Close Rolls, December 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 10-21. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp10-21 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1247

Pro custode hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Oxoniam quod de vinis regis que primo venient apud Oxoniam faciat habere custodi hospitalis regis Sancti Johannis extra portam orientalem unum dolium vini ad celebracionem missarum, et ad opus infirmorum ejusdem hospitalis. Teste rege apud Guldeford' primo die Decembris.

De allece liberando.—Mandatum est Johanni le Bon et hominibus suis ducentibus allec' regis de Gernemut' quod de c. et x. lastis allec' quos rex precepit cariari usque London', et de quibus liberati sunt lardario regis xxv. lasti, Petro de London' et Rogero de Lardar', quos rex mittit propter hoc ad ipsos, liberent xxv. lastos, ponendos infra Turrim regis Lond' ad staurum lardarii regis, et residuum ipsius allec', videlicet lx. lastos, fratri Rogero, elemosinario regis, ponendos apud Novum Templum Lond' ad elemosinam regis. Teste ut supra.

Pro uxore Willelmi de Gardinis.—Mandatum est constabulario et custodibus vinorum regis Suhampton' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Willelmi de Gardinis unum dolium vini de prisa, de dono regis. Teste ut supra.

Pro heredibus Willelmi le Rus.—Mandatum est Henrico de Wengham quod catalla que fuerunt Willelmi le Rus, et que cepit in manum regis pro debitis que idem Willelmus regi debebat, liberari faciat heredibus ipsius Willelmi sub eodem precio quo ea alii cuicumque dimitteret, ita quod nullius favor precium illud diminuat, ad respondendum regi de predicto precio in partem solucionis predicti debiti unde regi tenentur respondere; et si quid de catallis illis fuerit distractum, illud eis faciat liberari. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Thome de Sanford' et Roberto de Crepping'. Teste ut supra.

[m. 16.]

De tradendis per ballium.—Mandatum est Godefrido de Lyston' quod si Johannes le Cupere et Walterus filii (sic) ejus, capti et detenti in prisona regis apud Braye pro transgressione foreste de Windles', invenerint ei xii. liberos et legales hom nes qui eos manucapiant habendos coram justiciariis ad placita foreste assignatis, cum in partes illas venerint, ad standum inde recto si quis etc. tunc, accepta ab eis securitate de j. marca ad opus regis, tradat in ballium illis xij, sicut predictum est. Teste rege apud Guld' ij°. die Decembris.

Pro Petro de Chastillun et Michaele de Podio.—Mandatum est Drogoni de Barentin, senescallo Wasconie, quod de exitibus terre Wasconie faciat habere Petro de Chastilun x. libras et iij. solidos, et Michaeli de Podio vj. libras et xvj. solidos, quos rex eis debet de arreragiis stipendiorum suorum, et eis faciat liberari stipendia sua cum ad ipsum venerint, sicut melius viderit expedire. Teste ut supra.

De execucione testamenti Radulfi Dayrel.—Mandatum est Henrico de Wengham et choescaetori suo in comitatu Norhampton' quod permittant executores testamenti Radulfi Dayrel liberam habere administracionem de bonis et catallis que fuerunt ipsius Radulfi, accepta ab eis securitate quod regi satisfaciant de debitis sine dilacione, si que regi debuit. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.—Rex concessit Willelmo de Valencia custodiam terrarum que fuerunt Roberti de Vendeval in comitatibus Norff', Suff' et Kancie, tenendam quamdiu regi placuerit. Et mandatum est Henrico de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus predictis quod de custodia predictarum terrarum eidem Willelmo plenam seisinam habere faciant, sicut predictum est. Teste rege apud Rading' iiij. die Decembris.

[In margin.] Postea mandatum est vicecomiti Kancie quod habere faciat eidem W. seisinam de omnibus terris et tenementis que fuerunt ipsius Roberti in Flete et Morhall'.

Pro Engeramo de Fednes.—Mandatum est Willelmo de Plessetis quod faciat habere Engeramo de Fednes, se tercio militum, robas contra Natale, sicut ceteris militibus de familia regis. Teste ut supra.

Pro burgensibus Bristoll'.—Mandatum est R. Passelewe et sociis suis quod demandam, quam faciunt burgensibus regis Bristolli tangentem libertatem suam de boscis qui sunt extra eundem burgum, ponant in respectum usque ad festum Beati Eadwardi, ut rex tunc per ipsos certificari possit, utrum libertatem quam petunt de jure habere debeant, nec ne. Teste ut supra.

Pro hominibus de Darnhal'.—Mandatum est J. de Grey, justiciario Cestrie, quod de districtione quam facit hominibus de Darnhal' eis pacem habere faciat donec rex secum habuerit colloquium, accepta ab eis annua firma quinque marcarum, quam de eodem manerio reddere consueverunt. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus domini regis.—Mandatum est Willelmo de Cantilupo quod capi faciat in parco de Brugeswalter xxv. damas ad opus regis, et eas liberet vicecomiti Sumers', cariandas usque Westmonasterium contra festum Beati Eadwardi; et quod capiat quinque damas ad opus suum proprium in eodem parco, de dono regis. Teste rege apud Sandelford' vj. die Decembris.
Et mandatum est custodi parci predicti quod ipsum permittat ipsos (sic) in eo capere. Teste ut supra.

De quodam cuneo liberando monachis Sancti (sic).—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario suo, Edwardo de Westmonasterio et Willelmo Hardell', quod liberent monachis Sancti Edmundi quendam cuneum nove incisionis ad fabricandum interim argentum suum, sicut de jure consueverunt et facere debent, salvis regi in omnibus libertatibus et dignitatibus corone regis que ad cuneum pertinere dinoscuntur. Teste rege apud Merleberge vj. die Decembris.
Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod monachis de Sancto Edmundo qui venturi sunt ad eum cum litteris regis pro quodam cuneo habere faciat xij. obolos de Muz, de dono regis, quia rex vult quod conjungantur feretro beati Edmundi martiris, quia rex ibi non fuit hoc anno. Teste ut supra.

De quingentis marcis et de aliis.—Mandatum est Eadwardo de Westmonasterio quod d. marcas, de quibus rex significavit, et de quibus rex alias ei mandavit, quod eas ei habere faceret citra festum Natalis Domini, a civibus regis London' regi modis omnibus ante festum predictum una cum aliis claris debitis habere faciat, et sepius de statu Scaccarii sui regi certificet; cophinum etiam regis magnum continentem ornamenta capelle sue, una cum longo cophino continente vasa sua et duas cistaridas regis, ad regem mittat citra festum predictum usque Wintoniam, et cum rex sciverit custum vecture, illud faciet acquietari. Teste ut supra.

Pro Arnaldo Cotin.—Rex concessit Arnaldo Cotin custodiam terre et heredis Johannis le Rus, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem heredis predicti; et mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Wiltes' quod de custodia predicta plenam ei seisinam habere faciant, sicut predictum est. Teste ut supra.

De liberacione robarum contra Natale.—Quia P. Chaceporc, custos garderobe regis, adpresens vacare non potest propter mortem Ricardi de Clifford' ad liberacionem robarum de garderoba regis faciendam: mandatum est Willelmo Hardel quod liberacioni robarum illarum contra hoc Natale una cum Willelmo de Plessetis intendat, liberacionem illam hac die Lune vel die Martis incipiendo; mittat etiam ad regem usque Wintoniam contra idem festum duo vel tria lecta decentia una cum duobus co-opertoriis de scarletto; uno scilicet ad opus regis, et uno ad opus regine. Teste ut supra.

De execucione testamenti Roberti Doynel.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Wiltes' quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Roberti Duynel de debitis, si qua (sic) idem Robertus regi debuit, regi reddendis, ipsos executores plenam administracionem omnium bonorum que fuerunt ipsius Roberti habere permittant, ad execucionem testamenti sui faciendam. Et si qua forte de bonis et catallis hiis receperint, eis sine ullo retenemento eis (sic) reddi faciant. Teste rege apud Merleberge vij. die Decembris.

Pro Petro de Sabaudia.—Mandatum est custodi parci de Pettewurth' quod faciat habere Petro de Sabaudia in predicto parco quinque damos et decem damas vivos, de dono regis. Teste ut supra.

De execucione testamenti Johannis Ruffi.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Wiltes' quod, accepta bona et sufficienti securitate ab executoribus testamenti Johannis Ruffi de debitis regis ad Scaccarium reddendis, si que regi ab eodem Johanne debebantur, tunc eisdem executoribus de bonis et catallis que fuerunt ipsius Johannis et que ceperunt in manum regis, liberam administracionem habere faciant ad execucionem testamenti ipsius defuncti faciendam. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Dors' de catallis et bonis que fuerunt ipsius Johannis. Teste ut supra.

Pro uxore Roberti le Norreys.—Mandatum est Willelmo Hardel et Willelmo de Plessetis quod habere faciant uxori Roberti le Norreis unam robam de bono et pulcro panno, scilicet tunicam supertunicam pallium et capam cum furruris decentibus et penula pulcra. Teste ut supra.

Pro Bernardo de Villonne.—Mandatum est eisdem quod liberari faciant latori presencium unam robam ad opus uxoris Bernardi de Villonne, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alienora que fuit uxor Johannis de Pabbeham.—Mandatum est vicecomiti Bed' quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt Johannis de Pabeham in balliva sua Alienore que fuit uxor ejusdem Johannis racionabilem dotem suam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Hereford' de octo solidis redditus que fuerunt ipsius Johannis in balliva sua. Teste ut supra.

De execucione testamenti ipsius Johannis.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Bed' quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Johannis de Pabeham quod regi respondebunt de debito, si quod regi debuit, permittant ipsos habere liberam administracionem de bonis et catallis que fuerunt ipsius Johannis ad execucionem testamenti sui faciendam. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Tharent'.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suhampton' quod de vinis regis que sunt in custodia sua habere faciant abbatisse de Tharent' unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Merleberge viij. die Decembris.

Pro Pavia Snawball' et Roberto filio Alicie.—Rex cepit homagium Pavie Snawball' et Roberti filii Alicie de omnibus terris et tenementis que fuerunt Sapiencie de Bochardeby, que de rege tenuit in capite, cujus heredes ipsi sunt, et que ipsos hereditarie contingunt, et de quibus ipsa Sapiencia fuit seisita ut de feodo die qua obiit. Et mandatum est R. de Crepping' et coexcaetori suo comitatus Cumb' quod eisdem Pavie et Roberto de omnibus terris et tenementis que fuerunt ipsius Sapiencie in Bochardeby, que ipsos hereditarie contingunt et de quibus ipsa Sapiencia fuit seisita ut de feodo die qua obiit, sine dilacione plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia et militibus suis.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod liberari faciant Willelmo de Valencia robam integram et robas ad opus novem militum de familia sua et necessaria ad duas milites faciendos die Natalis Domini; et Galfrido de Lezinan, fratri regis, robam integram et robas ad opus duorum militum suorum et necessaria ad duos milites faciendos eodem die; et Seguro de Castro Novo, consanguineo regis, robam integram et robam uni militi et socio suo; et Willelmo de Muntreuel robam integram et robam uni militi et socio suo. Teste ut supra.

Pro Alienora que fuit uxor Johannis de Pabbeham.—Mandatum est Johanni de Lessinton' quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt Johannis de Pabbeham, et que fuerunt in custodia regis eo quod predictus Johannes tenuit de rege in capite, et quorum custodiam rex ei dedit, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Johannis, habere faciat Alienore que fuit uxor ipsius Johannis racionabilem dotem suam. Teste ut supra.
Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Bed' quod de omnibus terris et tenementis que hereditarie contingunt Alienoram que fuit uxor Johannis de Pabbeham ei seisinam habere faciant, quia dominus rex cepit homagium ejus. Teste ut supra.

Pro Aleisia, sorore regis.—Mandatum est Willelmo de Plessetis quod liberari faciat tribus armigeris et ix. garcionibus Alesye, sororis regis, duobus armigeris et viij. garcionibus Johanne de Valencia, robas contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Lexinton'.—Rex dedit Johanni de Lexinton', senescallo suo, custodiam terre et heredum Johannis de Pabbeham, qui de rege tenuit in capite, usque ad legitimam etatem ipsorum heredum una cum maritagio eorundem heredum et maritagio Alienore que fuit uxor ipsius Johannis, ita quod non possit se maritare sine licencia ipsius Johannis magis quam posset sine licencia regis, si rex custodiam predictam retinuisset in manu sua. Et mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Bed' quod eidem Johanni, vel certo nuncio suo has litteras deferenti, de omnibus terris et tenementis que predictus Johannes tenuit tam de rege in capite quam de quibuscumque aliis in balliva sua, de quibus fuit seisitus ut de feodo die qua obiit, plenam seisinam et predictos heredes habere faciant. Teste ut supra.

Pro Michaele et Adam hostiariis regis.—Mandatum est W. Hardel' et W. de Plessetis quod faciant habere Michaeli et Ade, hostiariis aule regis, robas contra Natale Domini, de dono regis, eo quod Ricardus de Clifford', dominus eorum, mortuus est. Teste ut supra.

Pro Petro de Culturis.—Rex Willelmo Hardell' et Willelmo de Plessetis, salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis Petro de Culturis robam contra instans festum Natalis Domini, de dono nostro. Teste rege apud Lutegareshall' xj. die Decembris.

Pro Willelmo de Valencia.—Quia rex recolit se mandasse W. Hardel et W. de Plessetis quod habere facerent duobus vadlettis Willelmi de Valencia necessaria ad miliciam suam contra Natale, adhuc dat in mandatis eisdem quod tercio vadletto suo necessaria inveniant ad miliciam suam contra idem festum. Teste ut supra.

De bobus et porcis liberandis.—Mandatum est Rogero de Lardario quod de lardario habere faciat Eadwardo, filio regis, xx. boves et x. porcos. Teste ut supra.

Pro Eadwardo filio regis.—Mandatum est Eadwardo de Westmonasterio quod habere faciat Eadwardo filio suo xx. marcas ubicumque eas perquirere debeat, et sine mora mitti faciat usque Windles', ita tamen quod non capiantur de denariis quas rex levari precepit de promisso ei facto a civibus Lond' ad providencias faciendas ad opus ipsius contra Natale. Teste ut supra.

Pro militibus Willelmi de Valencia.—Mandatum est W. Hardell' et Willelmo de Plessetis quod habere faciant Elye de Lavern', Hugoni de Prissay, Simoni de Prissay, Stephano de Spinet' et Imberto Guidon', militibus Willelmi de Valencia, robas cum penulis de bissis contra Natale. Teste ut supra.

Pro servientibus domini regis.—Mandatum est eisdem quod habere faciant Philippo de Castro Novo et Johanni de Turnay robas ad triginta et duos servientes ad arma, de speciali dono regis, quia pauperes sunt. Teste ut supra.

[m. 15.]

Pro Rogero Aliz et aliis militibus domini regis.—Mandatum est eisdem quod liberari faciant Rogero Aliz, Magistro Nicholao de Vian', Philippo Gacelin, et Waltero de Neuport, clerico de Cancellaria, robas, do dono regis, et illi que fuit uxor Reymundi de Luk' robam qualem percipere consuevit. Teste rege apud Clarendon' xij. die Decembris.

Pro Roberto de Muscegros.—Mandatum est ballivo de Gillingham quod de vinis regis que sunt in custodia sua, nisi forte ea vendiderit, faciat habere Roberto de Muscegros unum dolium vini de prestito, ita quod unum dolium reddat pro alio. Teste ut supra.

Pro senescallis et marescallis domini regis.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod faciant habere omnibus senescallis regis robas integras de bono scarletto, videlicet, tunicas supertunicas et pallia cum bonis furruris et bonis penulis; faciant habere eciam omnibus marescallis regis robas de scarletto, sicut habere consueverunt. Teste ut supra.

Pro priorissa de Hegham.—Rex electioni facte de Johanna, sanctimoniale de Hegham, in priorissam ejusdem domus, regium adhibuit assensum et favorem; et quia ipsa debilis est et pauper, mandatum est Henrico de Wengham et coexcaetori suo in comitatu Kancie quod capiant ab ea fidelitatem ad opus domini regis, qua capta, faciant ei habere plenam seisinam de omnibus terris et possessionibus ad ipsam priorissam spectantibus. Teste ut supra.

Pro Gwidone de Lezinan et militibus suis.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod liberari faciant Gwidoni de Lezinan, fratri regis, robam integram, et quatuor militibus suis et uni clerico robas, de dono nostro, contra Natale. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Fortibus.—Mandatum est eisdem quod liberari faciant Willelmo de Fortibus, se tercio militum, Hugoni de Vivon' juniori, se altero, Radulfo de Albiniaco, se tercio, et sorori Petri Ferandi, robas contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Philippo de Andour'.—Quia constat regi per inquisicionem etc. quod Philippus de Andour', appellatus de morte cujusdam infantis abortivi, appellatus est de morte illa odio et atya, et non eo quod inde culpabilis sit, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ipsum Philippum tradat in ballium. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est W. Hardell' et W. de Plessetis quod habere faciant Magistro Henrico de Campeden', Rogero de la Legh' et Johanni de Cycestria, clericis regis, robas integras, videlicet tunicam supertunicam et pallium cum furruris competentibus et penulis de bissis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Warenn'.—Mandatum est eisdem quod liberari faciant Johanni de Warenn' duas robas contra Natale preter numerum illarum quas habere consuevit de gracia nostra. Teste ut supra.

Pro Willelmo le Wanek'.—Willelmus le Wanek', captus et detentus in prisona pro morte Alexandri le Forester, habet breve quod ponatur in ballium usque ad adventum justiciariorum, et dirigitur breve vicecomiti Berk'. Teste ut supra.

Pro Philippo Gacelin.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod liberari faciant Philippo Gacelin unam robam contra instans festum Natalis cum rubeis bissis, sicut uni militum de familia regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta habere faciat Willelmo de Valencia x. carettatas virgarum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Emerico de Sacy et uxore ejus.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod liberari faciant Emerico de Sacy et uxori ejus robas integras contra Natale, de dono regis. Teste rege apud Merleberge xv. die Decembris.

Pro Bernardo de Bruce.—Mandatum est eisdem quod habere faciant Bernardo de Bruce unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

De hominibus replegiatis.—Rex audivit Ricardum Huppehull' et Willelmum Scad, pro consensu malefactoribus regis adhibito, captos esse et in prisona regis in castro regis Sar' per aliquod tempus detentos: et quia rex non vult aliquos pro foresta regis morte condempnari vel ultra qualitatem delicti sui corporaliter cruciari, mandatum est R. Passel' quod, accepta ab eisdem pro transgressione sua satisfaccione condigna, ipsos a prisona regis faciat deliberari. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Lezinan.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod habere faciant Galfrido de Leizinan, fratri regis, robam integram, et quatuor militibus suis et duodecim armigeris suis robas contra Natale. Teste rege apud Clarendon' xvj. die Decembris.

Pro Stephano de Huylac'.—Mandatum est eisdem quod habere faciant Stephano de Huylac' unam robam, de dono regis, contra Natale. Teste ut supra.

Pro Eadwardo filio regis.—Mandatum est Warnero Luvel quod de venacione regis quam habet in custodia sua liberari faciat vicecomiti regis Wiltes' x. damas, cui rex precepit quod eas cariari faciat usque Windles', ad opus Edwardi filii sui contra instans Natale Domini. Teste rege apud Clarendon' xviij. die Decembris.

Pro Ricardo de Funtenay.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod habere faciant Ricardo de Funtenay robam contra Natale, sicut uni de militibus regis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Nicholao Gule.—Nicholaus Gule, captus et detentus in prisona regis apud Abbendon' pro morte Ricardi filii Johannis Kary, unde rettatus est, habet breve vicecomiti Berk' quod ponatur per ballium usque adventum justiciariorum. Teste ut supra.

Pro Eustachio de la Ferte.—Mandatum est W. de Plessetis et W. Hardel quod habere faciant Eustachio de la Ferte unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro comite Essex' et Heref'.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in predicta foresta habere faciat H. de Boiun, comiti Essex' et Heref', sex damas, de dono regis. Teste ut supra.

De clareto faciendo.—Mandatum est custodibus vinorum regis Wintonie quod de melioribus vinis regis liberent Magistro Henrico de Campeden' quantum viderit necessarium ad pocula regis contra Natale, prout rex ei injunxit facienda. Teste ut supra.

Pro Aymaro Wyger'.—Mandatum est W. Hardell' et W. de Plessetis quod habere faciant Aymaro Wyger' unam robam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro fratribus minoribus Sar'.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in foresta regis de Clarendon' faciat habere fratribus minoribus Sar' tria robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Waltero Bek'.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod faciant habere Waltero Bek' unam robam contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.

Pro quodam istrione.—Mandatum est eisdem quod habere faciant Alemanno, istrioni Galfridi de Lezinan, unam robam. Teste ut supra.

Pro Margareta uxore Rembaldi de Montibus.—Rex audivit quod, mortuo Rembaldo de Montibus, Robertus de Crepping' totam terram quam ipse tenuit de hereditate Margarete uxoris ejus simul cum terra sua propria in manum regis cepit; et mandatum est predicto Roberto quod de tota hereditate predicte Margarete eidem seisinam sine dilacione habere faciat. Et si quid inde ceperit, id ei restituat. Et de terris que fuerunt predicti Rembaldi eidem Margarete racionabilem dotem suam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

Pro Magistro Fortoni de Tharent'.—Mandatum est W. Hardel et W. de Plessetis quod de panno tali qualem habuit R. de Sotindon' habere faciant Magistro Fortoni de Tharent' robam integram cum penula de bissis et furrura competenti, de dono regis. Teste rege apud Clarendon' xx. die Decembris.

Pro Henrico de Ferley et Nigello de Freimantell'.—Mandatum est eisdem quod habere faciant Henrico de Ferley robam, et Nigello de Freymauntel robam integram, quia senex est, contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Bussay.—Hugo de Bussay habet respectum de se milite faciendo usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xxxij°. Teste ut supra.

Pro Engeramo de Fenes et sociis suis.—Mandatum est W. Hardell' et W. de Plessetis quod Engeramo de Fenes robam integram de bono et pulcro panno cum pulcra penula bissina et furrura competenti, et sociis suis, videlicet Willelmo de Aundr' robam de bono panno cum penula bissina, et Willelmo de Sancto Martino robam cum penula rubei bissi, sine dilacione faciant habere, de dono regis. Teste ut supra.

De robis pauperum.—Mandatum est eisdem quod sine dilacione mittant usque Windles' xv. tunicas ad opus xv. pauperum ad mandatum Edwardi filii regis in vigilia Natalis Domini faciendas. Et hoc nullo modo omittant. Teste ut supra.

De cereis faciendis et pauperibus pascendis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario suo, et Edwardo de Westmonasterio quod fieri faciant magnum cereum de mille libris et poni in monasterio Beati Edwardi, et alium cereum de c. libris et poni in capella Beati Stephani, et quendam cereum de c. libris et poni in capella Beati Johannis, et singulis diebus a die Natalis domini usque ad diem Circumcisionis comprisis illis duabus diebus impleri faciant magnam aulam regis de pauperibus et eos pasci. Teste ut supra.

De execucione testamenti episcopi Bathoniensis.—Mandatum est H. de Wengham, custodi episcopatus Bathoniensis, quod permittat executores testamenti R. quondam Bathoniensis episcopi, liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti episcopi ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis prius sufficienti securitate quod de primis bonis regi satisfacient de debitis, si que debuit regi idem episcopus. Teste rege apud Wintoniam xxvij. die Decembris.

Pro Henrico de Dadinton' et Roberto de Covel'.—Rex perdonavit Henrico de Dadinton' et Roberto de Covel' sectam pacis sue que ad regem pertinet pro morte Roberti le Boner [Willelmi le Custurer cancelled], unde rettati sunt, et firmam pacem suam eis, inde concessit ita quod regnum regis exeant citra festum Purificacionis Beate Marie, vel habitum relligionis infra idem tempus suscipiant. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod ipsos a prisona regis deliberari faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus Oxonie.—Mandatum est custodi foreste de Brehull' quod in foresta regis de Brehull' faciat habere Fratribus Predicatoribus Oxonie x. quercus ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Roberto de Ros, justiciario suo foreste, quod permittat vicecomitem regis Eboraci capere maeremium in foresta regis de Langwaz ad quandam cameram de novo faciendam ultra portam castri regis Eboraci, per talliam inter ipsum vicecomitem et forestarium ejusdem foreste factam de numero quercuum. Teste ut supra.

Quia aliter in rotulo finium.—Rex concessit Amicie, comitisse Devon', quod terra Henrici Trenchard, quam ipsa comitissa ad terminum cepit vij. annorum, termino incipiente ad terminum Sancti Michaelis anno etc. xxxj°, non distringatur pro aliquibus debitis Judeorum, quamdiu terminus duraverit memoratus, nisi convenerit inter ipsos comitissam et Henricum quod ipsum acquietare debeat de Judaismo. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra.

Pro Roberto de Agnis.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri fecit quod Robertus de Agnis frater et propinquior heres est Radulfi de Agnis, et quod idem Radulfus obiit ad fidem regis, mandatum est Henrico de Wengham et choescaetori suo in comitatu Suff' quod de terra, de qua predictus Radulfus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, et quam ceperunt in manum regis tamquam escaetam regis de terris Normannorum, predicto Roberto plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

[m. 14.]

Pro Roberto de Ho.—Rex perdonavit Roberto de Ho transgressionem de escapio quorundam prisonium qui fuerunt in custodia sua in gaiola regis Wintonie anno etc. xxxj°. Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod de custodia ejusdem gaiole, que capta erat in manum regis occasione predicta, ei seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne Mansell', preposito Beverlaci.—Mandatum est ballivo de Clarendon' quod faciat habere Johanni Maunsell', preposito Beverlaci, xl. quercus in bosco regis de Melzet, de dono regis, ad maeremium aptas. Teste ut supra.

De pingmento faciendo.—Mandatum est custodibus vinorum regis London' quod liberent Roberto de Monte Pessulano xxx. sextaria vini ad pigmenta et alios potus preciosos conficiendos ad opus regis contra instans festum Sancti Eadwardi. Teste rege apud Wintoniam xxviij. die Decembris.

Pro priore de Monasterio Ederoso.—Mandatum est ballivo de Clarendon quod faciat habere priori de Monasterio Ederoso unum robur ad focum suum, et xv. carettatas clausture ad curiam suam claudendam; et incluse apud Bretford' unum robur, ad focum suum in foresta de Clarendon', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valencia.—Mandatum est Thome de Stanford' et Roberto de Crepping' quod omnes exitus et proventus quos receperint ad opus regis de terris [que fuerunt cancelled] Walteri de Lindes', unius heredum Willelmi de Lancastria, qui infra etatem est et in custodia regis, postquam rex dederat custodiam terrarum illarum Willelmo de Valencia, fratri suo, ei sine dilacione habere faciant. Teste ut supra.
Mandatum est Walleramo Teutonico quod omnes exitus et proventus quos ad opus regis recepit tam de Castro Godrici quam de terris que fuerunt Roberti de Ponte Arch', postquam castrum illud et terram illam rex dederat W. de Valencia, fratri suo, ei sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Rex vicecomiti Glouc', salutem. Precipimus tibi quod in pleno comitatu tuo et per assensum ejusdem comitatus loco Radulfi de Redlegh', quondam coronatoris nostri in eodem comitatu, qui mortuus est, eligi facias alium coronatorem qui, prestito sacramento sicut fieri solet, extunc faciat et conservat (sic) ea que ad coronam nostram pertinent, una cum aliis coronatoribus nostris in comitatu predicto. Et talem eum ad hoc eligi facias qui ad hoc melius sciat et velit intendere, et nomen ejus nobis scire facias. Teste ut supra.

De bissis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Philippum et Ricardum de Candover', venatores suos, usque forestam de Graveling' ad capiendum in ea x. bissas ad opus regis: et mandatum est Willelmo de Horsenden' quod ipsos ad hoc admittat, et consilium et auxilium ad hoc impendat. Teste ut supra.

Pro Aymaro de Lezinan.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suhampton' quod faciant habere Aymaro de Lezinan, fratri regis, quatuor dolia vini, de dono regis, et ea liberent ballivis regis Suhampton', carianda usque Oxoniam. Teste ut supra.
Et mandatum est ballivis Suhampton' quod faciant habere eidem Aymaro sex dolia vini ad forum regis et ad denarios predicti Aymari, et ipsos cariari faciant similiter usque Oxoniam ad denarios ipsius. Teste ut supra.

Pro Willelmo Talemasch' et Jacobo fratre ejus.—Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod si Willelmus Talemasch' et Jacobus frater ejus, capti et detenti in prisona regis Wintonie pro transgressione foreste, invenerint ei xij. liberos et legales homines de comitatu suo, qui eos manucapiant habere coram justiciariis regis ad placita foreste, cum in partes illas venerint, ad standum inde recto, tunc ipsos tradat in ballium illis xij. etc. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Chiselden' et Matillide uxore ejus.—Nicholaus de Chiselden' et Matillis uxor ejus, capti et detenti in prisona regis Sar', et Nicholaus de Thorp', captus et detentus in prisona de Merleberge, pro morte Isaac filii Isaac Judei, qui postea vivus inventus fuit, unde rettati sunt, habent breve quod ponantur per ballium ad standum inde recto quando rex preceperit. Teste ut supra.

De execucione testamenti Roberti de Wendeval.—Mandatum est Henrico de Wengham et coexcaetori suo in comitatu Norff' quod, accepta bona et sufficienti securitate ab executoribus testamenti Roberti de Wendeval, quod de primis bonis ipsius defuncti regi reddent debita si que regi debebat, ipsos executores permittant habere liberam administracionem omnium bonorum ipsius defuncti ad execucionem testamenti sui faciendam. Teste ut supra.

Pro Stephano de Furneus.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod per sacramentum proborum et legalium hominum extendi faciant terram Stephani de Furneus, que est vadium Cuntesse filie Bonenfaunt, Judee Exonie, quantum valeat per annum in omnibus exitibus terre, et secundum extentam illam de debito quod eidem Judee debetur eidem Stephano racionabilem finem et racionabiles terminos habere faciant. Teste ut supra.

Pro Roberto Othehull'.—Eodem modo mandatum est eisdem justiciariis de terra Roberti Othehull', que est vadium Gente, Judee Glouc'. Teste ut supra.

Pro priore de Shireburn'.—Mandatum est priori de Shireburn' quod duo dolia vini que rex habet in domo sua capiat ad opus suum et conventus sui, de dono regis, et ex uno illorum celebrari faciat divina in domo sua. Teste rege apud Chawton xxx. die Decembris.