Close Rolls, October 1251

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1251', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 564-567. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp564-567 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1251

Hybernia.—Rex dilectis et fidelibus suis J. filio Galfridi, justiciario suo, thesaurario et baronibus suis de Scaccario Hibernie, salutem. Ostensum est nobis ex parte heredum Willelmi le Clerk' de Dungarvan quod cum idem Willelmus, dum viveret, atterminatus esset solvere nobis annuatim ad Scaccarium nostrum Dublin' ij. marcas donec debita que nobis debuit essent persoluta, et tam ipse quam uxor ejus suo tempore terminos suos inde tenuissent, G. de Turevill' et ceteri barones dicti Scaccarii nostri post mortem dicte uxoris terram que fuit predicti Willelmi, unde dicte due marce levari solebant ad opus nostrum, alii quam heredibus dicti Willelmi commiserunt. Et quia plus convenit racioni quod heredes illi terram predicti Willelmi teneant dummodo nobis respondeant de debitis predictis, vobis mandamus quod, accepta ab eis sufficienti securitate de predictis ij. marcis nobis reddendis ad terminos ad quos dictus Willelmus eas solvit, predictam terram eisdem heredibus habere faciatis. Teste rege apud Windes' ij. die Octobris.

Mandatum est justiciariis proximo itinerantibus in comitatu Eboraci quod, occasione generalis summonicionis facte de itinere eorum in comitatu predicto, Edmundus de Lacy, vallettus regis, non ponatur in defaltam nec in aliquo sit perdens, quia absenciam suam quantum ad hoc rex ei hac vice warantizabit; et omnes loquelas ipsum Edmundum tangentes in prefato itinere ponant in respectum, ut de die in diem, usque in octabas Sancti Martini. Teste rege apud Westmonasterium v. die Octobris.

Mandatum est vicecomiti Leyc' quod non distringat Anketillum de Martivall' ad se militem faciendum a festo Sancti Edwardi anno etc. xxxv. usque in unum annum, quia rex dedit ei inde respectum usque ad terminum predictum. Teste ut supra.

Johannes de Warenn' habet quietanciam de communi summonicione in comitatu Eboraci; et mandatum est justiciariis itinerantibus in eodem comitatu quod omnes loquelas ipsum et familiam suam tangentes in itinere predicto ponant in respectum, ut de die in diem, usque ad octabas Sancti Martini, dum tamen loquele ille in itinere illo terminentur, et quod libertates ejusdem J. manuteneant in statu quo fuerunt tempore patris sui, non permittentes eas, quantum in eis fuerit, in aliquo violari. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Octobris.

Quia rex accepit per inquisicionem quam per vicecomitem Wiltes' rex fieri precepit quod Elyas de Kaillewey non est compos mentis sue, mandatum est predicto vicecomiti quod non permittat decetero aliquas alienaciones fieri de terris vel tenementis suis ad exheredacionem Elye de Kaillewey, filii et heredis predicti Elye, nec bona sua permittat dissipari, set ei assignet aliquem fidelem custodem qui de bonis suis necessaria ei ministret sicut decet, et residuum reservet ad opus ipsius Elye senioris. Teste ut supra.

Mandatum est custodi domus conversorum regis, Londonie, quod de porcione quam rex assignari fecit Alicie uxori Gilberti de Northebroc', converse, ad sustentacionem suam, nichil ei et viro suo subtrahant vel subtrahi permittant. Teste ut supra.

Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Eboraci quod, quia Gerardus la Grue asserit coram rege se per consideracionem baronum de Scaccario quietum recessisse de iiijxx libris que ab ipso Gerardo tamquam executori P. de Malo Lacu requirebantur ad Scaccarium, unde nunc pendet questio coram rege, utrum ipse an P. de Malo Lacu debeat de predicta pecunia respondere, loquelam motam inter ipsos super predicto debito coram eis ponant in respectum usque ad Nativitatem Domini, ut tunc coram rege apud Eboracum discuciatur quis eorum debeat inde respondere. Et idem Gerardus habet quietanciam de communi summonicione in itinere predicto. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Octobris.

Rex mercatoribus vinorum apud Winchels' commorantibus, salutem. Sciatis quod de vinis vestris capi non fecimus ad opus nostrum hac vice contra voluntatem vestram nisi prisas certas nobis debitas et consuetas; et hoc vobis singnificamus ut cum vinis vestris libere et sine inpedimento Lond' veniatis. Teste ut supra.

Rex abbati Salops' salutem. Datum est nobis intelligi quod tu occasione contencionis et conflictus habiti inter te et W., suppriorem Coventr', cui tamquam abbati curam et administracionem temporalium dicte abbacie commiseramus, dilectos nobis priorem Coventr', Radulfum de Leyc', clericum nostrum, et alios trahis ad partes remotas in causam in curia Christianitatis, tamquam inmemor prohibicionis nostre et promissionis quam fecisti quando te in nostram graciam receperamus; et quia hoc miramur nec scimus si hoc ex mera voluntate feceris in contemptum nostrum, tibi precipimus quod in octabis Sancti Hillarii ubicumque tunc fuerimus in Anglia personaliter venias coram nobis de predicta transgressione et contemptu precepti nostri responsurus. Teste me ipso apud Westmonasterium xv. die Octobris.

Rex dedit respectum Roberto filio Pagani de se milite faciendo usque ad Natale Domini anno etc. xxxvij.; et mandatum est vicecomiti Dors' [et] Sumers' quod ipsum interim ad arma capienda non distringat. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes' et vicecomiti Devonie per R. filium Nicholai.

Mandatum est ballivo de Kermerdin quod teneri faciat Resum juniorem filium Resi Waphan et homines suos in eisdem libertatibus et consuetudinibus in quibus teneri consueverunt tempore Newelini (sic), quondam principis Norwallie, nec ipsos vexet vel vexari permittat contra leges et consuetudines que tempore predicto fuerunt usitate. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Octobris.

Mandatum est G. de Langel' quod quia non potest intendere inquisicioni faciende de prostracione parci Patricii de Chauurth' in Sumburne, inquisicionem talibus faciendam committat per quos melius fieri possit et de quibus confidat, et qui jam pro se et heredibus suis velint warantizare. Teste ut supra.

Memorandum quod abbas de Rameseye attornavit coram rege loco suo Willelmum de Acolt, monacum, vel Walterum Chamerar', senescallum suum, ad prosequendum responsum inquisicionis coram domino rege de nundinis Sancti Ivonis.

[m. 2d.]

Quia Philippo de Staunton', quondam vicecomiti regis Cauntebr', allocati fuerunt ad Scaccarium regis c. solidi pro duobus doleis vini emptis ad opus nostrum de Roberto Fin de Huntindon', unde solvit tantum eidem Roberto xvij. solidi, mandatum est vicecomiti Cauntebr' quod prefatum Philippum distringat ad iiij. libras et iij. solidos eidem Roberto sine dilacione reddendos pro arreragio predictorum c. solidorum. Teste (unfinished).

Mandatum est justiciariis de Banco quod non obstante proteccione regis Gerardo de Rodes confecta procedant in loquela unde venerabilis pater S. Karleolensis episcopus eundem Gerardum vocat ad warantum secundum quod de jure fuerit procedendum, et sumoneri faciant prefatum G. in comitatu Notingh' quod sit coram eis a die Sancti Hillarii in xv. dies ad faciendum ibi super warancia illa quod jus postulaverit. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Octobris. Per ipsum regem.

Mandatum est Alvredo de Linc', Laurencio filio Roberti, Petro de Kermerdin, et Eudoni de Rocheford', quod personaliter accedant ad castra regis de Corf' et Schireburn', ad videndum in quo statu Henricus de Erlegh', quondam vicecomes Sumers' [et] Dors', dimiserit castra predicta, et qualiter munita et custodita et quibus utensilibus; et quod invenerint regi sub sigillis suis regi (sic) distincte et aperte singnificent. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Octobris.

Rex mandavit Matheo filio Anibaldi, civis Romani, quod ob reverenciam R. Dei gracia Sancti Angeli diaconi cardinalis, ad regem veniat cingulum militare ab eo recepturus. Per J. Maunsell'.

H. Dei gracia etc. regi Aragonie, Majoricarum, et Valencie, comiti Barchinone et Urgelli, et domino Montpessuli, salutem. Si fedus illud matrimoniale pro quo nuncios vestros ad nos dest(i)nastis non processit, non est nobis inputandum. Scripsimus enim vobis quod nobis summatim rescriberetis propositum vestrum, et quantum de camera vestra daturi essetis pro negocio supradicto. Teste etc. apud Westmonasterium xix. die Octobris.

Mandatum est Henrico de Erlegh' quod si voluerit liberare Elye de Rabayn, cui rex commisit comitatus Sumers' [et] Dors', castra de Corf' et Shireburne per litteras patente(s) quas rex ei misit, tunc sine dilacione veniat coram rege ubicumque fuerit in Anglia castra illa regi redditurus. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Wygornie quod placitum de vetito namio de terris et feodis Wygorniensis episcopi teneat et placitet sicut ipse et antecessores sui, vicecomites ejusdem comitatus, placitare consueverunt tempore regis et temporibus antecessorum suorum, regum Anglie. Teste ut supra.

Prior de Wenlak' optulit regi ccc. marcas, unde solvet nobis c. marcas in festo Sancti Andree et alias cc. marcas ad terminos conpetentes, pro parco de Oxenebode et domibus in eo sitis, ut in parco illo feras ponere et habere et parcum illum includere et clausum possit tenere; et mandatum est G. de Langel' quod super hoc consilium suum festinum regi singnificet. Teste ut supra.

Quia rex dedit respectum Petro de Godinton' de se milite faciendo usque ad festum Sancti Edwardi proximo futurum, mandatum est vicecomiti Essex' quod ipsum non distringat ad arma capienda citra tempus predictum. Teste rege apud Windes', xxvj. die Octobris.

Rex B. de Crioyll', custodi Quinque Portuum, salutem. Sciatis quod adhibuimus assensum nostrum paci facte inter Henricum de Depe et Egidium filium Reyneri, Nicholaum Malesars, Willelmum Marbotin, et Elyam de Ryaut, de catallis captis in quadam navi apud Wincheles', scilicet quod predicti Nicholaus, Elyas et Willelmus devenient homines predictorum Henrici et Egidii filii Reyneri de Depe, quorum navis fuit, et concesserunt eidem Henrico et Egidio, et dederunt navem predictam, in qua attachiati fuerunt, cum omnibus atiliis ad predictam navem pertinentibus cum omnibus catallis que in eadem navi capta fuerunt pro dampnis suis, salvo hoc quod predicti Nicholaus, Elyas, et Willelmus habebunt inde xvj. libras sterlingorum pro expensis suis; et ideo vobis mandamus etc.