Close Rolls, October 1258

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1258', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 330-333. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp330-333 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1258

De terra replegianda.—Frater Petrus de Flaunvyle, templarius, venit coram rege die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis apud Chauton' anno etc. xlij. et petiit ex parte magistri Milicie Templi in Anglia unum mesuagium cum pertinenciis in Magna Limbergh ei replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram rege versus ipsum regem. Teste rege apud Chauton' v. die Octobris.

Mandatum est Leulino filio Griffini quod die Sancte Katerine proximo venturo personaliter veniat ad pontem de Montgomery, quia rex tunc ibidem missurus est quosdam de majoribus magnatibus consilii sui et regni Anglie ad faciendum et recipiendum emendas super transgressionibus hinc inde factis contra formam treugarum initarum inter regem et ipsum Leulinum. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Octobris.

Littera Nicholai filii Martini.—Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus filius Martini salutem. Noveritis me manucepisse pro me et Willelmo Abwuluereth quod castra domini Eduuardi filii regis de Kardigan et Kilgalran, que idem dominus Eduuardus de consilio dicti domini regis et magnatum de consilio suo nobis commisit custodienda, salvo custodiemus a Dominica proxima post festum Sancti Luce evangeliste anno regni ipsius regis xlij° usque ad clausum pasca proximo sequens ad fidem ipsorum dominorum regis et Eduuardi et ea dicto domino Eduuardo per consilium predictorum magnatum de consilio ipsius domini regis liberabimus ad clausum pascha predictum. In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Datum Lond' in crastino Sancti Luce evangeliste anno supradicto.

Hertford—Pro Ada de Basing'.—Stephanus de Cheyndut venit in curiam regis et recognovit se debere Ade de Basing', civi Lond', xijxx. et quinque quarteria frumenti solvenda eidem Ade vel ejus assignato apud Ripam Regine in Lond' ante Natale Domini anno etc. xliij°. pro centum marcis quas idem Adam eidem Stephano premanibus pacavit. Et, si non solverit, obligat se ad districtionem vicecomitis Hertford' per terras et catalla sua.

De archidiacono Winton'.—Quia non est voluntatis regis aut consilii sui arestare aut carcere detinere aliquem clericum, mandatum est constabulario castri regis Winton' quod sine dilacione accedat ad archidiaconum Winton' et dicat ei ex parte regis et consilii sui quod sine mora exeat regnum Anglie per portum Dover' cum competenti familia et cum racionabilibus expensis suis: et hoc nullatenus omittat, quia rex et consilium suum nolunt quod ipse ad presens in Anglia moretur aliquo modo, nec quod redeat sine licencia regis speciali. Et has litteras continentes voluntatem regis et consilii sui predictus constabularius eidem archidiacono ostendat. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Octobris. Per consilium regis.
Et mandatum est constabulario castri Dovor' quod, cum idem archidiaconus ad portum Dover' venerit, ipsum cum convenienti familia et racionabilibus expensis suis transfretare permittat, et curialiter et caute explorari faciat quod magnam pecuniam secum non abducat. Teste ut supra. Per consilium regis.

Hec est convencio facta ad quindenam Pasche anno etc. xlij°. inter Agnetem de Vescy in sua ligia viduitate ex parte una et Robertum Agullun et Johannam uxorem ejus ex altera; videlicet quod dicta Agnes concessit pro se et heredibus suis predictis Roberto et Johanne et heredibus ipsius Johanne vel suis assignatis reddere annuatim tota vita Margerie comitisse Linc' decem libras novorum et legalium sterlingorum ad duos terminos anni, scilicet centum solidos in octabis Sancti Michaelis et centum solidos in octabis Pasche, apud novum Templum London' testimonio magistri et fratrum ejusdem domus, scilicet pro molendino de Kildare quod predicta Johanna habuit in escambium pro decem libratis terre que acciderunt eidem Johanne de Mohun in villa de Karlion in sua proparte de hereditate Walteri Marescalli quondam comitis Penbroch'; et de quo molendino dicta comitissa Linc' est dotata; ita vero quod post decessum dicte comitisse dictum molendinum cum pertinenciis predictis Roberto et Johanne et heredibus ipsius Johanne vel suis assignatis sine aliqua contradictione predicte Agnetis et heredum suorum hereditarie et integre revertetur imperpetuum. Et tunc in posterum predicta Agnes et heredes sui quieti permaneant de predicta solucione decem librarum predictis Roberto et Johanne et heredibus ipsius Johanne vel suis assignatis facienda imperpetuum. Et si ita contingat quod predicta Agnes et heredes sui vel assignati sui de ipsa solucione interim facienda ad dictos terminos aliquo casu cessaverint, predicta Agnes obligat se et heredes suos vel ejus assignatos ad distringendum per dominum regem vel per ballivos suos quoscumque predicti Robertus et Johanna et heredes ipsius Johanne voluerint eligere ad dictam districtionem faciendam per omnes terras suas in Anglia et in Wallia, et per omnia bona sua mobilia et immobilia quousque predicta Agnes et heredes sui vel sui assignati satisfecerint predictis Roberto et Johanne et heredibus ipsius Johanne vel suis assignatis de principali debito et de omnibus expensis et dampnis que predicti Robertus et Johanna et heredes ipsius Johanne vel sui assignati fecerint vel sustinuerint occasione dicte pecunie, ut predictum est, non solute, per visum et consideracionem bonorum et legalium virorum. Et sciendum quod post decessum dicte comitisse quando dictum molendinum cum pertinenciis revertetur predictis Roberto et Johanne et heredibus ipsius Johanne vel suis assignatis, tunc, si extenta dicti molendini excedet decem libras per extentam que facta fuit per preceptum domini regis sicut continetur in rotulis domini regis de predicta extenta, quando participacio facta fuit inter heredes dicti Marescalli, predicti Robertus et Johanna et heredes ipsius Johanne id quod superfuerit de decem libris secundum predictam extentam predictis Agneti et heredibus suis annuatim per manus suas restituent et solvent ad terminos supradictos scilicet medietatem ad octabas Sancti Michaelis et aliam medietatem ad octabas Pasche. Predicti insuper Robertus et Johanna remiserunt et quietum clamarunt pro se et heredibus dicte Johanne predicte Agneti et heredibus suis imperpetuum totum jus et clamium quod habuerunt vel aliquo modo habere potuerunt in decem libratis terre predicte Johanne assignatis in particione hereditatis dicti Marescalli infra manerium dicte Agnetis de Karlion'. Et ad majorem hujus rei securitatem et perpetuam firmitatem presenti scripto in modum cirographi confecto ambo partes sigilla sua alternatim apposuerunt et idem scriptum in rotulo Cancellarie domini regis inrotulari fecerunt. Hiis testibus domino W. de Valenc', domino Thoma de Ponynges, domino Payno de Sancto Philiberto, domino Galfrido Gacelyn, domino Ricardo Daniel, domino Henrico de Mersington', clerico, domino Hugone de Windles', domino Sayro de Huntingfeud, domino Roberto de Cokefeud, Rogero de Paggeham, Henrico de Paggeham, Clemente de Brentingham, clerico, et multis aliis. Per Walterum de Merton'.

Pro Roberto Fulcon'.—Nicholaus Burdun et Hugo de Aungervill recognoverunt coram rege quod debent reddere Roberto Fulcon' xxij. marcas pro blado suo de Rudes vendito comiti Warr', videlicet, in octabis Sancti Martini anno etc. xliij°. sex marcas, et ad Pascha proximo sequens xvj°. marcas, ita scilicet quod si de eorum altero humanitus contigerit, alter eorum qui superstes fuerit teneatur in solidum, et si ambo superstites fuerint ambo in predictis denariis teneantur. Et concesserunt quod, si terminis predictis predictam pecuniam non solverint, quod pecunia predicta de terris et catallis eorundem Nicholai et Hugonis, vel eorum heredum si de eis humanitus contigerit, levetur et eidem Roberto solvatur vel executoribus testamenti sui, si de eo humanitus contigerit.
Solverunt apud Wodestok' iiijto. die Junii anno etc. xliij°. et quieti sunt.

[m. 1d.]

Quia Robertus de Cambhou et socii sui de comitatu Norhumbr' de precepto regis [venerunt ad regem] apud Westmonasterum a die (fn. 1) Sancti M[ichaelis] in unum mensem anno etc. xlij°. pro quibusdam negociis com[munitatem] totius comitatus predicti tangentibus, [mandatum est] vicecomiti Norhumbr' quod prefatis qu[atuor] militibus de communitate predicta racionabiles exp[ensas] in eundo et [redeundo] habere faciat. [Teste rege] apud Westmonasterium iiij°. die Novembris [etc.] xliij°.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Ebor' pro Willelmo de Buketon, Simone de Lilling, Maugero le Vavassour et Willelmo de Barton militibus de comitatu Ebor'.
Consimile breve habent Egidius de Gousell', Willelmus de Iseny, Willelmus de Engolby, et Willelmus de Sancto Laudo milites de comitatu Linc' directum vicecomiti Linc'.
[Consimile breve habe]nt iiij. milites de comitatu Glouc' directum [vicecomiti] Glouc'.
Consimile breve habent iiij. milites de comitatu North' directum vicecomiti.
. . . . iiij. milites de comitatu Suth' directum vicecomiti.
. . . . iiij. milites de comitatu Kanc'.
. . . . . . milites de comitatu Leic'.
. . . . . . milites de comitatu Warr'.

Rex vicecomiti Huntingdon salutem. Quia dilecti et fideles nostri W. le Moyne, W. de Wassingley, Simon de Copmanford et Baldwinus de D[rayton] quibusdam inquisicionibus faciendis de communi utilitate predicti comitatus nuper attenderunt et postea coram consilio nostro apud Westmonasterium in parleamento, quod fuit ibidem post festum Sancti Michaelis proximo preteritum pro dictis negociis moram fecerunt, tibi precipimus quod predictis quatuor militibus racionabiles expensas suas quas in eundo, redeundo et in prefato parleamento pro dictis negociis morando fecerunt de comunitate dicti comitatus habere facias. Teste etc.
[Consimile breve habent iiij. milites de comitatu Not'. (fn. 2) ]
Consimile breve [habent iiij. milites de comitatu Derby. (fn. 2) ]
Consimile breve habent iiij. [milites de comitatu Berk'. (fn. 2) ]
Consimile breve habent iiij. [milites de comitatu Devon. (fn. 2) ]
Consimile breve habent iiij. [milites de comitatu Dorset. (fn. 2)

Footnotes

  • 1. Printed with some mistakes in The Second Report on the Dignity of a Peer (p. 7).
  • 2. so in Brady, Complete History of England, 1685, Appendix, p. 228, but now illegible. See Preface.