Close Rolls, January 1250

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1250', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 251-261. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp251-261 [accessed 11 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1250

1250.

De vinis cariandis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suhampton' quod quadraginta dolia vini de prisa que sunt in custodia sua, et que rex per ballivos regis Suhampton' regi acquietari precepit, eisdem ballivis liberent, carianda quo rex eis injunxit. Teste rege apud Guldeford' secundo die Januarii.

De hominibus de Agmodesham capiendis pro morte hominis.— Mandatum est vicecomiti Buk' quod Willelmum Colebrond' de Aumedesham, Robertum Leg, Willelmum le Utlag', et Elyam Barleg' venire faciat usque Lond'; ita quod ibi sint die Lune proxima post festum Epiphanie Domini, ad respondendum Willelmo le Slee de morte Johannis de Puteham, unde eos appellat. Teste ut supra.

De tradendo per ballium.—Thomas filius Johannis de Staverton', Walterus et Johannes fratres ejus, et Willelmus le Franceys, capti et detenti in prisona regis Norht' pro morte Willelmi de Porta, unde Margeria que fuit (sic) ipsius Willelmi eos appellat, habent breve vicecomiti Norht' quod ponantur per ballium. Nisi etc. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Januarii.

De damis datis pro decima.—Mandatum est Willelmo Luvel et Warnero fratri ejus, venatoribus regis, quod de damis illis, quas rex per eos capi precepit in Nova Foresta regis, faciant habere decano et capitulo Sarisburie sex damas, nomine decime eis debite de foresta de Clarendon'. Teste ut supra.

De probatoribus recipiendis.—Mandatum est vicecomitibus Lond' quod Johannem de Kancia et Willelmum de Hurie, probatores, et eorum uxores, quos Alanus Payn, ballivus Willelmi Lungesp', eis liberabit, ab eo recipiant et salvo custodiant, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Januarii.

Pro Roesia Manning' et Johanne de Clopton'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Warr' fieri precepit, quod dimidium burgagium cum pertinenciis in Stratford', quod fuit Johannis le Cutiler, utlagati pro morte Margerie de Stratford', exstitit in manu regis per annum unum et unum diem, et quod illud tenuit de Roesia Manning'; et similiter de alio dimidio burgagio quod illud tenuit de Simone le Clerc de Stratford'; et similiter de dimidio burgagio in eadem villa quod illud tenuit de Johanne de Clopton'; mandatum est vicecomiti Warr' quod eisdem Roesie, Simoni et Johanni de predictis burgagiis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quibusdam manucaptis per probos homines Lond'.—Maior et probi homines regis London' manuceperunt coram rege quod habebunt coram eo ad mandatum regis Willelmum de Cocham, Jacobum Scot, Ricardum filium Walteri le Spec', Simonem vinetarium, Alanum le Weyder, et Johannem de Baudac de Lond', quos vicecomes Linc' captos tenet pro conflictu habito in nundinis Sancti Botulfi. Et mandatum est predicto vicecomiti quod prefatos inprisonatos una cum catallis eorum liberet prefato maiori vel illi qui has litteras regis ei deferet. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Passelewe, archidiacono Lewensi, quod in foresta regis de Wauberge habere faciat Ricardo de Dovor' quatuor quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Hugo Lenge, Johannes de Vignerun et Willelmus le Porter, capti et detenti in prisona regis Norht' pro morte Rogeri Patun, unde appellati sunt, habent litteras regis vicecomiti Norht' directas quod ponantur per ballium. Nisi etc. Teste rege apud Westmonasterium xo die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere abbati Sancti Petri Gloucestrie decem quercus cum escaetis suis ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De vino dato Simoni, capellano regis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Goudeford' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Simoni, capellano regis, unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Galfrido Gascelin.—Rex concessit Galfrido Gascelin custodiam et maritagium Margerie filie et unius heredum Walteri de Godarvill'; et mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod prefatam Margeriam prefato Galfrido, vel ejus certo nuncio, liberari faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cantilupo juniore et Eva uxore ejus.—Quia Willelmus de Cantilupo junior et Eva uxor ejus et homines sui de Toteneys', Corneworth' et Lodewell' quieti sunt de sectis comitatus et hundredi, ita quod nunquam consueverunt hactenus participare cum aliis de comitatu Devonie in communibus finibus vel amerciamentis coram justiciariis itinerantibus, ut dicunt; et mandatum est vicecomiti Devonie quod ipsos Willelmum, Evam et homines suos de predictis maneriis decetero non distringat ad contribuendum vel participandum cum aliis de comitatu predicto in communibus finibus vel amerciamentis factis coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu predicto aliter quam facere debent, et facere consueverunt. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Molis.—Mandatum est burgensibus et probis hominibus Suht' quod statim visis litteris istis solvant Nicholao de Molis la libras, quas rex ei dedit, et quas nuper cum rex esset Wintonie promiserunt solvere Lond' in festo Sancti Edwardi proximo preterito, scituri quod nisi eidem Nicholao, vel certo nuncio suo has litteras deferenti, predictam pecuniam secundum tenorem mandati regis solvant, mandatum est vicecomiti Suht' quod mox ingrediatur libertates suas, et eos ad id tam per terras quam per catalla distringat. Teste ut supra.

Perdonacio utlagarie.—Rex perdonavit Willelmo filio Roberti Malenfant utlagariam in ipsum promulgatam pro morte Willelmi de Paxton', unde rettatus est, et firmam pacem suam ei inde concedit; ita quod pacem faciat cum parentibus ipsius Willelmi, et stet inde recto in curia regis, si quis versus eum inde loqui voluerit. Et mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod ipsum Willelmum filium Roberti decetero in comitatu suo in pace stare permittat. Teste ut supra.

De honore Peverel commisso.—Rex commisit Roberto le Vavasur honorem Peverell', custodiendum quamdiu regi placuerit, ita quod regi inde respondeat ad Scaccarium; et mandatum est vicecomiti Bed' quod de terris et tenementis ad prefatum honorem spectantibus in comitatu predicto decetero se nullatenus intromittat. Teste ut supra.

De proventibus Hibernie ad firmandam terram Wasconie.—Rex providit ut omnes exitus terre Hybernie tam de redditibus et proventibus quam de custodiis liberentur S. de Monte Forti, comiti Leyc', ad firmandum et muniendum inde castra et civitates regis Wasconie. Et insuper providit quod ipse habeat d. marcas que solvi debent ad Scaccarium regis Pasche de tallagio Judeorum, et ccc. et la marcas de redditu assiso civitatis regis Lond', et c. libras de perquisitis solvendas regi in instanti festo Purificacionis Beate Marie. Et denarii illi prefato comiti mittentur per Ricardum de Havering'. Teste ut supra.

De exitibus abbacie de Burgo.—Licet rex nuper dixerit Johanni de Gatesden quod non permitteret quod dilapidacio fieret de bonis spectantibus ad abbaciam de Burgo, non fuit intencionis regis quod ea regi subtraberentur que ad regem pertinent racione vacacionis predicte abbacie in manu regis existentis; et mandatum est eidem Johanni quod de custodia illa alio modo se non intromittat; et quod permittat ballivos Roberti Passelewe, qui de exitibus ejusdem abbacie regi respondebit ad Scaccarium suum, liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis ad predictam abbaciam spectantibus. Teste ut supra.

Pro Johanne Francigena.—Johannes Francigena liberavit in garderoba regis xx. marcas apud Merton' die Mercurii proxima post Epiphaniam anno etc. xxxiiijto, in partem solucionis c. librarum quas ipse reddet regi de debitis in quibus Philippus de Acell' regi tenebatur; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Johannem de predictis xx. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Merton' xiij. die Januarii.

Pro comite Cornubie.—Rex in partem solucionis debiti in quo rex tenetur R. comiti Cornubie, fratri suo, concessit eidem comiti omnes exitus amerciamentorum proveniencium de itinere G. de Langel' et sociorum suorum, justiciariorum regis itinerancium ad placita foreste in comitatu Salopie, exceptis amerciamentis provenientibus de abbate de Hauman et priore de Wenlak' et Galfrido Griffin, et exceptis quater xx. marcis, quas de eisdem exitibus regis liberari precepit Nicholao de Molis, eunti in nuncium regis ad partes Wasconie. Et mandatum est vicecomiti Salopie quod extractam amerciamentorum ejusdem itineris predicto comiti habere, et pro eisdem amerciamentis ei reddendis districtionem faciat, ad mandatum ipsius comitis, ad terminos quos idem comes ei scire faciet. Teste ut supra.

Pro Simone, capellano regis et decano Stafford'.—Mandatum est Willelmo Wymer, custodi vivariorum regis de Stafford', quod in prefatis vivariis faciat habere Simoni, decano ecclesie Sancte Marie Stafford', quatuor lucios et quatuor braemias, de dono regis. Teste ut supra.

De clerico incarcerato ad mandatum officialis Cantuar'.—Mandatum est vicecomitibus London' quod Galfridum de Touecestria, clericum, captum et incarceratum ad denunciationem Magistri Hugonis de Mortuo Mari, officialis B. Cantuariensis Archiepiscopi, a profundo carceris extrahant et sursum poni faciant, ita quod ibi ferro ligatus detineant, et ipsum clericum eidem officiali liberent, cum ab eo fuerint requisiti. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Januarii.

De robis liberandis.—Mandatum est Rogero Scissori et Johanni de Sumercotes quod liberari faciant Ricardo Ruffo, clerico regis, xxxaiij. robas ad opus xxxiij. servientium regis, hac vice sine consuetudine, de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Ricardus Fowel, captus et detentus in prisona regis Wintonie pro morte Johannis Berebaggh', unde appellatus est, habet breve vicecomiti Suht' quod ponatur per ballium. Nisi etc. Teste ut supra.

Pro G. quondam Lismorensi episcopo.—Mandatum est justiciario Hybernie quod si litteras regis receperit continentes quod rex perdonavit G. quondam Lysmorensi episcopo quasdam misericordias in quas incidit tempore administracionis sue ejusdem episcopatus, que quidem misericordie sumam xij. marcarum et dimidie non excedunt, tunc ipsum episcopum pro predictis xij. marcis et dimidia non distringat, set ipsum inde penitus faciat esse quietum. Teste ut supra.

Pro execucione Galfridi de Woleward'.—Quia rex plene intellexit per inspectionem rotulorum suorum quod Galfridus de Wulward', quondam clericus regis, in nullo debito regi tenebatur, mandatum est vicecomiti Dors' quod sine impedimento permittat executores testamenti ipsius Galfridi in balliva sua ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Januarii.

Pro Petronilla, nutrice Edmundi filii regis, et Agnete, nutrice Beatricis filie regis.—Rex concessit Petronille nutrici [filie cancelled] Edmundi filii regis et Clementi Foliot viro suo octo marcas et xx. denarios de ix. marcis et xx. denariis, quos Elena, nutrix regis, percipere consuevit singulis annis per manum vicecomitis Essex' de elemosina regis constituta, habendos eidem Petronille et Clementi toto tempore vite ipsius Petronille. Concessit etiam rex Agneti, nutrici Beatricis filie regis et Bartholomeo de Everl' viro suo illas novem marcas et xx. denarios quos predicta Elena, nutrix regis, percipere consuevit singulis annis per manum vicecomitis Surr' de elemosina regis constituta, et unam marcam de ix. marcis et xx. denariis, quas predicta Elena percipere consuevit per manum vicecomitis Essex' de elemosina regis constituta, habendas eisdem Agneti et Bartholomeo toto tempore vite ipsorum. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictam elemosinam eis habere faciant sicut predictum est. Teste ut supra.

Rex concessit Johanni de Lexinton' [unfinished].

De denariis liberandis ad aurum emendum.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod omnes denarios quos recipient ad Scaccarium de omnibus veteribus debitis, que Judei Anglie regi debent, et omnes denarios provenientes de Scaccario regis Judeorum, preter quam denarios de tallagio dm marcarum, habere faciant Elie episcopo et Aaron filio Abrahe, Judeis London', ad emendum inde aurum ad opus regis, sicut rex eis injunxit. Et cum rex inde sciverit summam, breve suum de Liberate eis inde habere faciet. Teste ut supra.

Pro Johanne de Lessinton'.—Rex concessit Johanni de Lessinton' quod de bosco suo de Tayden', qui est infra metas foreste regis Essex', claudere possit xxxa acras de bosco illo fossato et haya; ita tamen quod fere regis libere [possint cancelled] intrare possint et exire. Et mandatum est Roberto Passelewe quod id fieri permittat. Teste ut supra. Per ipsum Robertum Passelewe.

De domibus prioris de Wenloc prosternendis.—Quia per judicium curie regis consideratum est quod domus prioris de Wenloc apud Haddelegh, que site sunt infra metas foreste regis de Salopia, prosternantur, mandatum est vicecomiti Salopie quod domos illas sine dilacione prosterni faciat. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Januarii.

[m. 16.]

De una feria apud Romford'.—Quia rex vult quod una feria teneatur in manerio regis de Rumford' singulis annis per totam septimanam Pentecost', mandatum est vicecomiti Essex' quod feriam illam per totam ballivam suam clamari et ibidem teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro abbate de Loco Sancti Edwardi.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suht' quod de vinis regis de prisa que sunt in custodia sua faciant habere abbati de Loco Sancti Edwardi unum dolium vini ad celebracionem divinorum in domo sua, quod rex ei concessit per cartam suam singulis annis percipiendum ibidem, et quod rex per ballivos suos Suhampt' acquietari precepit. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Januarii.

Pro Philippo de Begesour'.—Philippus de Beiesover' finem fecit cum rege pro trangressionibus, propter quas balliva sua de Schirlet', que est infra metas foreste regis de Salopie, capta fuit fuit (sic) in manum regis; et mandatum est Galfrido filio Warini quod de balliva illa cum pertinenciis eidem Philippo plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Trublevill'.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, quod si blada seminata in manerio de Balimadum, quod rex commisit Willelmo de Trublevill' pro annuo feodo suo, converti debeant in usus regis, tunc illa dimittat predicto Willelmo pro xij. marcis et dimidia, que restant ei reddende de termino Sancti Michaelis anno etc. xxxiijo de feodo suo predicto. Et si predictum manerium alicui traditum fuerit ad firmam, tunc ei de eadem firma predictos denarios habere faciat, salvis tamen predicto firmario bladis seminatis in predicto manerio [quo predicto Willelmo cancelled] usque ad diem quo predicto Willelmo seisinam inde habere fecit ad mandatum regis. Teste ut supra.

De caio regis Suhampt' et domibus regis reparandis ibidem.— Mandatum est burgensibus [N cancelled] Suhampton' quod xl. marcas per quas finem fecerunt cum rege ut rex concederet eis ne haberent maiorem in villa sua, et quas rex assignavit ad reparacionem domorum suarum in castro suo ejusdem ville, sine dilacione habere faciant Hugoni Passelewe ad reparandum cayum regis ibidem, et domos suas predictas; scituri quod nisi fecerint, rex mandavit vicecomiti Suhampt' quod, non obstante sua libertate de bonis et catallis suis pecuniam predictam ei habere faciant. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Suhampt' quod non obstante libertate sua etc. ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cett', quod in predicta foresta faciat habere Paulino Peyvre x. damas et vque damos vivos ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxi. die Januarii.

De tradendo per ballium.—Walterus filius Godefridi Thurkil', captus et detentus in prisona regis Warr' pro morte Henrici atte Hull', unde appellatus est etc, habet breve vicecomiti Warr' quod ponatur per ballium. Nisi etc. Teste etc.

Pro Johanne filio Galfridi.—Quia rex perpendit per inspectionem rotulorum suorum quod concesserat Johanni filio Galfridi scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite, tam de excercitu regis Wasconie quam de Gannoc', in quibus excercitibus fuit cum rege per preceptum suum, mandatum est baronibus de Scaccario quod de sex libris que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii de predicto scutagio in comitatu Wyltes' pacem ei habere, et averia sua hac occasione capta eidem deliberari facient. Teste ut supra.

Pro Galfrido Gascelin et Johanna uxore ejus.—Rex reddidit Galfrido Gascelin, qui Johannam primogenitam filiam et unam heredum Walteri de Godarvill' duxit in uxorem, porcionem ipsam Johannam contingentem de terris que fuerunt ipsius Walteri, qui de nobis tenuit in capite; et similiter porcionem contingentem Margeriam postgenitam filiam et alteram heredum ipsius Walteri, que infra etatem est, concessimus eidem Galfrido, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem ipsius Margerie. Et mandatum est H. de Wengham et coescaetori suo in comitatu Bed' quod de terris que fuerunt ipsius Walteri in manerio de Sudgivel' eidem Galfrido plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Marmeduc' Dayrel, custodi foreste regis de Gautr', quod in eadem foresta faciat habere P. de Sabaudia la quercus ad maeremium, cum omnibus escaetis suis, ad operacionem castri sui de Richemund, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus capiendis ad capellam regis de Gillingham.—Mandatum est Hugoni Passelewe, custodi foreste regis de Gillingham, quod in eadem foresta capiat per visum forestariorum et viridariorum regis xl. quercus ad constructionem capelle regis de Gillingham, quam in manerio nostro ibidem rex fieri precepit. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod in pleno comitatu suo et per assensum tocius comitatus eligi faciat loco Hugonis de Dol, coronatoris regis ejusdem comitatus, qui languidus est, ut dicitur, unum coronatorem qui, prestito sacramento sicut fieri solet, extunc faciat et conservet una cum sociis suis coronatoribus regis ejusdem comitatus ea que ad coronam regis pertinent; et talem cum ad hoc eligi faciat qui melius sciat et velit ad hoc intendere; et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

Pro Roberto de Tybetot.—[Mandatum est cancelled.] Rex cepit homagium Roberti de Tybetot, filii et heredis Henrici de Tybetot, qui plene etatis est, et rex reddidit ei omnes terras quas predictus Henricus pater ejus tenuit de rege in capite. Et mandatum est Henrico de Wengham, et coescaetori suo in comitatu Essex' quod eidem Roberto de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Henrici, de quibus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, sine dilacione plenam seisinam habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Januarii.

Pro Willelmo de Fortibus, comite Albemarl'.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Essex' quod Willelmo de Fortibus, comiti Albe Marl', plenam seisinam habere faciat de manerio de Borlegh', quod Hugo de Vivon' tenuit de predicto comite ad terminum vite sue, qui preteriit, et quod ad ipsum comitem reverti debet per mortem predicti Hugonis, sicut coram rege consideratum est. Teste ut supra.

De execucione Roberti de Escales.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetoribus suis in comitatibus Norff', Suff' et Kanc' quod permittant executores testamenti Roberti de Escales liberam habere administracionem de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Roberti, ad execucionem testamenti sui faciendam, accepta ab eis securitate quod regi satisfacient de debitis, si in aliquibus regi tenebatur. Teste ut supra.

Pro Anselmo de Gurnay et Sibilla uxore ejus.—Mandatum est Henrico de Wengham et coescaetori suo in comitatu Suff' quod de manerio de Clopton' cum pertinenciis Anselmo de Gurnay et Sibille uxori ejus, vel ipsorum attornato, tamquam de maritagio ipsius Sibille, plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

Mandatum est ballivis de Lenn' quod plenam et celerem justiciam exhiberi faciant Petro de Camera, civi regis Burdegale, quod catalla mercatorum de Scocia [unfinished].

Pro mercatoribus de Scocia.—Quia justiciarius de Loones' manucepit coram rege quod plenam et celerem justiciam exhiberi faciet Petro de Camera, civi regis Burdegale, de debitis que ei debentur in Scocia, mandatum est ballivis de Lenn' quod catalla mercatorum de Scocia arestata per preceptum regis in portu regis de Lenn' occasione predictorum debitorum, deliberari faciant. Teste ut supra.

De capriolis et damis capiendis et cariandis.—Rex mittit ad forestam suam de Chette Robertum de Edmundestorp' et Hugonem le Franceys ad capiendum ad opus regis in eadem foresta quatuor capriolos et decem damas crassas. Et mandatum est Avicie de Columbariis, custodi predicte foreste, quod ipsos ad hoc admittat, et cum dictam venacionem ceperint, illam usque Westmonasterium cariari faciat. Et rex de custo ibidem ei satisfieri faciet. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Januarii.

Pro Roberto Hakun.—Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Norf' fieri precepit, quod terra que fuit Johannis le Bretun in Magna Meuton', qui abjuravit regnum Anglie propter feloniam, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod idem Johannes terram illam tenuit de Roberto Hakun, mandatum est vicecomiti Norf' quod de prefata terra predicto Roberto plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste [Willelmo de Norhampt', custodi foreste sue in comitatu Norhampt', cancelled], quod in parco regis de Bricstok', ubi ad minus detrimentum ejusdem parci capi possint, faciat habere priori de Lenton' quinque quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra, apud Westmonasterium xvij die Januarii. [Cancelled:—] Quia postea emendatum fuit, ut patet inferius.

Reginaldus de Watervill', captus et detentus in prisona Norht' pro morte Rogeri Patun, unde appellatus est, habet litteras regis vicecomiti Norht' quod ponatur per ballium, sine Nisi. Teste ut supra.

Pro Waltero de Clifford'.—Quia rex bene recolit quod preceperat vicecomiti Buk' quod distringeret per terras et catalla Walterum de Clifford' ad veniendum et respondendum in curia regis super quibusdam transgressionibus ei inpositis, et quia [non cancelled] venit paratus respondere in curia regis, mandatum est vicecomiti Buk' quod de predictis terris captis in manum regis et catallis plenam seisinam et restitucionem ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro Rogero le Bigod', comite Norf'.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri precepit per vicecomitem Norf' quod unum mesuagium, lxvij. acre terre cum pertinenciis in Hethull', que fuerunt Johannis Britonis, qui abjuravit regnum Anglie pro felonia, extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod ea tenuit de Rogero le Bigod, comite Norf' et marescallo Anglie; mandatum est eidem vicecomiti quod de predictis mesuagiis (sic) et terra plenam seisinam eidem comiti habere faciat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod in foresta regis de Wauberge faciat habere R. de Quency, comiti Wintonie, duos damos et decem damas vivas, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Januarii.

Pro Guidone Pipard'.—Rex concessit Guidoni Pipard' quod quamdiu fuerit de familia R. de Quency, comitis Wintonie, non ponatur in assisis, juratis vel recognicionibus aliquibus; et mandatum est vicecomiti Wigorn' quod libertatem illam eum habere permittat. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum et ballivis regis Bedeford' quod in plena curia sua et per assensum ejusdem curie eligi faciant, loco Walteri Correye, quondam coronatoris regis ville sue, qui mortuus est, unum alium coronatorem, qui prestito sacramento sicut fieri solet, ex tunc faciat etc. Teste ut supra.

De protectione conversorum Lond'.—Mandatum est Johanni de Gisorz quod una cum abbate Westmonasteriensi manuteneant, protegant et defendant homines terras, res, redditus et omnes possessiones Conversorum in civitate Lond', non permittentes ipsos ab aliquibus super premissis contra justiciam molestari. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Leyc'.—Mandatum est Johanni de Sumercotes et Rogero Scissori quod si Radulfus de Leyc' non habuerit robam suam de festo Pentecostes anno etc. xxxiijo, eam ei habere faciant. Teste ut supra.

Pro Roberto filio Reginaldi de soca de Geytinton'.—Quia Robertus de Maris concessit quod Robertus filius Reginaldi teneat de eo dimidiam virgatam terre cum pertinenciis, quam Reginaldus pater ejus tenuit de dominico regis de Riston' in soca manerii de Geyntinton' per easdem consuetudines per quas eandem terram de rege tenuit, mandatum est vicecomiti Norht' quod de prefata dimidia virgata terre eidem Roberto filio Reginaldi plenam seisinam habere faciat; dum tamen inde eidem Roberto de Maris sit respondens de omnibus consuetudinibus de quibus regi responderet, si prefatam terram de rege teneret. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Januarii.

Pro custode hospitalis de Berkel'.—Mandatum est custodi foreste regis de Den' quod permittat custodem hospitalis de Berkel' extrahere quinque quercus, quas J. de Plessetis, comes Warr', ei dedit in bosco suo de Lideneye, ad operaciones ejusdem hospitalis, sine occasione cheminagii, ita quod quercus ille extrahantur ab eadem foresta infra xv. dies post xv. Pasche. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Januarii.

De mercato tenendo apud Brumesgrava.—Rex vult quod unum mercatum teneatur singulis septimanis apud manerium regis de Brumesgrave per diem Martis; et mandatum est vicecomiti Wygornie quod mercatum illud per totam ballivam suam clamari et ibidem teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Galfrido Gascelin et uxore ejus.—Rex reddidit Galfrido Gascelin, qui Johannam primogenitam filiam et unam heredum Walteri de Godarvill' duxit in uxorem, porcionem ipsam Johannam contingentem de terris que fuerunt ipsius Walteri, quas de rege tenuit in capite in comitatibus predictis, et porcionem de eisdem terris contingentem Margeriam postgenitam filiam et alteram heredum ipsius Walteri, que infra etatem est, concessit eidem Galfrido, habendam et tenendam usque ad legitimam etatem ipsius Margerie. Et mandatum est Henrico de Wengham quod de terris que fuerunt ipsius Walteri in comitatibus predictis eidem Galfrido plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro executoribus Petri de Geneve.—Mandatum est J. de Grey, justiciario Cestrie, quod si Robertus le Mercer recognoscat quod tenebatur Petro de Geneve in xxiiij. libris, tunc ipsum distringat ad predictas xxiiij. libras executoribus testamenti ipsius Petri sine dilacione reddendas. Teste ut supra.

Pro ballivis S. de Monte Forti, comitis Leyc'.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod per sacramentum proborum et legalium hominum, per quos etc. diligenter inquirat ad quorum manus bona que fuerunt in caretta dilecti et fidelis nostri Simonis de Monte Forti, comitis Leyc', cujus carette, equi, et quidam homo nuper prope Derking' submersi fuerunt, devenerunt; et omnia bona illa, in quorumcumque manibus inveniantur, liberari faciat per racionabile precium ballivis prefati comitis, ad respondendum inde coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint. Teste ut supra.