Close Rolls, September 1258

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1258', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 263-273. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp263-273 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1258

De Nicholao ostiario garderobe regis misso usque Cestr'.— Quia rex ad presens indiget cera et quibusdam aliis que in garderoba regis in castro Cestr' cum rex ultimo esset ibidem deposita fuerunt sub sigillo Philippi Lovel thesaurarii et P. de Winton' clerici garderobe regis; mandatum est Rogero de Monte Alto, justiciario Cestr', quod Nicholaum ostiarium garderobe regis, quem rex mittit ad eum cum clave dicte garderobe, ipsam garderobam aperire et ceram et alia que regi ad presens fuerint necessaria extrahere permittat ad regem carianda, et remittat regi clavem illam per eundem Nicholaum. Teste rege apud Okham primo die Septembris.

Pro Stephano Lungesp'.—Cum rex dudum mandaverit Johanni filio Galfridi, tunc justiciario Hibernie, quod de exitibus episcopatuum et abbaciarum vacantium in Hibernia faceret habere Stephano Lungesp' vjxx. marcas pro expensis suis quas fecit in servicio regis in Vasconia et idem Stephanus nondum pecuniam illam receperit ut dicitur; mandatum est Willelmo de Bakep', escaetori regis in Hibernia, quod, si ita est, tunc eidem Stephano predictam pecuniam de predictis exitibus ballive sue sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Okham' primo die Septembris.

Pro rege. De robis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod provideant regi de quadam roba ad opus regis de russeto et illam regi mittant ita quod eam habeat cissam et paratam in vigilia Sancti Michaelis proximo futura apud Sarr'; et quod provideant regi de quadam roba de escarletto ita quod eam similiter habeant paratam apud Westmonasterium in vigilia Sancti Eduuardi. Teste ut supra.
Et quod faciant habere Edmundo nato regis ix. ulnas de bono russetto et pelluram ad robam suam iemalem.

Pro executoribus Radulfi de Welledon'.—Mandatum est vicecomiti Northamt' quod, accepta securitate ab exequtoribus testamenti Radulfi Basset de Welledon' de debitis regi reddendis que regi debebat die quo obiit, de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Radulfi permittat eos habere liberam administracionem ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewode, quod in bosco de Pauncehale faciat habere Matillidi de Cantilup' quinque robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Not' iij. die Septembris.

De cervis et damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Whitlewode quod in eadem foresta faciat habere Henrico filio regis Romanorum ij. cervos et quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Kannok quod in eadem foresta faciat habere Radulfo Basset de Draiton', juniori, ij. damos et unum cervum de dono regis. Teste ut supra. Quia habuit inde breve anno preterito et non cepit bestias illas illo anno.

De damis datis Eduuardo filio regis.—Mandatum est custodi foreste regis de Salceto quod in eadem foresta faciat habere Eduuardo filio regis x. damos vivos et xx. damas vivas ad quosdam parcos suos inde instaurandos de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Selewode quod in eadem foresta faciat habere Hugoni Saunzaver ij. damos de dono regis.

De damis ponendis in parco regis de Not'.—Mandatum est J. de Eyvyle, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Shyrewode capi faciat ad opus regis et faciat habere W. Bardof', constabulario castri Not', x. damos vivos et xv. damas vivas ad parcum regis subtus castrum predictum inde instaurandum.

De roboribus datis.—Mandatum est eidem justiciario quod infra forestam de Shirewode faciat habere Fratribus Minoribus de Not' xij. bonas quercus ad maeremium cum escaetis suis ad domos suas de Not' inde reparandas de dono regis.

Pro Stephano de Gaunt.—Quia Stephanus de Gaunt est senio confectus et visu oculorum suorum privatus, mandatum est vicecomiti Warr' et Leic' quod loco ipsius Stephani permittat Gilbertum filium suum pro eo facere sectas ad comitatus, wapentachia et hundredos, prout idem Stephanus facere consuevit. Teste rege apud Not' iiij. die Septembris.

De cervis datis.—Mandatum est custodi haye de Scalleby quod faciat habere Elene de Percy duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est P. de Nevyle, custodi foreste de Roking', quod in eadem foresta faciat habere Gilberto de Preston' iij. damos de dono regis. Teste rege apud Not' v. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod in eadem foresta faciat habere priori de Felleye vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Matheo de Haverseg'.—Matheus de Haverseg' habet litteras regis de proteccione simplici et quietancia secte comitatus et hundredi, quia languidus est, duraturas donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Not' vj. die Septembris.

De quadam casula offerenda apud Sarr'.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod emi faciat quamdam casulam decentem, quam rex offerre possit die Sancti Michaelis in dedicacione ecclesie Sarr', et eam regi mittat, ita quod rex eam habeat certo die ante festum predictum: et cum rex sciverit custum etc. Teste ut supra.

De palis ad palicium parci regis Not'.—Mandatum est Johanni de Eyvyle, justiciario foreste citra Trentam, quod de veteribus roboribus in foresta de Shirewode faciat habere vicecomiti Not' palos quot necesse fuerit ad palicium parci subtus castrum Not' reparandum sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Kinefar quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Somery duos cervos de dono regis. Teste rege apud Not' vij. die Septembris. Per Robertum Waler'.

De damis datis.—Quia rex intellexit per Petrum de Nevyle, custodem foreste Roteland', quod Philippus Marmium non habuit tres damos, quos rex in eadem foresta ei dederat per breve regis inde directum eidem P., mandatum est custodi foreste de Kannok quod in eadem foresta pro predictis tribus damis faciat habere eidem Philippo tres damos de dono regis.

Rex cepit homagium Ricardi de Marcham et Willelmi de Sutton', nepotum et heredum H. de Lessinton' nuper episcopi Lincolnensis, de omnibus terris et tenementis que idem episcopus tenuit de rege in capite de hereditate sua, et eis reddidit terras illas et tenementa: et mandatum est vicecomiti Not' et escaetori ejusdem comitatus quod de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti episcopi de hereditate sua in ballivis suis, de quibus vestitus fuit et seisitus ut de feodo die quo obiit, et que cepit in manum regis occasione mortis ejusdem episcopi, predictis Ricardo et Willelmo plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Not' vij. die Septembris. (Cancelled) vacat quia in rotulo finium.

[m. 2.]

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Lymar' duos damos de dono regis et Roberto de Stotevyle unum cervum de dono regis. Teste rege apud Not' viij. die Septembris.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Petro de Nevyle, custodi foreste Rotel', quod omnes damos quos capere poterit in balliva sua et in parcis de Bukeyd' et Lydynton' sine distruccione ad opus regis capiat contra instans festum Sancti Eduuardi et, cum capti fuerint, eos liberet vicecomiti Huntend', cui rex mandavit quod eos saliri et cariari faciat usque Westmonasterium contra festum predictum.
Rex mittit Willelmum Lovel et Henricum de Candovr' ad capiendum in foresta de Melkesham et de Cipham xx. damos contra festum predictum: et mandatum est custodi foreste predicte quod eos ad hoc admittat et damos illos liberet vicecomiti Wiltes' saliendos et cariandos usque Westmonasterium contra festum predictum.
Rex mittit eosdem ad capiendum in foresta de Braden' xla. damos contra festum predictum: et mandatum custodi ejusdam foreste quod eos ad hoc admittat et damos illos liberet vicecomiti Wiltes. Teste ut supra.

De maeremio ad capellam de Wodest'.—Mandatum est ballivis de Wodest' quod custodibus operacionum nostrarum de Wodest' faciant habere maeremium quantum necesse fuerit ad capellam nostram ibidem inde faciendam. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ade de Everingham, custodi foreste de Shirewode, quod in eadem foresta faciat habere priori de Thorgarton' vj. quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste rege apud Siwell ix. die Septembris.
Mandatum est justiciario foreste citra Trentam quod in foresta de Shirewod' faciat habere custodibus operacionum ecclesie Beate Marie de Siwell sex quercus ad maeremium ad easdem operaciones, ubi commodius eis capi poterunt. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Selveston' quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Mercynton, clerico regis, quatuor bonas quercus ad maeremium cum omnibus escaetis earum ubi commodius ad opus suum capi poterunt propter cariagium, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod faciat habere Ricardo de Sutton', canonico Linc', iiij. damos de dono regis. Teste rege apud Linc' xij. die Septembris.

Pro Johanne Gaddr'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per ballivum suum de Meleburn' fieri precepit, quod Johannes de Scrotevyle, quondam ballivus regis de Melleburn', cepit in manum regis dimidiam rodam alneti que fuit Johannis Gaddr' per voluntatem suam et non per judicium curie regis de Meleburn', mandatum est eidem ballivo quod, si secundum consuetudinem predicti manerii et sine injuria alteri facienda fieri possit, eidem Johanni Gaddr' predictam dimidiam rodam rehabere faciat. Teste ut supra.

De maeremio ad operaciones de Clipston'.—Mandatum est justiciario foreste ultra Trentam quod in foresta de Shirewod' faciat habere vicecomiti Not' maeremium quantum necesse fuerit ad molendinum, stagnum et bayas ejusdem stagni apud Clipston' reparanda sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in eadem foresta faciat habere Matillidi de Cestreton, matri Ade de Cestreton, clerici regis, duo bona robora ad focum suum de dono regis, et, si inde carbonem facere voluerit, id fieri permittat. Teste rege apud Brueram xvij. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est justiciario foreste ultra Trentam quod in foresta de Shirewode faciat habere preceptori de Bruera quinque bonas quercus ad maeremium de dono regis ad quoddam berefridum inde faciendum apud Brueram. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ade de Eston et W. de Wassingl', custodibus episcopatus Linc', quod in parco de Stowa pertinente ad eundem episcopatum faciant habere Johanni de Crakhal', archidiacono Bed', duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponte de Heybech'.—Mandatum est custodi foreste de Shirewod' quod permittat custodes pontis de Heybech' extra villam Not' capere petram in quarera regis de Gilpitwell ad operacionem pontis predicti. Teste rege apud Brueram xvij. die Septembris.

De roboribus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvyle, justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Shirewode faciat habere Fratribus Predicatoribus Linc' v. robora, et Fratribus Minoribus Linc' v. robora, ad focum suum de dono regis.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewod' quod in eadem foresta prope Not' faciat habere priori et monialibus de Semplingh' xx. bonas quercus ad maeremium de dono regis ad quoddam campanarium apud Semplingh' inde faciendum. Teste rege apud Sempl' xviij. die Septembris.
Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in parco regis de Clyve faciat habere Fratribus Minoribus Stanf' duas bonas quercus ad maeremium cum escaetis suis, ad claustrum suum inde faciendum, de dono regis. Teste rege apud Stanf' xviij. die Septembris.

De damis capendis ad opus regis.—Rex mittit Willelmo de Bello Campo breve suum directum custodi foreste de Fekham quod permittat eundem Willelmum capere in eadem foresta x. vel xij. damos ad opus regis contra instans festum Sancti Eduuardi: et mandatum est eidem Willelmo quod damos illos capiat et eos regi mittat usque Westmonasterium contra idem festum. Teste ut supra.
Et mandatum est predicto custodi quod ipsum Willelmum damos illos capere permittat. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in eadem foresta extra parcum faciat habere Ricardo Pekke, civi Stanf', iij. quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in eadem foresta extra parcum faciat habere priorisse Sancti Michaelis extra Stanford quinque quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Geytint' xx. die Septembris.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Wittlewod' quod in Haselberg' in balliva sua faciat habere Willelmo Gulafr' quatuor robora de dono regis. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Gatesl' quod in eadem foresta faciat habere abbati de Pippewell' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Thomas Pening, captus et detentus in prisona de Notingh' pro morte Willelmi de Normenton' unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Not' directas quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Nicholaus filius Nicholai de Conedovr', Rogerus filius Nicholai et Rogerus Bolemer', capti et detenti in prisona Salop' pro morte Walteri Champiun unde rettati sunt, habent litteras regis quod ponantur per ballium: et diriguntur vicecomiti Salop'. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in eadem foresta faciat habere Philippo de Bocland' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De robore dato.—Mandatum est custodi foreste de Geytinton' quod in eadem foresta faciat habere vicario de Geytinton' unum robur ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham' quod permittat Petrum de Nevill' capere in predicta foresta xxti. damos ad opus regis contra instans festum Sancti Edwardi; et cum capti fuerint quod eos liberet vicecomiti Norhamt', cui rex mandavit quod eos saliri et cariari faciat usque Westmonasterium contra festum predictum. Teste ut supra.
Mandatum est Henrico Engayne quod in foresta de Bukeden' et Spaldewic' in universo capiat ad opus regis xx. damos contra instans festum Sancti Edwardi prout citius et melius viderit expedire: et mandatum est custodibus (sic) predicte foreste et parcorum quod ipsum eos capere permittat et ad hoc consilium impendat: et quod idem Henricus, cum capti fuerint, eos liberet vicecomiti Hunted' saliendos et cariandos usque Westmonasterium contra festum predictum. Teste ut supra.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Johanni de Swineford' quod capiat ad opus regis apud Suhamt' et Wintoniam x. dolia vini et ea cariari faciat ad loca que Ricardus de Turri ei dicet ex parte regis. Teste ut supra.
Mandatum est ballivis Wintonie quod manucapiant pro rege versus Aliciam la Butiler', Hend' le Taverner et Reginaldum de Fistret' quod rex in proximo adventu suo apud Clarend' satisfaciet eis de vinis que Johannes de Swineford' capiet ad opus regis in villa sua; et quod ipsi vina illa cariari faciant ad loca que Ricardus de Turri eis dicet ex parte regis: et custum cariagii rex eis allocari faciet. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est ballivis et probis hominibus Suhamt' preter allocacionem cariagii. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in bosco de Parva Acle faciat habere Ade de Kokefeud xij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De prisone cariando.—Mandatum est Radulfo Basset, constabulario castri North', quod Johannem le Clerc, detentum in eodem castro pro falsa moneta, liberet vicecomiti Norh' cariandum usque London' prout rex ei injunxit. Teste rege apud North' xxj. die Septembris.
Et mandatum est custodi gaole de Neugate quod prisonem illum recepiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De quercubus et roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Salceto quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus Northampt' sex bonas quercus ad maeremium ad studia sua inde facienda, et vj. robora ad focum suum, de dono regis.
Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere Radulfo Basset de Sapecot', constabulario castri North', x. bonas quercus ad focum de dono regis.
Mandatum est eidem quod in eadem foresta faciat habere abbati et conventui Sancti Jacobi extra North' vj. quercus ad maeremium de dono regis.

De coronatore eligendo.—Cum Hugo de Messenden' nullam terram teneat ad presens in comitatu North', propter quod officio coronatoris in eodem comitatu sine gravi incommodo suo et magnis sumptibus intendere non possit, rex eum ab officio illo concessit amoveri: et mandatum est vicecomiti North' quod loco ejus alium coronatorem in pleno comitatu et per assensum etc. eligi faciat prout moris est: et talem etc. et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De maeremio ad reparacionem molendinorum regis de Geytinton'.—Mandatum est R. Waler', senescallo foreste citra Trentam, quod in foresta de Geitenton' faciat habere firmariis manerii de Geitenton' maeremium quantum necesse fuerit ad reparacionem molendinorum regis de Geitenton'. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Selvest' quod in eadem foresta faciat habere Agneti que fuit uxor Stephani Baucean iiij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Wodest' xxiij. die Septembris.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shotovere quod in eadem foresta faciat habere filiis comitis Glouc' studentibus Oxonie viij°. robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De probatore custodiendo.—Mandatum est custodi gaole de Neugate quod Adam Sinnesheved, probatorem, quem vicecomes North' ei liberabit, recipiat et in gaola predicta custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De plumbo ad castrum Wodest.—Mandatum est vicecomiti North' quod de plumbo existente in custodia sua liberet ballivo de Wodest' vij. carratas plumbi ad capellam et domos regis de Wodest' inde cooperiendas. Teste.

De quercubus ad pontem de Cumb'.—Mandatum est ballivo de Cumb' et Stuntesfeld' quod Rogero de Haveryll faciat habere iij. quercus ad reparacionem pontis de Cumb' de dono regis. Teste ut supra.

De damis et quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Whichewode quod in eadem foresta faciat habere magistro N. de Plimpton' duos damos de dono regis et iiijor. robora ad focum suum. Teste rege apud Wod' xxiij. die Septembris.
Mandatum est custodi foreste de Brehull' quod in eadem foresta faciat habere magistro Rustando iiijor. quercus ad maeremium de dono regis ad domos suas apud Sanctam Crucem Oxon' inde reparandas. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Sapele quod in eadem foresta faciat Aymoni Trumberd' vj. quercus ad maeremium cum excaetis suis de dono regis, ubi commodius ad opus suum capi poterunt propter cariagium. Teste rege apud Lechelad' xxiiij. die Septembris. Per ipsum regem.

Pro Willelmo le Megre.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem et coronatores regis in comitatu Oxon' fieri fecit, quod Willelmus filius Willelmi le Megre de Takele, qui indictatus fuit de morte Walteri Passavant, non est culpabilis de morte illa, et quod nunquam appellatus fuit de morte illa vel utlagatus; mandatum est Petro Foliot, escaetori in comitatu predicto, quod de una virgata terre cum pertinenciis in Takele, quam predictus Willelmus tenuit, et que occasione ejusdem indictamenti capta fuit in manum regis, eidem Willelmo plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Wodest' xxiij. die Septembris. Per justiciarium Anglie.

De damis, capriolis et cuniculis capiendis ad opus regis.— Mandatum est Gerardo la Grue senescallo Wintoniensis electi quod in parcis, hais, sive forestis Wintoniensis episcopatus quibus melius viderit expedire capi faciat ad opus regis xxti. damos x. capriolos et in cuniculariis ejusdem episcopatus cc. vel. ccc. cuniculos, et eos liberet vicecomiti Suhamt' cariandos quo rex ei injunxit. Teste rege apud Merleberg xxvij. die Septembris. Per senescallum regis.
Quia rex Navarr' intererit celebracioni instantis festi Sancti Eduuardi apud Westmonasterium, mandatum est Roberto Waler', senescallo foreste citra Trentam, quod in Nova Foresta in comitatu Suhamt capiat ad opus regis decem damos contra idem festum nec omittat propter hoc quod forestam illam rex commiserit Eduuardo filio suo. Teste rege apud Clarendon' xxx. die Septembris. (Cancelled) vacat.
Mandatum est eidem Roberto quod, licet rex commiserit predicto Eduuardo forestam predictam, nichilominus permittat venatores regis quos rex ibidem mittit capere in eadem foresta la. damos ad opus regis contra festum predictum.
(Margin). Postea mandatum fuit R. Waler' quod de illis la. damis caperet ad opus regis x. vel xx. damos in auxilium capcionis eorumdem la. damorum.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clyve quod in eadem foresta faciat habere Ade de Cestreton, clerico regis, persone ecclesie de Ufford, vj. bonas quercus ad maeremium cum omnibus escaetis earum ubi commodius ad opus regis contra festum predictum extra parcum regis ad domos suas apud Badinton' inde faciendas de dono regis. Teste rege apud Clarendon' xxx. die Septembris. Per justiciarium Anglie.
Mandatum est custodi foreste de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Biset, vatletto regis, vj. quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra. Per Egidium de Argentaym senescallum.

Pro episcopo Londoniensi.—Cum rex nuper dederit episcopo Londoniensi in foresta de Gylingham quinque damos, de quibus unicum cepit tantum, mandatum est custodi foreste de Bradene quod in eadem foresta faciat habere eidem episcopo quatuor damos loco predictorum residuorum quatuor damorum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Wilton'.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod omnia debita que exiguntur a Willelmo de Wilton' per summonicionem scaccarii ponat in respectum usque a die Sancti Michaelis in tres septimanas, ut interim scrutatis rotulis scaccarii rex sciat in quibus debitis idem Willelmus sibi teneatur. Teste ut supra. Per justiciarium.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Whitlewode quod in bosco regis de Wakefeld' faciat habere abbati de Butlesden' vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Clarend' primo die Octobris. Per Robertum Waler'.

De ponendo per ballium.—Rogerus Unrude, Robertus Hembelove, Ricardus Joce, Willelmus Lewine et Willelmus Abbot, detenti in prisona regis Warr' pro morte Roberti filii Milonis unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Warr' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi bosci regis de Haselberuwe quod in eodem bosco faciat habere Galfrido de Lucy, vatletto regis, viij. quercus cum escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Mansero filio Mathei, clerico, duo robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Ad instanciam J. de Breuse vatletti regis.