Close Rolls, November 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 95-96. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp95-96 [accessed 11 April 2024]

Image
Image

In this section

Close Rolls, November 1247

Clause de anno regis Henrici tricesimo secundo xxxij°.

1247.

[m. 18d.]

Pro Adam Paynel.—Rex dedit respectum Ade Paynel de se milite faciendo usque ad Pascha proximo futurum; et mandatum est vicecomiti Linc' quod ipsum Adam ob causam predictam citra terminum prefatum non distringat. Teste me ipso apud Windles' viij. die Novembris.

Pro episcopo Londoniensi.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Buk' quod non occasionent F. Londoniensem episcopum, racione communis summonicionis coram eis facte in comitatu predicto, quia dominus rex hac vice absenciam suam habet excusatam. Teste ut supra.

Pro Hugone de Morton'.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod non distringat Hugonem de Morton' ad se militem faciendum cum, sicut intellexit rex, non habeat in dominico suo xx. libratas terre.

Pro Willelmo de Bella Aqua.—Rex respectum dedit Willelmo de Bella Aqua de armis capiendis ad totam vitam ipsius Willelmi, si voluerit; et mandatum est vicecomiti Noting' quod ipsum inde imperpetuum pacem habere permittat. Teste ut supra.

Pro Johanne Picout.—Rex dedit respectum Johanni Picout de armis capiendis usque ad Pascha anno etc. xxxij°.; et mandatum est vicecomiti Linc' quod interim ipsum ad se militem faciendum non distringat. Teste [unfinished].

[m. 17d.]

De itinere justiciariorum.—Cum justiciarii regis assignati ad placita foreste fere jam itineraverint in singulis comitatibus Anglie citra Trentam, preter quam in comitatu Staff', rex vult quod iter suum eis injunctum perficiant in ipso comitatu Staff', antequam Rogerus de Thurkilb' itineret in eodem, unde rex mandavit eidem Rogero, quod prius provideat iter suum in comitatu Glouc' vel alibi in comitatu Wigornie, vel alibi, prout melius viderit expedire; ita tamen quod bene provideat quod hii quibus jam diem assignaverint, vel qui forte impetraverint diem in predicto comitatu coram ipso in itinere suo in nullo sint perdentes. Teste ut supra apud Merton' xx. die Novembris.