Close Rolls, January 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 20-31. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp20-31 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1257

1257.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet', senescallo foreste regis Essex', quod in bosco regis de Blakoley faciat habere episcopo Norwicensi quinque damas de dono regis. Teste rege apud Merton' primo die Januarii.

Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in eadem foresta faciat habere Avicie comitesse de Insula sex damas de dono regis. Teste.

Pro Johanne de Sancto Elardo.—Quia rex tenetur Johanni de Sancto Elardo, mercatori, in pluribus debitis tenetur, de quibus ad presens ei satisfacere non potest; mandatum est Thome Esporun et Matheo Bokerel, camerariis regis London', quod unam navem vinis carcatem, quam idem Johannes duci facit in Angliam, permittat eundem Johannem habere quietam de prisa hac vice, excepta debita et antiqua prisa regis. Teste rege apud Merton' iij. die Januarii.

Pro Hugone de Botyun.—Cum rex concesserit Hugoni de Botyun, vatletto suo, custodiam terrarum et heredis Galfridi le Chamberleng', tenendam adeo libere, acsi rex eam in manu sua teneret, et barones de Scaccario per summonicionem scaccarii regis exigant a prefato Hugone quedam debita, in quibus predictus Galfridus regi tenebatur, mandatum est eisdem baronibus quod demandam quam ab eodem Hugone faciunt de omnibus debitis predictis ponant in respectum usque ad legitimam etatem predicte heredis. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Warw' quod respectum illum eundem Hugonem habere permittat. Teste rege apud Merton' iij. die Januarii.

Pro Philippo de Codelinton'.—Quia H. episcopus Lincolniensis significavit regi per litteras suas patentes quod, cum Philippus de Codelinton, clericus, diffamatus esset super crimine furti et in prisona regis detentus, et postea ab ipso episcopo a justiciariis regis tanquam clericus esset requisitus et ei liberatus, idem Philippus canonica purgacione ei secundum morem ecclesie ab eodem episcopo indicta innocenciam suam super dicto crimine canonice et legitime coram ipso episcopo purgavit; mandatum est vicecomiti Oxon' quod eidem Philippo terras et catalla sua occasione dicte diffamacionis in manum regis capta de gracia regis speciali restituat. Teste rege apud Merton' iij. die Januarii.

De roba data.—Mandatum est Rogero Cissori et Hugoni de Turri quod Ricardo le Brun faciant habere unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est camerariis regis London quod de vinis, que ceperunt vel capiant ad opus regis, faciant habere priori de Merton' unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Merton' vj. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Willelmo Herun, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode faciat habere Roberto de Beumes, vatletto Eduuardi filii regis, x. quercus ad maeremium cum escaetis earum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Januarii.

Pro Petro de Gisorc'.—Mandatum est Rogero Cissori et H. le Turri quod Petro de Gisorc', captori vinorum regis, faciant habere robam suam de termino Natalis Domini preterito, sicut alii captores vinorum regis percipere consueverunt. Teste ut supra.

Pro abbate de Coggeshall.—Rex baronibus de Scaccario salutem. Sciatis quod abbas de Cokeshale solvit in garderoba nostra Artaldo etc., custodi ejusdem garderobe in vigilia Epiphanie anno regni nostri xlj°. dimidiam marcam auri pro habenda extenta duorum hundredorum et dimidii, videlicet undredi de Chelmereford' et hundredi de Chafford et medietatis hundredi de Thurstapel in comitatu Essex. Idem eciam solvit in eadem garderoba nostra die predicto dimidiam marcam auri in qua nobis tenebatur de promisso quod idem abbas nuper fecit nobis ad scaccarium nostrum. Et ideo vobis mandamus quod ipsum abbatem de predicta marca auri quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Godefrido de Liston, custodi foreste regis de Windes', quod Henrico de London', clerico regine, faciat habere tres quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes de Dereby, captus et detentus in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Ade de Haghene unde rettatus est, habet breve vicecomiti Sumers' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Januarii.

Pro burgensibus North'.—Burgenses regis North' solverunt in garderoba regis Artaldo etc. die Sabbati post festum Sancti Aelphegi anno etc. xl. apud Westmonasterium duas marcas auri, que regi restiterunt reddende de fine duarum marcarum auri et xla. marcarum argenti quem dudum fecerunt cum rege pro habenda libertate ne arrestentur pro aliquo debito etc. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos burgenses de predictis duabus marcis auri quietos esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii.

Pro quibusdam Judeis.—Quia rex concessit per litteras suas patentes Licoricie, Judee, quod non ponatur in tallagium quam diu terminos suos tenuerit de fine xxv. marcarum per annum quem ipsa fecit cum rege pro habendis catallis David' de Oxon' quondam virisui; mandatum est Philippo Lovel', thesaurario, et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod omnem perdonacionem quam rex fecit de debitis predictis una cum tallagiis que regi et R. comiti Cornubie, fratri regis, solvit postquam catalla illa rex eidem Judee liberavit, eidem Licoricie allocari faciant in predicto fine xxv. marcarum tam in primis terminis suis preteritis quam futuris. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Januarii. Per Simonem Passelewe.

Rex concessit Licoricie predicte quod ipsa nomine predicti David petere possit et disracionare coram Simone Passelewe et sociis suis ad custodiam Judeorum assignatis debitum xx. librarum quas Thomas de Moleton', qui nunc est, debuit David quondam viro predicte Licoricie, quamquam altera pars cirografi inde inter eos confecte non inveniatur in archa cirograffarum. Teste. Per S. Passelewe.
Quia rex non vult quod Judei sui placitent vel implacitentur aliter quam coram justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis; mandatum est Rogero de Thurk' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Linc', quod omnia placita tangentia Haginum de Linc', Judeum, coram eis ponant coram justiciariis predictis, ut ipsi eidem Judeo et aliis de eo conquerentibus justiciam exhibeant, secundum legem et consuetudinem Judaismi. Teste rege ut supra. Per Phillippum Lovel et Simonem Passelewe et justiciarios Judeorum.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Wallerand', senescallo foreste, quod in foresta regis de Bernewod faciat habere abbati Westm' quinque damas de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis Norhamt' quod de vinis regis apud Norhampton' faciant habere Nicholao de Sancto Mauro unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem custodibus vinorum quod de vinis regis ibidem faciant habere Stephano Bauzan unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode' quod in eadem foresta faciat habere Radulfo filio Nicholai viij. damas de dono regis.

De doliis vini datis.—Mandatum est Thome Esporun et Matheo Bukerell' quod Henrico, fratri illustris regis Castell', faciant habere duo dolia boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis Roteland' quod in eadem foresta faciat habere Petro de Monte Forti quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero Scissori et Hugoni de Turri quod Ricardo de Funteney, militi, qui dudum regiis immorabatur obsequiis, faciant habere unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste.

[m. 11.]

Pro burgensibus de Scardeburg'.—Cum ballivi et burgenses regis de Scardeburc' solverint ad scaccarium Sancti Michaelis, anno etc. xl., la. marcas de lxa. marcis, per quas finem fecerunt cum rege pro carta de libertatibus habenda, quas ad eundem terminum solvisse debuerant in garderoba regis, sicut rex eis injunxerat; at iidem ballivi et burgenses per districcionem quam rex eis fieri precepit alias la. marcas pro dictis la. marcis, solverint in garderoba predicta Artaldo etc. die Epiphanie Domini, anno etc. xlj. una cum x. marcis ad quas rex ipsos amerciavit pro contemptu predicto; mandatum est baronibus de Scaccario quod eisdem ballivis et burgensibus in firma ville sue de termino Sancti Michaelis anno etc. xlj. vel aliis debitis ipsos contingentibus, dictas la. marcas quas solverunt ad dictum scaccarium allocent. Teste rege apud Westmonasterium viij°. die Januarii.

Pro Willelmo de Colevyle.—Rex ad instanciam A. Wintoniensis electi perdonavit Willelmo de Colevyle omnia debita in quibus ipse tenetur quibuscunque Judeis regis, exceptis debitis, si que debentur, Alienore regine, pro auro suo, et que sunt in manu R. comitis Cornubie, pro talliagio suo: et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, quod omnia cirographa, tallias et omnia alia instrumenta in quibuscunque archis regis cirografforum inventa sub nominibus ipsius Willelmi et quorumcunque Judeorum confecta, a predictis archis extrahi et predicto electo quieta liberari faciant. Teste ut supra.

Pro burgensibus North'.—Burgenses regis Northampt' solverunt in garderoba regis Artaldo etc. die Epiphanie Domini anno etc. xlj. apud Westmonasterium x. marcas ad quas nuper amerciati fuerunt coram baronibus de scaccario pro quadam transgressione: et mandatum est eisdem baronibus quod ipsos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri, socio suo, quod Henrico le Tyeys, attiliatori balistarum regis apud Turrim London', unam robam hac vice faciant habere de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod Matheo le Pikard, militi, faciant habere robam suam de termino Natalis Domini proximo preterito. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Januarii.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Waler', senescallo foreste regis citra Trentam, quod Johanni de Burgo, seniori, faciat habere quinque damas in foresta regis de Clyve de dono regis. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem quod magistro Roberto de Karevyle, faciat habere quinque quercus cum escaetis suis de dono regis in foresta de Savernak'. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod in foresta regis de Kannok' faciat habere Thome cirugico regis vij. quercus ad maeremium cum excaetis suis de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Januarii.

De maeremio ad capellam Sancte Marie apud Sanctum Martinum London'.—Mandatum est magistris Johanni de Glouc', cementario, et Alexandro, carpentario, et aliis custodibus operacionum regis ecclesie Westmonasterii, quod trabes maeremii ad magnum altare, que rex dedit fabrice capelle Beate Marie in ecclesia Sancti Martini London', eidem fabrice sine dilacione habere faciant, et maeremium ad quoddam plancheicium faciendum, que rex dedit Henrico de Wengham', decano ecclesie predicte, eidem decano similiter sine dilacione habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Januarii.

De prisonibus custodiendis.—Rex acomodavit W. Wigornensi episcopo gaolam suam de Neugate et (sic) unum capellanum et unum subdiachonum convictos super roberia, ut dicitur, in eadem detinendos usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Et mandatum est custodi gaole predicte quod, cum dictus episcopus dictos capellanum et subdiaconum ei liberari fecerit, ipsos recipiat custodiendos in gaola predicta usque ad terminum predictum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Walleram', senescallo foreste, quod in foresta regis de Rockingham faciat habere Warino de Bassingburn' tres damas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Roberto quod in foresta regis Essex' faciat habere Roberto Fulconis, clerico, tres damas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere Ebuloni de Montibus tres quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De quarellis datis W. de Valenc'.—Mandatum est constabulario Turris London' quod de balistis et quarellis que sunt in custodia sua sine dilacione faciat habere Willelmo de Valenc', fratri regis, x. balistas ad unum (fn. 1) pedem et duo milia quarellorum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Januarii. Per Robertum Walerand. (Cancelled) Quia reddit breve.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Waler', custodi episcopatus Eliensis, quod in bosco de Somersham faciat habere Aymoni Thurbert iij. quercus aptas ad maeremium de dono regis cum escaetis earum. Teste.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod Gilberto de Rading', quondam servienti regis ad arma, faciant habere hac vice unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Braden', quod in eadem foresta faciat habere Galfrido de Lucy, filio et heredi Galfridi de Lucy, in custodia regis existenti, tres damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro exequtoribus testamenti Johannis de Lexinton'.—Mandatum est Johanni Waler', escaetori regis citra Trentam quod, accepta securitate ab exequtoribus testamenti Johannis de Lexinton' de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eosdem exequtores liberam administracionem habere permittat de omnibus bonis que fuerunt ejusdem Johannis ad exequcionem testamenti sui faciendam. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Northumbr', Nottingham et Derby'. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Januarii.

De damis capiendis.—Rex mittit Hugonem Franciscum, servientem suum, ad capiendum ad opus regis xx. et tres damas in parco de Havering', et septem damas ad opus H. de Wengham: et mandatum est custodi predicti parci quod ipsum ad hoc admittat et ad damas illas capiendas consilium et auxilium ei impendat. Teste ut supra.

De attillio balistarum regis.—Mandatum est Philippo Luvel, thesaurario regis, quod sine dilacione faciat habere Henrico le Tyeys xxti. solidos ad atillium necessarium ad reparacionem balistarum regis. Teste ut supra.

De denariis mutuo receptis a Willelmo de Glouc'.—Quia rex mandavit Philippo Lovel, thesaurario suo, quod faciat habere pecuniam diversis nunciis regis proficiscentibus tam versus Hispaniam quam Wasconiam, et eciam hominibus de Gotlaund et Alemannia: et idem Philippus denarios ad hoc ad presens non habet: mandatum est Willelmo de Glouc', aurifabro regis, quod de denariis, quos habet ad aurum ad opus regis emendum, accomodet eidem Philippo ccla marcas liberandas nunciis memoratis, easdem ab eodem Philippo de primis denariis ad scaccarium venientibus et eciam de exitibus episcopatus Elyensis et abbacie Sancti Eadmundi reaccepturus. Teste ut supra. Et sunt patentes.
(In margin) postea adhuc la. marcis de eodem Willelmo mutuo receptis in forma predicta ad opus eorundem per aliud breve. Et sunt patentes.

De bremis datis.—Mandatum est custodi vivarii regis de Brikestok' quod in predicto vivario faciat habere Nicholao de Sancto Mauro duas matrices bremas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Januarii.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Notingham quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Willelmo de Grey unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taillur et Hugoni de Turri quod faciant habere Johanni le Marescall', qui privatus est lumine suo in servicio regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de pontes (sic) Stamford' et Oxon' quod in foresta de Wauberge faciat habere Ade de Cestreton' tres damas, et in foresta regis de Clyve duas damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Januarii anno regni nostri xlj.°.
Mandatum est custodi foreste regis Essex', quod in balliva sua de Blachelay infra predictam forestam faciat habere Johanni filio Bernardi quatuor damos vivos et octo damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod fratri Johanni de Dya et socio suo faciant habere robas integras de bono grisio kamelino ultramarino et quinque robas quinque vatlettis suis sibi competentes, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Januarii.

Pro Petro de Sabaudia.—Cum rex prius concesserit Petro de Sabaudia custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt Willelmi de Vescy habendam usque ad legitimam etatem heredis ipsius Willelmi, reddendo inde per annum ad scaccarium regis dc. et xxvque. libras viij. solidos et x. denarios, salva Agneti que fuit uxor predicti Willelmi racionabili dote sua ipsam contingente de terris et tenementis predictis; et rex postea, dum erat in Wasconia, dictos dcxxvque. libras, viij. solidos, et x. denarios annuos eidem Petro remiserit; mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Petrum de eisdem dcxxv. libris, viij. solidis et x. denariis annuis una cum omnibus arreragiis que inde debentur quietum penitus esse faciant. Teste ut supra.

Pro priore Wintonie.—Mandatum est captoribus vinorum regis apud Suhampt' quod lxa. dolia vini que prior Sancti Swithuni Winton' habet apud Suhampt' quieta de prisa regis esse permittant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cette', quod in eadem foresta faciat habere Olivero de Stanford' tres damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Guidone de Lezinan.—Rex concessit Guidoni de Lezinan c. marcas de clarioribus debitis Judaismi regis ad regem devolutis exceptis debitis ejusdem Judaismi que sunt in manu regine vel Ricardi comitis Cornubie. Et mandatum est Philippo Luvell' et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod dictas c. marcas de predictis debitis levari', et eas dicto Guidoni habere faciant in forma qua hujusmodi debita, que rex eidem fratri suo dedit alias, ei habere fecerunt. Teste ut supra.

Pro Fulcaldo de Cyconiis.—Eodem modo rex concessit Fulcaldo de Cyconiis, clerico Guidonis de Lezign', fratris regis, lxa. marcas de clarioribus debitis Judaismi, exceptis ut supra, pro maritagio Johannis, filii et heredis Henrici le Chamberleng', quod ad instanciam regine Anglie remisit regine Scocie ad opus cujusdam domicille sue. Et mandatum est predicto Philippo et justiciariis ut supra.

De chiminagio.—Cum Willelmus Braunch et Hugo le Bigod dederint Roberto de Chawri, archidiacono Bathoniensi, x. quercus in boscis suis infra forestam de Selewud', mandatum est Willelmo de Plessetis, custodi predicte foreste, quod permittat ipsum archidiaconum predictas x. quercus prosternere et quo voluerit cariare sine occasione et impedimento cheminagii. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Januarii.

1249.

(fn. 2)Pro Willelmo de Valenc'.—Cum rex dudum concesserit dilecto fratri suo, Willelmo de Valenc', totam terram suam de Baunton', quam Imbertus Pugeys tenuit de rege ad firmam; et rex eidem Imberto per litteras suas patentes dedit in mandatis quod de eadem firma eidem fratri regis responderet eodem modo quo regi respondere consuevit; mandatum est baronibus de Scaccario quod a tempore quo dictam terram rex predicto fratri suo contulit, ipsum Imbertum de predicta firma quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Januarii anno etc. xxxiij.

1257.

Rex remisit Willelmo de Valenc', fratri suo, illas quingentas marcas que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis de porcione ipsum contingente de quadringentis libris ad quas rex cepit ad ipsum Willelmum et ad alios heredes Walteri Marescalli, quondam comitis Pembr', pro dote Alienore, sororis regis in Hybernia. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum fratrem regis de predictis quingentis marcis quietum esse faciant. Teste ut supra. (Cancelled) quia aliter inferius.

De prisonibus custodiendis in gaola de Neugate.—Quia rex providit ad presens quod omnes prisones quos vicecomes regis Essex' et Hertford' cepit et inposterum capi faciet pro morte hominis vel pro latrocinio vel alia transgressione custodiantur decetero in prisona regis de Neugate donec rex aliter inde ordinaverit, mandatum est predicto vicecomiti quod omnes prisones predictos liberari faciat custodi predicte gaole, custodiendos, sicut predictum est. Teste ut supra.
Et mandatum est custodi predicte gaole quod ipsos recipiat et custodiat. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero Scissori et Hugoni de Turri quod de garderoba regis faciant habere fisico Bernardi de Burdel', vadletti regis, qui infirmatur London', unam robam sibi convenientem de dono regis. Teste rege apud Windles' xxvij. die Januarii.

De denariis solutis in garderoba regis.—Gervasius de Horton', vicecomes regis Devon', liberavit in garderoba regis Artaldo de Sancto Romano, custodi etc. die Dominica in festo Beate Agnetis Virginis apud Westmonasterium de perquisitis diversorum mercatorum ejusdem comitatus lxa. et vi. libras, xiii. solidos et quatuor denarios. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi parci de Havering', quod permittat Henricum fratrem regis Castell', consanguineum regis, fugare in predicto parco, et in eodem capere successive, si voluerit, usque ad x. damas ad opus suum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Petro de Nevill', custodi foreste de Roteland' quod in predicta foresta regis de Roteland' faciat habere Radulfo de Erleham iiij. quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De denariis liberandis in garderoba regis.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Cum dilectus et fidelis noster Rogerus de Turkelby dudum de mandato nostro tibi liberaverit extractas quorumdem amerciamentorum itineris justiciariorum in comitatu predicto ad levandum mille et trescentas marcas, ex quibus solvisti in garderoba nostra octingentas marcas et Willelmo de Valenc', fratri nostro, assignavimus trescentas marcas, et ducentas, que inde aretro sunt, solvere teneris in garderoba nostra in instanti festo Purificacionis Beate Marie, tibi districte precipimus in fide qua nobis teneris, et sicut te ipsum et omnia tua diligis, quod nullo modo omittas quin habeas in garderoba nostra in hoc eodem festo Purificacionis Beate Marie ducentas marcas, et alias ducentas marcas de eodem itinere, si quo modo fieri poterit, vel quantum perquirere poteris et habere: et cum eas ibidem liberaveris breve nostrum de Allocate tibi inde habere faciemus: tantum faciens in hac parte quod pro defectu tui ad te tanquam precepti nostri transgressorem graviter capere non debeamus. Teste me ipso apud Windes' xxviij. die Januarii, xlj°.

De quercubus ad reparacionem pontium.—Quia pontes nove purpresture inter forestam et villam regis de Windles', et eciam pontes inter eandem villam et veterem Windles' maxima indigent reparacione, ut rex accepit; mandatum est Godefrido de Liston', custodi foreste de Windles', quod in predicta foresta faciat habere Henrico de Coleburn' et Jacobo le Gaunter, ballivis de Windles', tres quercus cum escaetis suis ad dictos pontes inde reparandos. Teste rege apud Windles' xxix. die Januarii.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taillur et Hugoni, socio suo, quod uxori Manselli le Taillur faciant habere unam robam integram, videlicet, tunicam et supertunicam cum furrura competenti et pallium cum penula de bissis, de dono nostro. Teste ut supra.

Pro Herefordensi episcopo.—Quia P. Herefordensis episcopus est in servicio regis in partibus transmarinis, mandatum est baronibus de Scaccario quod demandam omnium firmarum quas de rege tenet ponant in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod de aliquibus firmis ipsum interim non distringat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Henricus de Brigole, captus et detentus in prisona regis de Norwic' pro morte Ricardi Trilloc unde rettatus est, habet breve vicecomiti Norf' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro regina.—Rex manerium de Cnolle, quod fuit in manu regis racione mortis Ricardi de Ortiaco, qui de rege tenuit in capite, et quod rex commisit Willelmo de Valers in tenenciam, donec rex assignavisset ei xv. libratas terre, et quam terram rex fecit ei assignari, commisit regine tenendum usque ad legitimam etatem heredis predicti Ricardi: et mandatum est predicto Willelmo quod eidem regine de predicto manerio plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Rex mittit Hugonem Franciscum, servientem suum, usque Clarendon' ad capiendum ad opus regis ibidem xxvijtem. damas et octo capriolos; et mandatum est Roberto de Stopham, custodi predicte foreste, quod ipsum ad hoc admittat. Teste ut supra. (Cancelled.)

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Salop' quod in bosco regis de Lya, qui est infra predictam forestam, faciat habere abbati Salop' quinque robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Baldewino de Insula.—Rex cepit homagium Baldewini de Insula, filii et heredis Baldewini de Ripariis, quondam comitis Devon', de omnibus terris et tenementis que predictus comes, pater suus, tenuit de nobis in capite: et mandatum est domine regine quod eidem Baldewino de omnibus terris et tenementis dictum Baldewinum jure hereditario contingentibus et in custodia sua existentibus sine dilacione plenam seisinam habere faciat una cum omnibus inde perceptis a die circumcisionis Domini proximo preterito, quo die ad legitimam pervenit etatem, sicut rex intellexit. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Guidoni de Rupe Forti, de terris in custodia sua existentibus qui sunt de hereditate predicti Baldewini. Teste ut supra.

Pro Roberto de Stokebrok'.—Rex Godefrido de Liston, custodi foreste de Windes', salutem. Cum boscus Roberti de Sottebrok' in Sottebrok', qui est infra forestam regis de Wyndes', captus sit in manum regis coram justiciariis suis qui ultimo itineraverunt ad placita foreste sue in comitatu Berk' pro vasto bosci; rex ad instanciam dilecti servientis sui, Eudonis de Shelphanger, emptoris regine, cujus filiam idem Robertus duxit in uxorem, perdonavit eidem Roberto vastum illud. Et mandatum est Godefrido de Liston', custodi foreste de Windes', quod eidem Roberto boscum illud cum pertinenciis sine dilacione restituat. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Quia Radulfus de Arat' est in servicio Rogeri de Mortuo Mari cum exercitu suo in partibus Wallie, ita quod officio coronatoris in comitatu Salop' nequit intendere, rex ad instanciam ipsius Rogeri ipsum Radulfum ab officio illo amovit. Et mandatum est vicecomiti Salop' quod in pleno comitatu suo per assensum ejusdem comitatus loco ipsius Radulfi eligi faciat quemdam alium coronatorem de legalibus et discretis militibus ejusdem comitatus, qui, prestito prius sacramento fidelitatis coram predicto vicecomite in comitatu illo, sicut moris est, ex tunc faciat et conservet una cum aliis coronatoribus ejusdem comitatus ea que ad coronam regis pertinent: et talem eum ad hoc eligi faciat qui melius sciat et possit ad hoc intendere: et nomen regi scire faciat. Teste ut supra.

[m. 10.]

Pro Matillide de Cantilup'.—Mandatum est Roberto Walleram', senescallo foreste citra Trentam, quod permittat Matillidi de Cantilup' habere racionabilia estoveria sua in boscis suis, quos tenet in dote de terris que fuerunt Willelmi de Cantilupo quondam viri sui, in foresta regis de Rokingham, sicut idem Willelmus tempore Johannis quondam comitis Huntindon', et idem Johannes et alii comites Huntindon' temporibus suis habere consueverunt. Teste rege apud Windles' xxix. die Januarii.

Footnotes

  • 1. strepam crossed out and unum pedem written over it.
  • 2. Cf. Close Rolls, 1247–1251, p. 277.