Close Rolls, October 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 97-104. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp97-104 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1257

De quadam capa offerenda feretro Beati Edwardi.—Mandatum est Philippo Lovel quod provideat regi in adventu suo apud Westmonasterium de quadam capa decente vel aliud (sic) jocali precioso offerendo feretro Beati Eduuardi dum tamen non sumatur de jocalibus que frater Robertus de Manneby, prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem' in Anglia regi detulit, que quidam jocalia rex eidem feretro assignavit. Teste rege apud Wodest' primo die Octobris.

De quercubus et spinis ad operaciones de Fekham.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham quod in dominico bosco regis foreste predicte faciat habere custodi manerii regis de Fekham ad emendacionem domorum regis ibidem xij. quercus, et ad clausuram curie regis ejusdem manerii cc. carettetas spinarum. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Whichewod' quod in bosco regis de Cornbur' faciat habere Henrico de Wengham, persone de Haneberg', quinque robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Wodest' ij. die Octobris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Salceto quod in eadem foresta faciat habere priori et canonicis prioratus de Raveneston', quem rex fundavit, x. quercus aptas ad maeremium ad domos ejusdem prioratus inde faciendas, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate Abbendon'.—Mandatum est custodibus vinorum regis Oxonie quod pro uno dolio boni vini quod in hoc ultimo adventu regis apud Abbendon' cepit de vinis abbatis de Abbendon' cariandum ad opus regis usque Walingford' sine dilacione faciat habere predicto abbati melius dolium de vinis regis que sunt in custodia sua apud Oxoniam. Teste rege apud Abbindon' iij. die Octobris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shotovere quod in eadem foresta faciat habere fratri Johanni de Oxon', monacho Abbendon', duas quercus ad operaciones suas de dono regis.
Mandatum est eidem quod magistro et fratribus hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie faciat habere in predicta foresta viij. quercus ad maeremium ad quamdam coquinam inde faciendam, de dono regis. Teste etc.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvyle, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere magistro Hugoni archidiacono Glouc' ij. damos de dono regis.

De uno cipho faciendo ad opus regis.—Mandatum est Willelmo de Glouc', aurifabro regis, quod de una marca auri quam regi debet pro cuneo Cantuarie, quem Robertus de Cantuar' quondam habuit, et quem rex nuper ei commisit, et de tribus marcis auri regis quod habet sine dilacione fieri faciat unum ciphum auri ponderis quatuor marcarum ad opus regis cum coverculo plato ad eundem. Teste ut supra.

De capa data.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri quod Fortunato de Luk', militi, faciant habere unam capam furratam contra instantem hiemem de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est eisdem quod uxori Fortunati de Luk' faciant habere unam robam sibi convenientem cum furrura de cuniculis de dono regis. Teste rege apud Wind' vij. die Octobris.

Pro Johanne le Enveyse.—Quia Johannes le Enveyse fuit in servicio regis in Wallia, rex dedit ei respectum usque ad crastinum clausi Pasche proximo futurum de xxxvjs. quos solvisse debuit ad instans scaccarium Sancti Michaelis pro quadam purprestura in Veteri Windes', quam rex ei dudum contulit: et mandatum est baronibus de scaccario quod terminum illum ei faciant habere. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est R. de Ewell et Hugoni de Turri quod Thomelino, barbatori Eduuardi filii regis, faciant habere unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De bissis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvile, justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta de Pikering' faciat habere Johanni de Wyvile tres bissas, et in foresta de Galtriz alias iij. bissas, de dono regis.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Gerardo de Clipoys, quem rex ad instanciam Ebulonis de Montibus cingulo milicie decorabit in instanti festo Sancti Eduuardi, faciant habere ea que ad miliciam suam pertinent honorifice. Teste rege apud Windes' ix. die Octobris.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri socio suo quod Gilberto Bacun, vatletto Edmundi filii regis, faciant habere robam suam de termino Pentecostes proximo preterito, sicut alii vatletti predicti Edmundi habuerunt termino predicto. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Octobris.
Mandatum est eisdem quod magistro Willelmo de Watford faciant habere unam robam integram, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum furrura de scurellis et penula de bissis, quam quidem robam habuisse debuit quando ivit in nuncium regis usque Hispaniam. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Octobris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Fekham quod in eadem foresta faciat habere abbati de Pers' ij. bonas quercus aptas ad maeremium cum escaetis suis ad operaciones ecclesie de Persor', de dono regis. Teste etc.

Pro Waltero de Clifford'.—Rex ad instanciam Johannis de Brews', valletti sui, perdonavit Waltero de Clifford triginta libras de debito quod idem Walterus debet Cok filio Aaron, Judeo Lond'; et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum Walterum de predictis triginta libris quietum esse, et eidem instrumenta que dictus Judeus inde habuit restitui, et pecuniam illam in debito quod idem Judeus regi debuerit, sibi allocari, faciant. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Lezign'.—Cum rex dudum in recompensacionem dampnorum et expensarum quas Galfridus de Lezinan, frater ejus, sustinuit pro terra quam rex ei dedit in Hybernia, et eam nondum habuit, promiserit ei quingentas marcas; mandatum est vicecomiti Ebor' quod preter illas cc. et l. marcas de quibus breve regis nuper recepit alias cc. et l. marcas predicto Galfrido de exitibus ultimi itineris justiciariorum regis in comitatu predicto habere faciat, ita quod de predictis quingentis marcis eidem Galfrido in integrum per predictum vicecomitem satisfiat. Et, cum solucionem illam fecerit, rex eam faciet ei allocari. Teste rege apud Westmonasterium xvi. die Octobris anno regni nostri xlj.

Pro executoribus testamenti Ernisii de Nevyle.—Mandatum est Johanni Walerand, escaetori regis citra Trentam, quod accepta securitate ab executoribus testamenti Ernisii de Nevil' de debitis regi reddendis, si que regi debebat, et que occasione mortis ejusdem Hernisii cepit (fn. 1) in manum regis de bonis et catallis que fuerunt ejusdem Ernesii die quo obiit, eisdem executoribus plenam administracionem habere faciat ad execucionem etc. Teste ut supra.
Idem mandatum est vicecomiti Linc'.

De maneriis capiendis in manum regis.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod maneria regis de Boygedon et Haverbergh', que rex concesserat Griffino de Bromfeld, capiat in manum regis, et ea salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi forreste de Witlewod' quod in eadem forresta faciat habere Radulfo filio Nicholai vj. damas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Pember' quod in eadem foresta faciat habere R. comiti Marscallo Anglie x. bonas et grossas quercus ad capellam suam de Hamsted inde construendam. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Seth quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Bussey duas damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Judeo.—Mandatum est Symoni Passelewe et sociis suis, justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, quod illas triginta libras quas rex nuper perdonavit Waltero de Clifford ad instanciam Johannis de Breuse de debito quod idem Walterus debuit Coc filio Aaron, Judeo regis London', eidem Judeo allocent in primis terminis fini (sic) sui duorum milium marcarum quem fecit cum rege pro habendo catalla patris sui. Teste ut supra.

Pro executoribus Johannis de Eyncurt'.—Mandatum est Ricardo de Shireburn', escaetori regis ultra Trentam, quod accepta sufficienti securitate ab exequtoribus quondam testamenti Johannis de Eyncurt de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius Johannis et que occasione mortis ejusdem etc. exequtores ejus liberam administracionem etc.
Eodem modo mandatum est Johanni Walerand', escaetori regis citra Trentam. Teste ut supra.

De Thoma Cok.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod Thomam Koc, quem ballivi Johannis Mannsel de Staunden' ceperunt pro eo quod utlagatus est, et quem iidem ballivi ei liberabunt, ab eis recipiat, et eum in prisona regis salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Octobris.

Pro uxore Nicholai de Barbeflet.—Quia constat regi per inquisicionem quam per Johannem de Kaune, escaetorem regis in comitatu Wiltes', quod Nicholaus de Barbeflet terras suas tenuit in socagio, et quod nullas terras tenuit per servicium militare nec per aliud servicium per quod custodia terre et heredis ejusdem N. ad regem pertinere debuit; mandatum est eidem escaetori quod de omnibus terris etc. de quibus fuit seisitus etc. . . . (fn. 2) que fuit uxor predicti Nicholai plenam seisinam ad opus filii et heredis ipsius N., qui graviter infirmatur, ut dicitur, habere faciat. Teste ut supra.

Pro Reginaldo de Drumar'.—Quia Ricardus de Meleford, qui fuit ballivus regis, nuper, ut dicitur, obiit intestatus: mandatum est ballivo regis de Clarendon' quod, si ita est, tunc omnia blada que fuerunt ipsius Ricardi et que occasione mortis sue in manum regis cepit, excepta dumtaxat parte racionabili uxorem ipsius Ricardi inde contingente eidem assignanda, habere faciat Reginaldo de Drumar' per racionabilem appreciacionem per visum et consideracionem proborum et legalium hominum faciendam. Et bonam securitatem ab eodem Reginaldo capiat de reddendo exequtoribus negocii crucis precio memorato cum ab eisdem fuerit requisitus. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Linc' quod de omnibus terris et catallis que fuerunt Roberti de Barevyle, de quibus idem Robertus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et que occasione etc. Emme, que fuit uxor ejusdem Roberti, racionabilem dotem suam habere faciat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Roteland' quod in eadem foresta faciat habere Radulfo de Leic' duas damas de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ade de Peryton, custodi foreste de Bradine, quod in eadem foresta faciat habere Nicholao de Sancto Mauro duas damas, pro uno damo de duobus damis quos rex ei nuper dederat, de quibus nondum habuit nisi unum tantum sicut coram rege testificatum est. Teste rege apud Westmonasterium xxii. die Octobris anno regni nostri x. (sic).

Pro Willelmo filio Sampsonis.—Quia constat regi per inquisicionem quam per vicecomitem Cantebr' fieri fecit quod medietas unius hide et unius virgate terre cum pertinenciis in Bokesworth et Knappewell', qui jure hereditario descendisse debuit Willelmo de Shelford, qui pro felonia quam fecit interficiendo Johannem patrem suum suspensus fuit ut dicitur, extitit in manu regis per unum annum et unum diem, et quod predictus Johannes terram illam tenuit de Willelmo filio Sampsonis Barre; mandatum est vicecomiti Cantebr' quod eidem Willelmo de predicta medietate unius hide et unius virgate terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De denariis ad operaciones Guldef'.—Quia Galfridus de Cruce, quondam vicecomes Surr' et Sussex, non aquietavit tempore suo operaciones regis de Guldef', sicut a rege receperat in mandatis; mandatum est vicecomiti Surr' et Sussex quod de debitis que eidem Galfrido debentur in balliva sua sine dilacione levari faciat xla. libras, et eas habere faciat custodibus operacionum regis de Guldef' ad easdem operaciones inde aquietandas: et rex illas xla. libras eidem vicecomiti et predicto Galfrido faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Octobris.

De dote assignando.—Mandatum est vicecomiti et (fn. 3) escaetori regis in comitatu Lincoln' quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt Roberti de Barevyle, de quibus fuit seisitus etc. et que occasione mortis ejusdem Roberti cepit in manum regis, Emme que fuit uxor ejusdem Roberti racionabilem dotem suam habere faciat; retentis in manu regis duabus partibus terrarum et tenementorum predictorum et custodia heredum predicti Roberti. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kannok' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Monte Alto x. quercus cum escaetis earum de dono regis.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est custodi gaole de Neugate quod Adam filium Milisente, probatorem, Robertum Blaunpayn et Johannem Walof', quos ballivi Bristoll' ei per preceptum regis liberabunt, recipiat et salvo custodiri faciat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Octobris.

Pro Willelmo de Clar'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod demandam quam faciunt Willelmo de Clar' pro duobus murdris ponant in respectum usque ad Pascha proximo futurum. Teste ut supra.

[m. 1.]

De quercubus datis.—Mandatum est Ade Gordun, custodi foreste de Axiholt, quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Gonetines sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Octobris.

Pro W. de Ebroic'.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum Cancellarie regis quod Willelmus de Ebroic' habuit breve de quietancia communis summonicionis coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Norf', ac iidem justiciarii ipsum Willelmum nichilominus amerciaverunt ad quadraginta solidos pro defalta; mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum Willelmum de predictis quadraginta solidis quietum esse faciant. Teste.

De damis capiendis.—Rex mittit Hugonem Franciscum et Johannem le Naper ad capiendum ad opus regis in parco de Havering' xx. damas: et mandatum est custodi ejusdem parci quod ipsos ad hoc admittat etc.

Pro Adam de Greynvyle.—Quia Adam de Greynvyle intendit vendicioni boscorum regis per preceptum regis, per quod personaliter nequit interesse coram justiciariis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Wiltes' ad respondendum de balliva sua, quam habet in foresta de Selewode; mandatum est predictis justiciariis quod Willelmum de Cosl' ad respondendum pro eo coram eis de balliva predicta loco ipsius Ade recipiant. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Octobris.

De terris capiendis in manum regis.—Quia manerium de Clanden', quod fuit Johannis de Sancto Amando, est escaeta regis, ut dicitur: mandatum est vicecomiti Kant' quod manerium illud capiat in manum regis et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norf' de manerio de Estling, quod fuit predicti Johannis.

De compoto J. de Somerk' reddendo.—Cum rex commiserit Willelmo de Glouc', aurifabro, cambium suum custodiendum quamdiu regi placuerit; mandatum est Johanni de Somerkot' quod hac die Lune proxima ante festum Omnium Sanctorum sit ad scaccarium apud Westmonasterium, coram baronibus regis de scaccario, redditurus compotum suum, qui restat reddendus de tempore quo custodiam dicti cambii habuit: et claves ejusdem cambii dicto Willelmo sine dilacione liberet custodiendas, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Octobris.

Pro Willelmo de Glouc'.—Et mandatum est eisdem baronibus quod eidem Willelmo singulis diebus, quamdiu custodiam dicti cambii habuerit, duos solidos pro stipendiis suis et clericorum suorum cambii predicti in exitibus ejusdem cambii allocent. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewelle et Hugoni de Turri quod Hugoni de Botyun et Bertramo de Beyvyle, vatlettis regis, faciant habere duas robas de russetto de termino Sancti Michaelis preterito de dono regis.

Pro magistro Willelmo de Rupella.—Rex perdonavit magistro Willelmo de Rupella, persone ecclesie Sancti Petri de Irtlingbur', cs. ad quos amerciatus fuit coram justiciariis ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu North' pro defalta: et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Willelmum de illis cs. quietum esse permittant. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Octobris. (Cancelled) Quia in rotulo finium.

Pro Emerico de Cortin.—Quia magister Emericus de Cortin, defunctus, sicut per testimonium fidedignorum rex intellexit, de bonis suis ante mortem ejus ordinavit, mandatum est Rogero de Plimpton, fratri magistri Nicholai de Plimpton, quod litteras obligatorias, quas a priore Beate Marie de Suwerk' et Fulchero, capellano, custode hospitalis Beati Thome de Suwerk', super bonis dicti defuncti recepit, eisdem sine differendo restituat. Teste.

Pro Radulfo Russel.—Quia constat regi, tam per inspeccionem rotulorum scaccarii sui quam per inquisicionem quam per vicecomitem Glouc' fieri fecit, quod Willelmus Fukeram tenuit in socagio terram quam de rege tenuit, videlicet quamdam terram que vocatur Striden', per servicium xvs. et quod nichil tenuit de rege per servicium militare vel aliud servicium propter quod custodia terre vel heredis predicti Willelmi ad regem pertineat: et eciam quod predictus Willelmus tenuit de Radulfo Russel quamdam terram per servicium militare; mandatum est Roberto Waler' quod eidem Radulfo custodiam ejusdem terre una cum custodia heredum ejusdem Willelmi; et eciam Matillidi matri eorundem custodiam predicte terre quam idem Willelmus de rege tenuit per servicium xvs. tamquam in socagio, una cum aliis terris quas de aliis tenuit in socagio; nec non et aliis custodiam que ad ipsos de terris et tenementis, que dictus Willelmus de eis tenuit, pertinet, que occasione mortis ejusdem cepit in manum regis et adhuc capta tenet, sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Octobris.

Footnotes

  • 1. sic. Two clauses appear to be transposed.
  • 2. name of wife omitted.
  • 3. The words vicecomiti et are interlineated. The words extended as cepit and faciat are in the original cep' and fac'.