Close Rolls, July 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 138-145. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp138-145 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1257

Rex vicecomiti Linc', clericis et ballivis suis salutem. Mandamus vobis firmiter precipientes quod vina nostra capta et empta ad opus nostrum in istis ultimis nundinis Sancti Botulphi cariari faciatis sine dilacione ad loca quibus tibi, vicecomes, injunximus per breve nostrum de Computabitur. Set quia relatum est nobis quod tu, vicecomes, mortuus es, de quo certi non existimus, vos omnes, clerici et ballivi ejus sicut diligitis vosmetipsos, si idem vicecomes mortuus est, tunc vina predicta cariari faciatis sine dilacione ad loca quibus eidem vicecomiti mandavimus, secundum tenorem ejusdem mandati nostri. Et custum ad hoc apponendum computabitur vobis super compotum vestrum pro eodem vicecomite faciendum secundum tenorem mandati nostri supradicti eidem inde directi; taliter in hac parte vos habentes, quod pro defectu vestro ad vos graviter capere non debeamus. Et de hiis que pertinent ad vicecomitem curam habeatis, donec de alio vicecomite ibidem providerimus. Teste rege apud Wudestok' ijor. die Julii anno ut supra.

De excercitu regis summonito.—Rex Willelmo de Fortibus salutem. Cum vos, sicut et alios tenentes de nobis qui servicium nobis debent, summoniri fecerimus quod essetis ad nos apud Cestriam in festo Sancti Petri ad Vincula proximo futuro ad eundum exinde nobiscum in Walliam in succursum terre illius contra Lewelinum filium Griffini et fautores suos, inimicos nostros; et jam de consilio nostro sit provisum quod excercitus noster dividatur, ita quod quedam pars excercitus illius eat usque Cestriam ad predictum diem et alia pars versus partes Sutwallie ad gravandum prefatos inimicos nostros; vobis mandamus quod, sub debito fidelitatis et homagii quibus nobis tenemini firmiter injungentes, necnon sub confidencia quam de vestra gerimus dilecione attente rogantes, quod, sicut nos et honorem nostrum necnon et terras et tenementa, que de nobis tenetis, diligitis, nullatenus omittatis quin sitis apud Bristoll' in octabis predicti festi Sancti Petri sine ulteriore dilacione cum equis et armis et toto servicio quod nobis debitis, prompti et parati exinde nobiscum vel cum ipso quem capitaneum exercitus nostri in partibus illis constituerimus ire in expedicionem in succursum terre predicte contra predictos inimicos nostros prout nos vel idem capitaneus vobis injunxerit ex parte nostra. Et ita vos habeatis in hac parte quod fidelitatem et dilectionem vestram merito commendare debeamus. Teste rege apud Wodest' xviij. die Julii.
Eodem modo mandatum est
Rogero de Mohun, se quarto, Somers'.
Henrico de Tracy, se tercio
Johanni de Cortenay, se tercio Devon'.
Philippo de Columbariis, se altero
Roberto de Bello Campo, se tercio Somers'.
Radulfo de Gorges, se altero, Dors', Somers'.
Henrico de Percy, se quarto, Ebor'.
Johanni Lovel, se altero.
Nicholao de Crioll', se tercio, Kanc'.
Nicholao Payn, se altero, Glouc'.
Johanni de Criol', se altero, Kanc'.
Petro de Nevyle, se altero, Rotel'.
Rogero de Aubemarl', se solo, Devon'.
Johanni de Muscegros' pro duobus militibus
Johanni Giffard' pro duobus Glouc'.
Adam le Despenser pro duobus militibus
Hugoni de Nevyle pro duobus militibus
Johanni de Balun, se altero Somers'.
Willelmo de Reyny, se solo, Devon'.
Willelmo Bluet, se solo, Glouc'.
Henrico de Novo Burgo, se solo, Dors'.
Willelmo de Kaynes, se altero, Dors'.
Roberto filio Pagani, se altero, Devon'.
Rogero de Somery, se quinto, Staff'.
Roberto de Brus, se quarto, Essex'.
Jordano de Saukevyle, se solo, Oxon'.
Alvredo de Linc' se altero, Som'.
Galfrido de Maundevyle se altero, Som'.
Galfrido de Dynant, se altero, Devon'.
Baro de Valle Torta, se altero, Devon'.
(fn. 1) Hugo Peverel de Saunford, se altero, Devon'.
Roberto de Gornay, se altero, Glouc'.
Johanni filio Mathei, se altero, Devon'.
(fn. 1) Franco de Bohun, se tercio Suss'.
Willelmo Marescal, se altero
Henrico de Erle, se altero, Dors'.
Alardo le Flemmeng, se solo, Glouc'.
Radulfo Russel, se solo, Somers'.
Willelmo de Bello Campo de Elmel', se tercio, Wigorn'.
Nicholao filio Rogeri, se solo.
(fn. 1) Petrus Achard, se solo, Berk'.
Rogero de Pavyly, se solo, Wilt'.
Willelmo Maudut de Werministr', se solo, Wilt'.
Willelmo de Hasting' de Eton', se altero
Johanni de Averenges, se solo Oxon'.
Radulfo Musard, se altero, Berk'.
(fn. 1) Almaricus de Sancto Amando, pro duobus militibus, Oxon'.
Willelmo de Fortibus, se tercio
(fn. 1) Hugo de Vivon', se altero Somers'.
Willelmo de Monte Acuto, pro uno militi, Somers'.

Mandatum est Humfrido de Bohun, comiti Heref', quod custodiat Marchiam inter Muntgomery et terram comitis Glouc', et ei sunt intendentes Johannes de Balun, Robertus Tregoz, Rogerus de Mortuo Mari, Rogerus de Chaundos, Walterus de Clifford, Rogerus de Tany, Humfridus de Bohun junior, Reginaldus filius Petri. Et mandatum est Willelmo de Stotevyle quod intendat Rogero de Mortuo Mari ad eundum ad comitem predictum Hereford' quotiens opus fuerit ad mandatum ejusdem comitis.

Hamo Extraneus erit in partibus de Muntgomery. Ei erunt intendentes Johannes filius Alani, Thomas Corbet, Radulfus le Botiller, Walterus de Dunstanvyl', Fulco filius Warini, Warinus de Bassingburn'.

Willelmus de Brause moram facit in partibus suis cum toto posse suo ad custodiendum marchiam illam.

De militibus qui debent intendere comiti Glouc'.—Rex Reginaldo de Mohun', Henrico de Tracy, Johanni de Curtenay et omnibus aliis baronibus et militibus conventuris ad summonicionem regis cum equis et armis apud Bristoll' in octabis Sancti Petri ad Vincula proximo futuris salutem. Sciatis quod constituimus dilectum et fidelem nostrum Ricardum de Clar', comitem Glouc' et Hertf', ad disponendum et ordinandum excercitum nostrum in partibus Glamorganc' et Penbrok' et aliis partibus Suthwallie, prout commodo nostro et honori et securitati et defensioni partium illarum magis viderit expedire. Et ideo vobis mandamus in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quod eidem comiti ad hoc sitis intendentes et, prout diviserit exercitum predictum et vobis injunxerit ex parte nostra, moram faciatis in partibus illis quosque aliud a nobis super hoc habueritis in mandatis; talem diligenciam circa negocium expedicionis nostre apponentes, quod a Deo premium merito reportare debeatis, et vobis et heredibus vestris ad condignam remuneracionem teneamur. In cujus etc. Teste etc.
Et mandatum est majori et ballivis et ceteris probis hominibus Bristoll' quod eidem comiti ad negocium expedicionis predicte in partibus illis expediendum consilium et auxilium impendant, cum ab eo fuerint requisiti, et ad hoc eidem sint intendentes et auxiliantes; ita etc.

Pro episcopo Dunelmensi.—Rex Waltero de Rudham', custodi episcopatus Karleolensis, salutem. Quia diem prefiximus venerabili patri Dunelmensi episcopo usque ad crastinum Animarum proximo futurum super sequestris ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem spectantium que sunt infra diocesin dicti Dunelmensis episcopi; ita quod sequestra illa interim in eodem statu in omnibus, in quo nunc sunt, remaneant sine aliqua minucione facienda, vel sine aliquo de predictis sequestris habitis inde recipiendo; vobis mandamus quod sequestrum dictarum ecclesiarum in statu in qua prius extitit esse permittatis in omnibus absque aliqua minucione inde facienda usque ad prefatum terminum sicut predictum est. Teste me ipso apud Wudestok' xvj. die Julii anno regni nostri xlj°.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Northumbr'.

Rex Johanni filio Philippi, custodi foreste sue de Kenefar, salutem. Ex parte canonicorum libere capelle nostre de Tettenhale et hominum nostrorum ejusdem manerii nobis est ostensum quod, cum ipsi hucusque quieti extiterint de expeditacione canum suorum, tu ipsos pro eadem expeditacione indebite distringas. Et, quia veritatem super hiis ad presens ignoramus, tibi precipimus, quod demandam, quam eis facis occasione predicta, ponas in respectum usque ad proximum adventum justiciariorum nostrorum ad placita foreste in comitatu Stafford', ut tunc coram eisdem justiciariis ibidem discuti possit utrum inde quieti esse debeant, necne. Teste me ipso apud Wudest' x. die Julii anno regni nostri xli°.

Ricardus de Cretyng' de comitatu Essex, qui habet terras in Colum et Pritewelle, recognovit coram rege se debere Henrico de Merewe, clerico, unam marcam, solvendam eidem Henrico a die Sancti Michaelis in xv. dies, et, nisi fecerit, ex tunc distringatur per vicecomitem ad solvendum dictam marcam eidem Henrico.

De convocacione revocanda.—Rex H. Lincolniensi episcopo, salutem. Cum pro exercitu nostro, cum quo tendimus ad partes Cestrie contra Walenses, inimicos nostros, vos et omnes alios prelatos et magnates regni nostri fecerimus summoneri ad eundum nobiscum cum toto servicio suo nobis debito pro defensione terre nostre contra predictos Walenses; et archiepiscopus Cantuariensis quamdam convocacionem episcoporum fieri fecit London' in octabis Assumpcionis beate Marie, ut audivimus, que quidem convocacio aut alii tractatus vel concilia, nobis existentibus et agentibus in exercitu nostro, fieri non debent, eo quod singuli, tam prelati quam alii, in propriis personis venire debent ad defensionem corone et regni nostri; et per absenciam eorundem grave nobis et terre nostre periculum posset iminere; inhibuimus districte prefato archiepiscopo ne dictam convocacionem faciat, set convocacionem illam dum fuerimus in exercitu nostro penitus revocet et suspendat: unde, sub debito fidelitatis qua nobis tenemini et sub forisfactura omnium terrarum et tenementorum que in regno nostro tenetis, vobis districte prohibemus ne ad convocacionem hujusmodi, dum fuerimus in excercitu nostro, accedere presumatis; set ad nos versus Walliam pro defensione nostra et terre nostre contra predictos Wallenses sine more dispendio veniatis, servicium vestrum nobis debitum personaliter impensuri, ne pro defectu vestri exheredacionem perpetuam patiamur. Teste me ipso apud Wodest' xix. die Julii.
Eodem modo mandatum est aliis episcopis Cantuariensis provincie in Anglia existentibus.
Et mandatum est officialibus episcoporum ejusdem provincie agentium in partibus transmarinis quod ad convocacionem predictam non accedant: set sub amissione omnium terrarum dominorum suorum mittant regi servicia que domini sui regi debent.

[m. 5d.]

Rex, vicecomiti (sic) salutem. Precipimus tibi quod non permittas possessionem Henrici de Batesford quam habet in ecclesia de Toftis per aliquam vim laycalem injuste perturbari, et, si quam vim laicalem in ea ad perturbandum injuste possessionem suam dicte ecclesie inveneris, eam sine dilacione amoveri facias. Teste me ipso apud Wudestok xij. die Julii anno regno nostro xlj.

De compoto Willelmi de Leyrton'.—Quia Willelmus de Leyrton', quondam vicecomes Linc', obiit antequam reddidisset compotum suum regi ad scaccarium, mandatum est baronibus de Scaccario quod omnes terras et tenementa et catalla que fuerunt ipsius Willelmi capiant in manum regis et salvo custodiant, donec compotus ejus reddatur et donec heredes et clerici ipsius Willelmi regi satisfecerint de debitis, si que idem Willelmus regi debuit die quo obiit. Teste rege apud Wodest' xv. die Julii.

De terra replegianda.—Elyas Scheret venit coram rege die Lune ante festum Sancte Margarete apud Wodest' et petiit terram suum in Burton' ei replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Rogerum Grey et Sibillam uxorem ejus coram justiciariis de banco. Teste rege apud Wodestok xv. die Julii.
Robertus Patrich venit coram rege die Mercurii proxima ante festum Sancte Margarete Virginis et petiit ex parte Willelmi de Sancto Johanne et Marr' (fn. 2) uxoris ejus, Willelmi de Linley et Johanne uxoris ejus et Willelmi filii Isabelle duas partes feodi dimidii militis cum pertinenciis in Plumpton' et duas partes medietatis feodi unius militis eis replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Ricardum de Haye et Angnetam, uxorem ejus, Adam de Bosco et Sibillam uxorem ejus, Radulfum filium Yvonis et Leticiam uxorem ejus, et Aliciam sororem predicte Angnete, Ricardum filium Emme et Johannam filiam Katerine coram justiciariis de banco.

Willelmus de Coventr' essoniavit Nicholaum de Balsham versus Henricum de Wingham, decanum Sancti Martini London', die Lune in crastino Sancte Marie Magdalene apud Coventr' de placito transgressionis coram rege.
Johannes le Messager essoniavit eodem die Johannem Malepece versus eundem decanum in placito transgressionis coram rege. Et datus est eis dies a die Sancti Michaelis in xv. dies.

Pro Rogero de Somery.—Mandatum est vicecomiti Warr' quod omnes demandas quas facit Rogero de Somery, qui profectus est ad partes Wallie, de quibusdam debitis de quibus dicit se habere quietanciam, ponat in respectum usque ad reditum regis de partibus Wallie. Teste rege apud Coventr' xxiiij. die Julii.

De extractis missis ad scaccarium.—Memorandum, quod die Lune in crastino Sancte Marie Magdalene misse fuerunt ad scaccarium extracte itineris Rogeri de Thork' et sociorum suorum in comitatu Ebor'; et extracte amerciamentorum deliberacionis gaolarum facte per Nicholaum de Hadleu in diversis comitatibus: et tradite fuerunt ille extracte Simoni de Roucestr', clerico predicti Nicholai.

Pro vatlettis regis.—Nicholaus de Segrave percepit per diem xiijd. ob' pro vadiis iij. equorum et trium garcionum. Item, de dispensa iiijd., et de coquina per diem carnis vjd., per diem piscis iiijd., sextarium vini, pro digneriis et soperis suis; quinque candelas; et pro calciamento trium garcionum per septimanam iijd.
Almaricus de Lucy, iiijd. ob', ad unum equum et unum garcionem.
Bernardus de Bruce, vijd. ob', ad duos equos et unum garcionem.
Radulfus de Erlham, iiijd. ob', ad unum equum et unum garcionem.
Ricardus Orchard xd. ob', ad duos equos iij. garciones.
Memorandum, quod ista cedula extracta est a garderoba regis et missa Mathie Bezill, senescallo regine, quod, secundum formam illam faciat liberari predictis vatlettis, qui moram facturi sunt cum regina quousque rex de partibus Wallie redierit. Teste rege apud Coventr' xxiiij. die Julii.

De operacionibus regis de Wodest'.—Mandatum est Willelmo de Riston', ballivo de Wodestok', et Johanni le Pour', Nicholao le Pestur et Reginaldo clerico, visoribus operacionum regis apud Wodest', quod ad operaciones illas faciendas quas rex de novo ordinavit, videlicet, ad capellam regis elongandam, et quoddam lardarium inter coquinam et capellam regine regis construendum, et quandam cathedram ad opus regine in capella sua faciendam, et picturam camere regis emendandam, et quandam garderobam ad cameram infra portam versus fontes construendam, et quemdam murum lapideum faciendum ad fontes, et quoddam claustrum ibidem faciendum in circuitu, et quamdam portam inter cameram Rosamunde et novam cameram, et calcetum inter villam et molendinum emendendum, et muros parci circum quaque emendendos ubi necesse fuerit; et ad domos cancellarie regis apud Hencynton' reparandas reparacione qua necessarie indigent, recipiant de W. de Riston' de firma de Wodest' xij. libras; de Johanne de Haneberg' de firma de Bladen viij. libras, de Petro de Legh de firma de Haneburg et Blak' xx. libras; de Rogero de Haverhull' de firma de Cumb' et Stientesfeld vj. libras, de Agneta de Baucean de firma de Wotton xv. libras, ita quod eedem operaciones fiant per ordinacionem magistrorum Johannis de Glouc' et Alexandri carpentarii regis. De quarum custo predicti Willelmus de Riston' et visores operacionum earundem possint respondere ad Scaccarium. Teste etc.

De essonia.—Alexander de Westbir' essoniavat Henricum de Necton' versus Herewardum de Marisco et Ramettam uxorem ejus de placito quod est coram rege. Et habet diem in crastino Animarum.

De terra replegianda.—Ricardus de la Blakemor et Robertus de Shirenak' venerunt coram rege die Sabbati proxima post festum Sancti Jacobi et petierunt terram suam in Norton' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam, etc., versus Willelmum de Beln' coram justiciariis de banco. Teste rege apud Lichef' xxviii. die Julii.

Pro comite Norf'.—Quia Rogerus Bigod, comes Norf', profecturus est cum rege in servicio suo ad partes Wallie, et queritur minus rite fuisse processum in assisa nove disseisine, quam Nicholaus de Lenham arramiavit coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Norf' versus predictum comitem per breve regis de tenementis in Redenhale, Aldeberg', et Sterston', mandatum est vicecomiti Norf', quod demandam quam facit eidem comiti de xi. libris xv. solidis ix. denariis et obolo pro dampnis dicto Nicholao adjudicatis in assisa predicta, ponat in respectum usque in crastinum Sancti Martini proximo futurum ut tunc coram rege corrigatur, si quid in hac parte fuerit corrigendum; et districcionem, si quam ei fecerit ea occasione, interim relaxet. Teste rege apud Lichef' xxviij. die Julii.

Footnotes

  • 1. These christian names are extended in the nominative case. The rest are either contracted or in the dative.
  • 2. Sic in MS. Rectius Sarre.