Queen Katharine
1515

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

G. A. Bergenroth (editor)

Year published

1868

Pages

44-46

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Queen Katharine: 1515', Calendar of State Papers, Spain: Supplement to Volumes 1 and 2: Queen Katherine; Intended Marriage of King Henry VII to Queen Juana (1868), pp. 44-46. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=93732 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

1515

1515 (?) 9. Diego Fernandez, Confessor and Chancellor of Queen Katharine, to King Henry VIII. (fn. 1)
[Archivo General de Simancas. Patronato Real. Tratados con Ynglaterra. Legajo 5. Holograph.]
Serenissime et potentissime Domine Rex,
Antiquitus Reges et Principes consueverunt premiare seruitores suos et super omnes seruitores vxorum et maxime illos qui propiam patriam relinquerunt (fn. 2) propter seruicium dominarum suarum. hiis diebus alia consuetudo creuit ut mihi aparet que an aprobanda sit ignoro atamen contra sacram doctrinam et dictamen naturale esse asero ut in libris sacrorum doctorum inuenio et ab ore dei audio dicentis dignus est operarius mercede sua et alio passu ne retineas mercedem sudoris proximi tui. patrem et matrem terram propie natiuitatis et ordinem meum sacrum precepto obediencie astritus rreliqui Serenissime Rex rreliqui ut seruirem Regine anglie domine mee vxori vestre magestatis per nouen annos in quibus multa mala pasus sum sitem famem nuditatem paupertatem et ab episcopo huntonie multas injurias tempore Regis henrrici septimi Serenissimi patris vestri qui os suum ponebat et loquebatur contra honorem domus domine mee unius sine regula ut deus testis est et Serenissimus pater vester et Serenissima vsor vestra domina mea. pro his laboribus omnibus vestra magestas deposuit me ab officio cancellariatus quod habeo ad terminum vite Regine et quod plus doleo vestra magestas male informata a suis dixit cenando coram astan tibus quod ego eram fornicarius. Sacrosanta euangelia juro domine mi Rex in Regno vestro nuncam in vita mea cognoui carnaliter mulierem nec sciui quod esset nec extra regnum vestrum est vivens quod tale crimen de me possit prouare et si fecissem ut vestra magestas aseruit eciam si propiis oculis vidissem non debuissem dicere propter honorem propie vxoris et domus quia ad Reges et principes non pertinet infamare subditos et maxime religiosos sed punire eos cum justicia et de illis disponere cum consilio recto et maturo. comissit me vestra magestas episcopo huntonie qui semper me odio habuit et domino de horrei (fn. 3) tesaurario majori, cuius uxor non contentabatur cum Regina illis diebus, ut judicarent me et darent sententiam contra me. sententia illorum talis fuit contra me qualis procesus fuit inauditus et sic sententia omni tempore detestanda quia dictum fuit michi ab illis quod nullus nec acusauerat nec malum contra me dixerat nisi quod uoluntas vestre magestatis erat quod ego essem depositus ab officiis meis et quod irem extra regnum et per mare ad Regem Aragonie. nunquam visum fuit dare penam nisi propter culpam quam Sacrosanta euangelia juro non comisi contra seruicium vestre magestatis nec contra seruicium consortis vestre Regine anglie domine mee verbo necque facto nec aliquo quovis modo. fui condenatus antequam fuissem auditus et quod peius est nuncam fui auditus. Ceperunt testes contra me inimicos meos et infames, ascrutia perjurus et traditor Regine domine mee ut clare probare potuissem, didacus de Vadillo traditor quia mulierem domus in huinsor (fn. 4) in aula Regine domine mee carnaliter cognouit testante jofre, pedestere Regine, qui propiis oculis vidit illos comiscentes, magister petrus capelanus infamis est quia servus eius quod (fn. 5) nomine suo propio vocatur filius naturalis eius est. isti tales Serenissime Rex non erant admitendi ad testificandum contra confesorem tante Regine quia infames et inimici mei et postquam fuerunt admisi ego debebam scire quod dicebant contra me ad videndum si afirmabam vel negabam. Deum juro omnipotentem nullum malum feci nisi multa bona servicia atamen fui condenatus et nuncam auditus quia alia causa nuncam mihi fuit dacta nisi est voluntas Regis, bene et clare cognoui erat invidia illorum et oratoris Regis Aragonie et conton magisquam voluntas vestre magestatis atamen ego non patior coram hominibus anglie subditis vestre magestatis detrimentum honoris et fame mee quod opera et servicia mea viderunt et propiis manibus palpauerunt sed cum lacrimis dixerunt et dicunt fuisse mecum crudeliter factum et contra dominam meam crudelissime quia tale judicium et tam repentinum nuncam visum fuit. Domine mi Rex ego miror quomodo vestri consiliarii non timuerunt Deum et homines mitere me extra Regnum vestrum cognoscendo cuncta secreta de domo vestra et Regno vestro cognosco et maxime quod omnia secreta que in principio Regni vestri fuerunt inter vos et Regem Aragonie ego propiis manibus scripsi in cifris Regine taliter quod responsiones vestras et suas ego omnes vidi. certe domine si meum consilium peteretis quia seruus et juratus vester eram dixissem antea poneretis me in carceribus quam mitere me extra regnum eciam si fuissem malus quod nuncam fui vestre magestatis nisi fidelissimus seruus et ero tamen si vellem potuissem loqui quod non faciam tamen aspiciat vestra magestas semper bene si consiliarii vestri secuntur vestrum servicium vel suos apetitus vel invidias suas. ego Domine recisi a Regno vestre magestatis quia fui condenatus sine causa et injuste et clare vidi quod eciam mortus antequam ad yspaniam acederem per aquam et quia episcopus huntonie semper dixit mihi ut recederem breviter dando mihi intelligere erat periculum de vita mea fugi iram vestre magestatis. si vestra magestas vult ut ego revertar ad Reginam vestram paratus sum tali conditione ut asignetis mihi judices rectos quod ego sim auditus et si inventum fuerit quod malefeci volo mori et si inventus fuero justus sic sum ut possim ire extra Regnum vestrum quocumque voluero. ego Domine non intendo ire ad Regem Aragonie nisi cum quindecim equitatum. si vestra magestas voluerit mihi mitere pecunias ibo et si non ego volo prius lucrari eciam si sciam servire alicui regi quod mihi provideat. ubicumque ero servus fidelissimus vestre magestatis et orabo ut habeatis filios atamen suplico recte judicate pauperes maxime confesores et servitores uxoris vestre ut Deus eos vobis custodiat, valeat vestra magestas in dies perpectuos.
V.m.
Servus et humilis capellanus Fr. Didacus Fernandes cancellarius Regine anglie domine mee.

Footnotes

1 We have not changed the orthography or punctuation of the original letter. It is Spanish spelling of Latin words.
2 Sic.
3 Surrey (?)
4 Windsor (?)
5 Sic.