Close Rolls, December 1247

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1247', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 96-102. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp96-102 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1247

De providencia contra Natale.—Mandatum est vicecomiti Suhampton' quod, sicut corpus suum diligit, habeat die Dominica vel die Lunc ad tardius ante Natale Domini ad castrum Wintonie, vij. braones cum capitibus integris bene coctis et bene succitis, d. gallinas, c. perdices recentes, vj. cignos, viij° pavones, 1. lepores, vm. ovorum, ccc. galones de ostreis; et de custo singulorum predictorum distincte et aperte certificet regi, et rex illud ei faciet allocari. Teste rege apud Guldeford' primo die Decembris.

De providencia contra Natale.—Eodem modo scribitur vicecomiti Sumers' et Dors', de x. braonibus cum capitibus etc. dc. gallinis, xij. cignos (sic), xij. pavonibus, 1. lepores (sic), 1. cuniculis, vijm. ovorum, c. perdicum recencium positorum in pane, lx. aucis reres' (sic), malardis, et ceteris avibus de ripera, quotquot poterit.
Eodem modo scribitur vicecomiti Oxonie et Berk', de x. braonibus, de. gallinis, x. cignis, xij. pavonibus, 1. leporibus et de aucis roseris, et avibus de ripera, et cuniculis, quotquot poterit.
Eodem modo scribitur vicecomiti Wiltes', de vij. braonibus cum capitibus etc., ccc. gallinis, ij° millibus ovorum, vj. cignis, viij. pavonibus, 1. leporibus, c. perdicibus in pane, et de aucis roseris et avibus de ripera, quotquot poterit.
Eodem modo scribitur vicecomiti Kancie, de vque summis boni merlengi pudrati et de cungeris grossis, quotquot poterit, et de cc. mulewellis grossis et bene pudratis.
Eodem modo scribitur Willelmo Passelewe, de vij. braonibus cum capitibus etc., d. gallinis, vque millibus ovorum, cc. cuniculis vivis, vj. cignis, viij. pavonibus, 1. leporibus, c. perdicibus in pane, et de aucis roseris, malardis, et aliis avibus de ripera, quotquot poterit.
Eodem modo scribitur vicecomiti Surr' et Sussex', de vij. braonibus cum capitibus etc., 1. leporibus, 1. cuniculis, ccc. gallinis, c. perdicibus, vm. ovorum.
Mandatum est ballivis de Awelton' quod faciant venire ibidem c. solidatas panis, scilicet quatuor panes ad denarium.
Eodem modo mandatum est ballivis de Andover'.
Eodem modo mandatum est ballivis Suhampt' de 1. solidatis panis, videlicet iiijor panibus ad denarium de medio.
Et mandatum est ballivis Wintonie quod provideantur (sic) de xx. libratis panis et mediantibus iiijor panibus ad denarium.

De providencia contra festum beati Eadwardi.—De providencia contra festum beati Eadwardi.
Mandatum est vicecomiti Middelsex' quod habeat die Sabbati in vigilia Sancti Eadwardi apud Westmonasterium vij. braones cum capitibus etc., cccc. gallinas, v. millia ovorum, c. lepores, cc. perdices recentes in pane etc.
Mandatum est vicecomiti Essex' et Hertford' de vij. braonibus cum capitibus, ccc. gallinis, 1. leporibus, v. millibus ovorum, c. perdicibus etc. in pane, et de aucis roseris, mallardis, et aliis avibus de ripera et pavonibus, quotquot poterit etc.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Lond', quod habeant ibidem eodem die xx. libratas panis.
Eodem modo scribitur ballivis de Waltham quod habeant ibidem c. solidatas panis.
Eodem modo scribitur ballivis de Kingeston' de vque marcatis panis.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Lond' de d. gallinis, d. alaudis, et iij. millibus ovorum.
Rex mittit Magistrum Ricardum, cocum suum, usque Portesm', Wintoniam, Suhampton', Boseham, ad provisionem faciendam contra Natale; et mandatum est ballivis predictorum locorum quod ad hoc ei sint auxiliantes et intendentes. Teste rege apud Sandelford' vj. die Decembris; et postea habuit litteras ballivis Cycestr'.
Mandatum est vicecomiti (unfinished).

De excommunicata capienda.—Quia rex accepit per litteras vicecomitis Wygornie patentes, quas transmisit vicecomiti Berk', et quas rex habet penes se, quod Ceciliam de Cumbrinton', quam ut per corpus suum tamquam excommunicatam justiciaret, vicecomiti Wygornie per breve suum rex precepit, et que, occasione illius precepti, de comitatu Wygornie fugit ad comitatum Berk', ubi postmodo per pre ceptum regis capta fuit et indiscrete dimissa, jam in balliva sua in venisti (sic), et captam in prisona regis, prout precepit, detinet, mandatum est vicecomiti Wigornie quod ipsam Ceciliam duci usque Oxoniam, et ibidem ipsam liberari faciat vicecomiti Oxonie, custodiendam in castro Oxonie, cui vicecomiti Oxonie rex mandavit quod ipsam recipiat, et in eodem castro custodiat, donec aliud inde rex preceperit. Et ita se gerat vicecomes Wigornie in isto negocio, quod ad ipsum et omnia bona sua graviter ad dampnum suum et heredum suorum rex se capere non debeat. Teste ut supra.
Mandatum est maiori et ballivis Bristolli quod venire faciant usque Wintoniam contra Natale ccc. cungruos, d. hakas, unum porpesium vel duos.

[m. 16d.]

De cambio regis.—Rex ballivis suis Norwici, salutem. Precipimus vobis in fide qua nobis tenemini, firmiter injungentes quod eligatis quatuor fideles et discretos homines de villa vestra, qui utiles sint et idonei ad intendendum cambio nostro in dicta villa, et pecuniam nostram quam illuc in brevi per clericos nostros mittemus recipiant, et ipsam in forma quam dicti clerici nostri eis injungent ex parte nostra, possint et sciant cambire, prestito prius coram eisdem clericis fidelitatis sacramento de forma illa fideliter observanda. Provideatis etiam unam bonam domum et securam in villa predicta ad cambium illud in ea faciendum, et pecuniam illam salvo custodiendam. Tales igitur ad hoc eligatis quibus predictam curam secure possimus committere, et qui nobis de exitibus predicti cambii et de pecunia predicta plene et fideliter possint respondere, et (sic) propter eorum insufficienciam ad vos et heredes vestros capere non debeamus. Teste rege apud Merleberge xj. die Decembris.
Eodem modo scribitur maiori et ballivis Wintonie.

Karissimo amico suo domino vicecomiti Berk' vicecomes Wygornie, salutem et amorem. Datum est nobis intelligi quod mandatum domini regis nuper recepistis de capcione cujusdam mulieris, nomine Cecilie de Cumbrinton', ad mandatum domini Wigorniensis episcopi. Scientes quod consimile mandatum jam multo tempore transacto suscepimus de dicta muliere capienda, que quidem mulier, de dicto precepto domini regis suspecta, ad partes vestras accessit, et nuper ad partes nostras rediit; et ex quo illam infra comitatum nostrum scivimus, dictam mulierem cepimus, et in prisonam domini regis detinemus. In cujus etc.

Noting'.—Ricardus le Ostricer de Kynstan, qui tenet de rege per servicium austurci, venit coram rege apud Merleberge die Dominica proxima post festum Sancti Nicholai, et quia debilis est et senio confectus, dimittit se de terra sua quam tenuit de domino rege, et rex admittit Henricum filium suum loco suo, et reddit ei terram predictam, et capit homagium suum etc.

Linc'.—Quia rex audivit quod Willelmus de Dive, tenens quasdam terras de hereditate uxoris sue, eas vendendo, dando et modis quibus potest distrahendo, intendit alienare, mandatum est vicecomiti Linc' quod per totam ballivam suam clamari et ex parte regis firmiter faciat prohiberi, quod de terris illis aut boscis aut parcis, qui sunt de hereditate predicta, nulla fiat alienacio per vendicionem vel alio modo, et id firmiter faciat obseryari. Teste rege apud Clarendon' xiiij. die Decembris.

De itinere justiciariorum.—Rex vicecomiti Essex', salutem. Summone per bonos summonitores archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites, et libere tenentes de tota balliva sua, et de qualibet villa quatuor legales homines et prepositum, et de quolibet burgo duodecim legales burgenses per totam ballivam, et omnes illos qui coram justiciariis itinerantibus venire debent et solent, quod sint apud Chelmereford' in crastino Sancti Hyllarii coram dilectis et fidelibus nostris Henrico de Bathonia, Alano de Watsaund, Willelmo de Wilton' et Reginaldo de Cobeham, quos justiciarios nostros constituimus audituri et facturi preceptum nostrum. Facias eciam venire coram eisdem justiciariis nostris omnia placita corone nostre que placitata non sunt, vel que emerserunt postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in partibus illis ad omnia placita et omnia attachiamenta ad placita illa pertinencia et omnes assisas et omnia placita que postea fuerunt ad primam assisam coram justiciariis cum brevibus assisarum et placitorum; ita quod assise ille et placita illa pro defectu tui vel sumonicionis tue non remaneant. Facias etiam clamari et sciri per totam ballivam tuam quod omnes assise et omnia placita que fuerunt atterminata et non finita, vel que fuerunt sumonita coram justiciariis nostris apud Westmonasterium, vel coram justiciariis nostris qui ultimo itineraverunt in comitatu tuo de omnibus placitis, vel coram justiciariis nostris illuc missis ad assisas nove dissaisine capiendas vel gaiolas deliberandas, quod tunc sint ibidem coram eisdem justiciariis nostris in eodem statu in quo remanserunt per preceptum nostrum, vel per preceptum predictorum justiciariorum nostrorum itinerancium, vel per justiciarios nostros de Banco. Summone etiam per bonos summonitores omnes illos qui vicecomites fuerunt post ultimam itineracionem predictorum justiciariorum nostrorum in partibus illis, quod sint ibidem coram eisdem justiciariis nostris cum brevibus de assisis et placitis que tempore suo receperunt, ad respondendum de tempore suo, sicut respondere debent coram justiciariis itinerantibus. Et habeas ibi summonicionem et hoc breve. Teste me ipso apud Wintoniam xxxvij. (sic) die Decembris, anno regni nostri xxxij°.

Innocens episcopus etc. regi Anglie illustrissimo, salutem et apostolicam benedictionem. Tanto libencius celsitudinis tue precibus benignum impertimur assensum, quanto inter reges et principes christianos te specialius [reporta (sic) cancelled] in Domino reputamus filium specialem et devotum. Tuis igitur supplicacionibus inclinati, districtius inhibemus ne ullus ordinarius aut etiam delegatus vel subdelegatus in capellas regias et oratoria earundem ecclesie romane immediate subjecta, seu canonicos vel servitores ipsorum contra tenorem privilegiorum aut indulgenciarum apostolice sedis, excommunicacionis vel interdicti sentenciam audeat promulgare, seu aliquod ipsis onus imponere, quod aliis exemptis ecclesiis non consuevit imponi absque mandato sedis apostolice speciali, quod expressam faciat de hujusmodi inhibicione mencionem. Nullo ergo hominum etc. T[este]. Data Lugduni xij. Kalendas Augusti, pontificatus nostri anno tercio.

[m. 15d.]

Pro priore Lanc'.—Mandatum est Thome de Stanford' et Roberto de Crepping', escaetoribus suis, quod habere faciant priori Lancastr' decimas in Wyredal' debitas et consuetas, et quod ipsum non vexent ipsum (sic), vel molestiam ei inferant aut gravamen injuste. Teste rege apud Clarendon' xiij. die Decembris.

Mandatum est vicecomiti Lancastr' quod occasione contencionis quam rex movit super ecclesiam de Esham non impediat presentacionem abbatis de Sagio de dicta ecclesia, quominus ejus clericus ad ipsam ecclesiam admittatur, nec priorem Lancastr' occasione predicte ecclesie vexet vel ei molestiam inferat. Teste ut supra.

De conversis missis ad abbacias:—
Albanus conversus, priori de Merton'.
Willelmus, dictus Prior, et uxor mittuntur ad abbatem et conventum Sancti Augustini Cantuarie.
Philippus et uxor sua, ad abbatem et conventum de Eynesham.
Alexander et uxor sua ad priorem et conventum de Dunstaplia.
Martinus conversus, priori et conventui Sancte Trinitatis Lond'.
Willelmus conversus, priori de Bermendus'.
Albanus conversus, subpriori et conventui Beate Marie de Suwerc'.
Alicia conversa, magistro hospitalis Sancti Johannis Oxonie.
Susanna conversa, ad priorissam et conventum de Bungheya.
Hugo filius Philippi conversus, ad abbaciam de Wilton'.
Editha filia Thome conversi, ad abbaciam de Persor'.
Henricus clericus conversus, ad abbaciam de Hyda.
Alicia conversa, ad abbaciam de Winchecumb'.
Ricardus conversus, ad abbaciam de Bardenay.

Pro Huberto de Ruilly.—Quia quedam loquela mota est in curia regis inter Hubertum de Ruilly, qui est in servicio regis in Hybernia, et Laurencium de Plumberewe, de quatuor marcatis redditus cum pertinenciis in Kinewedon', mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod attornatum ipsius Huberti in loquela illa recipiat, et significet regi quem loco suo ad hoc attornaverit. Teste etc.

Rex vicecomiti Cumbr', salutem. Non est intencionis nostre sicut nec racioni convenit quod aliquis liber homo de terra sua sine judicio disseisiatur; set tu, sicut audivimus, Radulfum de Levinton' et Adam uxorem ejus, unam filiarum et heredum Johanne de Morevill', de parte hereditatis predicte Johanne ipsos contingente, unde cepimus homagium ipsius Radulfi, et eis inde per te seisinam fieri fecimus, disseisivisti, non inquisita veritate de feoffamento ipsius Radulfi de quibusdam aliis terris que fuerunt ipsius Johanne, sicut tibi per alias litteras nostras precepimus. Et ideo tibi precipimus quod eisdem Radulfo et Ade de predicta parte sua ejusdem hereditatis plenam seisinam habere facias, sicut eam prius habuerunt per preceptum nostrum. Et si quid inde amotum fuerit postquam disseisiti fuerunt, id eis sine dilacione reddi facias. Quia volumus, quod ipsi, tam de parte predicta, quam de aliis terris quas idem Radulfus habet de dono predicte Johanne in feodo, participibus suis, cum ipsi participes voluerint, in curia nostra secundum legem et consuetudinem regni nostri respondeant. Teste me ipso apud Clarendon' xxiij. die Decembris, per dominos Wintoniensem, Karliolensem episcopos et Johannem Maunsell'.

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Cantebr' quod non teneant aliquod placitum coram eis in itinere suo in comitatu predicto quod teneri debet et solet apud Catteshull', infra libertatem abbatis de Sancto Edmundo, contra libertates quas idem abbas per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie, quibus etc.

De escaetore eligendo.—Rex dilecto et fideli suo Willelmo de Tracy, salutem. Quia Stephanus de Harnhull', qui escaetis nostris custodiendis una cum H. de Wengham escaetori nostro, intendere consueverat in comitatu Glouc', languidus est, ut dicitur, vos loco ejusdem duximus substituendos, vobis mandantes quod prestito sacramento coram predicto H. et vicecomiti nostro Glouc', una cum ipso escaetore nostro escaetis nostris in eodem comitatu decetero intendere curetis fideliter et diligenter; ita quod de exitibus earundem plenarie respondeatis ad Scaccarium nostrum, et inde merito debeatis commendari. Teste [unfinished].
Eodem modo scribitur Willelmo de Crikelawe, quia Willelmus Hunaud, quondam escaetor regis in comitatu Salopie, viam universe carnis ingressus est. Teste ut supra.

De cuneo liberando.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario suo, W. Hardell' et Edwardo de Westmonasterio, quod Edmundo, subsacriste Sancti Edmundi, et Simoni, elemosinario Sancti Edmundi, nunciis abbatis et conventus Sancti Edmundi, habere faciant quendam cuneum nove incisionis, accepto prius ab eis veteri cuneo, quem prius habuerunt, ut ipsi abbas et conventus novo cuneo utentes novam inde monetam fieri faciant, sicut veteri cuneo veterem monetam ante numismatis nostri mutacionem fieri fecerunt. Licet Scaccarium regis modo non sedeat nichilominus hoc mandatum nostrum sine dilacione curetis adimplere. Teste rege apud Wintoniam xxvj. die Decembris.

De excommunicato capiendo.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod Willelmum Filloll', qui evasit prisonam regis in qua per preceptum regis ut excommunicatus detinebatur, ubicumque in balliva sua inventus fuerit, capiat et salvo custodiat, donec secundum formam priorum litterarum regis predicto vicecomiti directarum sacrosancte ecclesie satisfecerit. Teste ut supra.

De cuneo.—Rex abbati et conventui de Sancto Edmundo, salutem. Cum sine difficultate cuneum nove incisionis vobis duxerimus concedendum, vobis mandamus et expresse injungimus quatinus, sicut libertate ipsius cunei et aliis libertatibus vestris gaudere desideratis, utamini predicto cuneo secundum quod illo utitur in civitate nostra Lond' et in aliis villis regni nostri. Teste ut supra.

[m. 14d.]

De respectu milicie.—Rex respectum dedit Johanni de Leyk' de armis capiendis usque adventum Radulfi filii Nicholai de partibus transmarinis; et mandatum est vicecomiti Noting' quod interim ipsum ad se militem faciendum non distringat. Teste etc.

Pro Alicia que fuit uxor Johannis de Burn'.—Thomas de Burn' debet reddere Alicie que fuit uxor Johannis de Burn' x. solidos, videlicet ad Purificacionem Beate Marie v. solidos, et ad mediam Quadragesimam vque solidos, sub pena x. solidorum, nomine pene pro transgressione cujuslibet termini, si terminos suos non observaverit. Teste (unfinished.)

De attornatis.—Hawisia uxor Hugonis de Werlegh' attornavit Rogerum filium Petri loco suo in loquela que summonita est coram justiciariis Dublin' inter Thomam filium Leon' et predictos Hugonem et Hawisiam de homagio capiendo. Et mandatum est justiciario Hybernie etc. Teste ut supra.

De itinere justiciariorum.—Quia justiciarii regis itinerantes ad placita foreste in comitatu Staff' iter suum nondum perfecerunt in eodem, iter justiciariorum suorum ad omnia placita summonitum in eodem in octabis Sancti Hillarii, vult rex a die Sancti Hyllarii in xv. dies ibidem summoneri. Et mandatum est vicecomiti Stafford', quod istud per totam ballivam suam clamari faciat. Teste etc.

De moneta.—Mandatum est vicecomiti Roteland' quod per totam ballivam suam clamari et firmiter inhiberi faciat, ex parte regis, ne aliqua moneta tonsa currat in balliva sua a tempore quo hoc clamari fecerit et prohiberi; immo si aliqua moneta tonsa currens in veniatur imposterum, ipsam de precepto regis faciat penetrari. Omnes etiam quos cambiatores hujus monete invenerit, arestari faciat per corpora sua, ita quod eos ha beat ad mandatum regis. Teste (unfinished).