Close Rolls, January 1251

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1251', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 525-529. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp525-529 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1251

Mandatum est vicecomiti Suht' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Johannis Maunsel' de la Freynsemor' in Bercgton' et terras Johannis de Monemuth', Albrede de Boterell', et Johanne de Nevill' in Dene etc., quia ipsi Johannes, Johannes, Albreda et Johanna posuerunt se coram rege in perambulacionem illam. Teste rege apud Westmonasterium v. die Januarii.

Suff'.—W. Norwicensis episcopus, habet quietanciam de communi summonicione in comitatu Suff' hac vice. Teste etc.

R. de Clar', comes Gloucestrie, habet similiter.

[m. 21d.]

Monstraverunt regi moniales Sancti Michaelis Stanford' quod ballivi G. de Langel', justiciarii foreste, de foresta de Clive (?) non permittunt ipsas habere unam carettatam spinarum vel de mortuo bosco singulis diebus de elemosina regis, sicut eam per cartam J. regis patris hujus et suam hactenus percipere consueverunt; et mandatum est eidem G. quod earum instrumentis que inde habent inspectis ordinet qualiter in premissis elemosina regis sustineri possit et procedere sine vasto et destruccione foreste predicte. Teste rege apud Wind' xv. die Januarii.

Quia nulli vicecomitum regis seu aliorum ministrorum suorum licet dominica sua vel custodias regis ingredi ad tallagia assidenda vel levanda in eisdem, preter quam illis quos ad ipsa custodienda deputaverit sive mandato regis speciali, mandatum est vicecomiti Notingh' quod de manerio de Osewardebec, quod est in manu regis racione custodie terre et heredis Henrici de Hasting', vel de aliis escaetis regis in nullo se intromittat; et, si quam pro tallagio vel visu franci plegii districcionem fecerit in manerio predicto penitus relaxet. Teste ut supra.

Rotel'.—Petrus de Monte Forti ponit loco suo Rogerum de Suwic' et Ricardum de la Strod' vel eorum alterum ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsum Petrum et Henricum Murdac et Petrum de Uppinham' per breve quare vi et armis de transgressione in soca de Preston' in comitatu Rotel'; et in loquela que est coram rege per breve quare vi et armis inter ipsum Petrum et Galfridum de Rokingh' et Henricum de Wonull' et alios de transgressione ibidem.

Omnibus etc. Jacobus de Sancto Martino, miles, salutem. Noveritis me teneri domino Willelmo de Valencia, domino Penbr', in xxxv. libris, xvj. solidis, et viij. denariis et uno quadrante, de arreragiis meis dum fui senescallus suus in Hibernia solvendis eidem W. vel suo certo nuncio litteras suas patentes una cum presentibus deferenti apud Novum Templum, Londonie, infra instantes octabas Pentecostes, anno etc. xxxv. et ad predictam solucionem faciendam dictis die et loco, sicut predictum est, obligo me et omnia bona mea, mobilia et inmobilia, habita et habenda, ubicunque fuerint inventa, tam in civitate Londonie quam extra, jurisdiccioni predicti W. de Valencia distringenda; ita quod si in dicta solucione defecero licebit eidem Willelmo ingredi terras meas et possessiones, ubicunque fuerint, et ipsas tenere [in] manu sua, possidere, et expletare, donec de dicta pecunia sibi fuerit plenarie satisfactum. In cujus etc. sigillum meum apposui. Datum apud Wind' die Martis post festum Sancti Hillarii anno predicto.

Mandatum est maiori et ballivis Bristollie quatinus petram quam abbas et conventus Sancti Thome Dublin' colligi fecerunt apud Bristolliam ad construendum ecclesiam suam Dublin', et quam arestari fecerunt ad castrum regis Bristollie reparandum, eisdem canonicis liberent, si quam in operacione regis ibidem posuerint eis restaurantes; et quocienscumque aliquam collectam petre illuc fecerint ad fabricam ecclesie sue permittant ipsos eandem petram cariare quo voluerint. Teste etc.

Rex G. de Langel', justiciario suo foreste, salutem. Sciatis quod concessimus venerabili in Christo patri S. Karleolensi episcopo, quod ipse vel homines sui infra metas foreste nostre de Engelwode non vexentur vel graventur contra libertates carte nostre quibus usi sunt, set quod in eisdem manuteneantur et custodiantur; et ideo vobis mandamus quod contra libertates illas ei aut hominibus suis predictis non inferratis vel inferri permittatis impedimentum aut gravamen, set pocius eas eis firmiter observari faciatis. Teste etc.

Mandatum est vicecomiti Wiltes', sicut alias fuerat mandatum, quod non exigat sectas seu quascumque consuetudines a venerabili patre S. Karleolensi episcopo vel hominibus suis tenentibus de custodia de Hywis, quam idem episcopus habet de concessione regis, alias quam faceret si eandem custodiam rex retineret in manu sua. Teste ut supra.

[m. 20d.]

Rex concessit R. comiti Cornubie, quod post iter [suum cancelled] G. de Langel' in comitatu Notingh' ad placita foreste, eat in forestam de Dertemor ad negocia predicti comitis expedienda; et mandatum est eidem G. quod post iter suum completum divertat se ad forestam predictam pro negociis memoratis. Teste rege apud Wind' xxj. die Junii.

Rex duci Brabanc', salutem. Per quosdam de vestris nuper intelleximus quod super vestro matrimonio non vultis vos committere dicto nostro, set si desideramus negocium de quo dudum inter nos et vos tractatus est habitus perfici conferendo x. milia marcarum et de Scaccario nostro d. librarum redditum annuum, diem et locum quamprimum fieri valeat statuamus ad quos possitis nuncios vestros mittere pro consummacione negocii predicti; verum quamquam illud summopere cupiamus compleri, quia tamen P. de Sabaudia, qui incepcioni dicti tractatus et quem optamus ejus consumacioni modis omnibus interesse, nondum de partibus Burgund' rediit, nostram hac vice voluntatem plene vobis non possumus remandare; quapropter serenitatem vestram rogamus usque in unum mensem post Pascha dictum negocium in suspenso tenere velitis, ut prefato Petro reverso vobis inde beneplacitum nostrum per nuncios nostros tunc significare possimus, vel interim per ipsos mandare quod de vestris aliquos mittatis ad expendiendum feliciter negocium antedictum. Teste etc. Per J. Mansel.

Rex Emerico, vicecomiti de Tuarz, salutem. Dileccionem vestram rogamus quatinus, sicut nos et honorem nostrum diligitis, dilecto sororio nostro S. de Monte Forti, comiti Leyc', custodi terre nostre Wasconie, in negociis nostris expediendis ibidem pro loco et tempore toto posse viriliter assistatis, et consilium et auxilium vestrum efficaciter inpendatis; ita quod vestra dileccio nobis sit more solito fructuosa. Teste ut supra apud Wind' xxij. die Januarii. [Cancelled.] Quia non habuit.

Rex vicecomiti Staff', salutem. Monstravit nobis Willelmus Trumwine quod R., Coventrensis et Lychfeldensis episcopus, occasione haie de Chistelin quam aliquando tenuit et quam diracionavimus versus ipsum in curia nostra, distringit prefatum W. de una marcata redditus pro terra sua quam tenet de nobis, et que pertinet ad custodiam prefate haye, quam quidem custodiam idem W. habet de nobis in feodo; et quia idem W. dicit quod nos sumus in seisina redditus predicte marcate, precipimus quod si predictam terram teneat de nobis et nos seisinam illius redditus habeamus, non permittas quod prefatus episcopus vel ballivi sui ipsum W. pro predicto redditu eidem episcopo solvendo distringant. Teste rege apud Wodest' xxviij. die Januarii. Per H. de Bretton'.

Quia homines comitatuum Salopie et Staffordie non defendebant patriam contra malefactores, nec pacem regis conservarunt, prout eis injunximus, mandatum est vicecomiti eorundem comitatuum quod custum quod circa defensionem patrie illius et ad pacem regis servandam per visum proborum et legalium hominum apposuerit, de bursa eorum ad quos custodia illa et tuicio pertinebat, levari et reddi faciat. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Warr' et Leic', salutem. Audivimus quod tu distringis homines tenentes de herede Henrici de Hasting' existente in custodia nostra in balliva tua ad faciendam sectam et alias consuetudines quas non debent nec consueverunt facere tempore predicti Henrici; et ideo [precipimus] tibi quod ipsos ad faciendum hujusmodi sectam et consuetudines decetero non distringas. Teste ut supra.

Rex pape, salutem. Cum super pecunia de redempcionibus votorum crucesignatorum legatis seu alio modo concessis succursui Terre Sancte nobis feceritis graciam specialem, sanctitati vestre supplicamus attente quatinus venerabilibus patribus Cicestrensi et Norwicensi episcopis ac Johanni Maunsell', preposito Beverlaci, per litteras vestras mandare velitis ut raciocinium seu compotum W., Wigorniensis episcopi, de hiis que recepit et distribuit de predicta pecunia audiant, et si quid inde residuum fuerit nobis integre faciant assignari; ita quod liberalitatem vestram senciamus more solito fructuosam. Teste ut supra.

Buk'.—Radulfus filius Nicholai ponit loco suo Robertum Coffin et Walterum Messager ad lucrandum in loquela que est coram rege inter ipsum et heredes W. quondam comitis Mar', de warrantia carte.

Rex vicecomiti Norht', salutem. Precipimus tibi quod propter neggligenciam ballivorum Lincolniensis episcopi, assumpta tecum potencia regia de comitatu tuo, in propria persona tua ingrediaris villam de Merston', et omnes illos quos Dike de Blesel' appellat de societate latrocinii capias et in prisona nostra salvo custodias donec aliud inde preceperimus; omnes eciam illos de eadem villa qui ipsos appellatos rescusserunt et ballivis nostris abstulerunt, attachiari facias per corpora sua; ita quod eos habeas coram nobis ab octabis Purificacionis Beate Marie in quindecim dies, ubicunque tunc fuerimus in Anglia, de transgressione predicta responsuri (sic), et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Wodestok' v. die Februarii anno regni nostri xxxv. Per H. de Bratton'.

Salop'.—Johannes de Chetewind' posuit se coram rege die Dominica proxima post festum Sancte Scolastice Virginis apud Wind' in perambulacionem faciendam inter terram ipsius Johannis de Stocton' et terram Jacobi de Alvithel' in Eston'.
Postea venit predictus Jacobus et posuit se in perambulacionem illam coram rege, et habuit breve.

[m. 19d.]

Mandatum est vicecomiti Salop' quod fieri faciat perambulacionem inter terram Johannis filii Alani [de cancelled] in Srewardin et terram Jacobi de Aldithel' in Jerdel', quia uterque eorum posuit se coram rege in perambulacione illa, et quod scire faciat justiciariis ad primam assisam.

Quia rex per cartam suam confirmavit S. de Monte Forti, comiti Leycestrie, quasdam libertates et quietancias, quam quidem cartam barones de Scaccario coram eis legi et articulos et punctos in ea contentos decetero firmiter teneri facient et observari. Teste etc.