensis de Doway debuit in civitate Lond', sine dilatione eis deliberari faciant nisi predicti mercatores plegii fuissent ejusdem Johannis.

Rex ballivis suis Sutht', salutem. Precipimus vobis quod navem de Bristoll' que vocatur la Nicolas, que fuit Henrici Lambord et que capta fuit versus partes de Rupella, arestari faciatis non permittentes quod aliquis eam a portu vestro abducat donec aliud inde a nobis habueritis preceptum. [Cancelled] Quia non habuit.

Rex vicecomiti Norhampt', salutem. Quia volumus quod pecunia collecta in Anglia a viris religiosis et clericis in subsidium ecclesie Romane salvo custodiatur ad opus domini pape et ipsius ecclesie, tibi precipimus quod ubicumque in ballia tua aliquid de pecunia predicta [sciveris, erased] inquirere poteris ipsam sub salva custodia per visum proborum et legalium hominum de comitatu tuo, sigillo tuo signatam, deponas, ne fortuito casu, quod absit, qui humana diligentia precaveri non potest, eadem pecunia predicta ecclesia defraudetur, et quantitatem pecunie nobis scire facias et locum ubi illam deposueris. Teste rege apud Lanton', xxvj. die Julii.

Eodem modo scribitur vicecomitibus:—
Ebor'.
Norf', Suff'.
Berk'.
Linc'.
Hereford'.
Essex' et Hertford'.
Glouc'.
Lond'.
Wigorn'.
Sutht'.
Sussex'.
Cantebr', Huntendon'.
Sumers', Dors'.
Surr'.
Kanc'.
Warr' et Leyc'.
Notingham, Dereby.
Stafford', Salop'.
Oxon'.

Rex archidiacono Norhampt', salutem. Quia ecclesia Romana magnam persecutionem patitur ad presens ita quod nonnulli ad ipsius oppressionem magis quam ad ejus exaltationem nituntur, nos indempnitati et commoditati ejusdem ecclesie providere volentes vobis mandamus quatinus diligenter inquiratis quantum de contributione domini pape remanserit in archidiaconatu vestro et in quorum manibus quod nondum fuerit solutum procuratoribus domini pape, et illud residuum colligi et salvo custodiri faciatis donec aliud inde vobis significaverimus, et quantitatem illius pecunie nobis significetis ne dominum papam inde defraudari contingat, et sic hoc mandatum nostrum adimplere curetis sicut in negociis vestris penes nos expediendis desideratis habere recursum. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur archidiaconis:—
Norwicensi.
Bedeford'.
Subbir'.
Surr'.
Norf'.
Berk'.
Buk'.
Wigorniensi.
Middelsex'.
Linc'.
Sarisburiensi.
Huntendon'.
Cantuariensi.
Glouc'.
Cornub'.
Lond'.
Colecestr'.
Suff'.
Oxoniensi.
Dors'.
Leyc'.
Stowe'.
Wiltes'.
Essex'.
Toteness'.
Dereby.
Dunholm'.
Wintoniensi.
Hereford'.
Salopbir'.
Norhumb'.
Bathoniensi.
Roffensi.
Elyensi.
Wellensi.
Cestr'.
Notingham.
Stafford'.
Ebor'.
Salopsir'.
Tanton.
Estriding'.
Clivelaund.
Lewensi.
Cycestensi.
Conventrensi.
Richemund'.

[m. 5d.]

Mandatum est vicecomiti Cumb' quod occasione precepti quod rex ei fecit de hiis qui deberent milites esse distringendis non distringat Robertum de Landplo ad arma capienda, nisi teneat feodum unius militis integrum vel habeat xx. libratas terre tam in feodo militari quam socagio.

Mandatum est vicecomiti Notingham et Dereb' quod per totam balliam suam clamari et ex parte regis firmiter prohiberi faciat quod nullum mercatum cum victualibus teneatur in ballia sua quamdiu rex fuerit in expeditione sua versus partes Wallie, set omnes mercatores cum victualibus regem sequantur quamdiu fuerit in expeditione predicta.