Close Rolls, December 1258

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1258', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 349-354. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp349-354 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1258

De ponendo per ballium.—Walterus filius Walteri de Sancto Edmundo et Thomas filius Hywam, capti et detenti in prisona regis de Sancto Edmundo pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Sanctum Edmundum ij°. die Decembris.

De damis datis.—Quia Adam de Cestreton' nondum habuit tres damos quos rex ei dederat in foresta de Wauberge ut dicit, mandatum est custodi foreste de Wauberge quod in eadem foresta faciat habere eidem Ade tres damas pro illis tribus damis, nisi eos prius habuerit. Teste rege apud Sanctum Edmundum iij. die Decembris.
Quia Radulfus de Kammeys junior nondum habuit quinque damos quos rex ei dederat in forestis de Clyve et Wauberge ut dicit, mandatum est custodi foreste de Clyve quod in eadem foresta faciat habere eidem Radulfo sex damas pro predictis quinque damis, nisi eos prius habuerit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Whichewod' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Axem' sex bonas quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste rege apud (fn. 1) Sanctum Edmundum iij. die Decembris.

De executoribus Hugonis de Vivon'.—Quia Hugo de Vivon' obiit in servicio regis in Wallia, mandatum est escaetori in comitatu Wilt' quod de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius Hugonis in balliva sua die quo obiit et que occasione mortis sue cepit in manum regis permittat exequtores ipsius Hugonis habere liberam administracionem ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est escaetori in comitatu Suff'. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in foresta regis de Hatf' faciat habere Willelmo de Say iiij. robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode habere faciat Willelmo de Grey xxti. quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Chippenham' v. die Decembris.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Hugonem Franciscum et Johannem le Naper, servientes suos, ad capiendum ad opus regis xv. damas in parco regis de Claveryng: et mandatum est ballivo et parcario de Claveryng quod ipsos servientes dictas damas ibidem capere permittant, et eis ad hoc sint auxiliantes. Teste ut supra.

De castris Bristoll' et Wallie custodiendis.—Mandatum est Ricardo de la Rokele quod castrum Bristoll' et castra Wallie, que fuerunt in custodia Johannis filii Galfridi nuper defuncti, salvo et secure custodiri faciat usque ad parleamentum quod rex habiturus est in festo Purificacionis Beate Marie proximo futuro; ut tunc de consilio magnatum regis qui sunt de consilio regis dicta castra ei vel alii commitantur salvo custodienda. Teste ut supra.

Pro Gervasio de Stanford'.—Cum Bartholomeus de Capella nuper defunctus concesserit per cartam suam, quam rex inspexit, Gervasio de Staunford annuum redditum centum solidorum, percipiendum de manerio suo de Waltham ad duos terminos, videlicet ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha, ad sustentacionem ipsius Gervasii pro serjancia capelle regis quam dicto Bartholomeo vendidit; et rex Ebuloni de Montibus custodiam dicti manerii cum omnibus eidem incumbentibus concesserit; mandatum est eidem Ebuloni quod eidem Gervasio dictos centum solidos ad predictos terminos de manerio memorato quamdiu custodiam ejusdem habuerit habere faciat sicut idem Gervasius eos in vita dicti Bartholomei habere consuevit. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Gorges.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod illi xx. solidi, ad quos Radulfus de Gorges vallettus regis amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Devon, allocantur eidem Radulfo in x. libris quas recepturus fuit ad scaccarium regis Pasche anno etc. xl. primo de annuo feodo suo xx. librarum quod percipit ad idem scaccarium, mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Radulfum de predictis xx. solidis quietum esse faciant. Teste rege apud Ely vij. die Decembris.

De fine prioris et conventus de Whiteby.—Prior et conventus de Whyteby finem dudum fecerunt cum rege per centum marcas argenti quas solverunt in garderoba regis pro custodia domus sue cum pertinenciis in hac vacacione sua habenda, salvis regi advocacionibus ecclesiarum, si quas interim vacare contigerit, et wardis et escaetis de feodis militaribus si que acciderint in vacacione predicta, sicut in litteris regis patentibus eis inde confectis plenius continetur. Et mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam, quod ipsos priorem et conventum custodiam domus sue cum pertinenciis secundum tenorem predictarum litterarum patentium in vacacione predicta habere faciat et inde disponere hac vice permittat. Et si que ecclesie vacaverint, aut escaete vel warde de feodis militaribus acciderint, in vacacione predicta, id regi sine dilacione scire faciat. Teste ut supra.

Pro monialibus de Chatteriz.—Cum rex nuper scripserit Roberto Walerand et Johanni fratri ejus, quondam custodibus episcopatus Elyensis dum vacans fuit et in custodia sua, quod de exitibus ejusdem episcopatus solverent abbatisse et monialibus de Chatteryz xlv. solidos qui ei (sic ) aretro fuerunt de annuo redditu quem ipse percipere debent et solent ad scaccarium Elyense et ipsi eis nichil inde solverunt; mandatum est senescallo episcopi Elyensis quod de arreragiis que regi debentur de exitibus predicti episcopatus de tempore predicto faciat habere eisdem abbatisse et monialibus predictos xlv. solidos: et rex de denariis illis versus predictos Robertum et Johannem ipsum quietum esse, et eosdem denarios eisdem Roberto et Johanni ad scaccarium rex allocari faciet. Teste ut supra.

Pro fratribus hospitalis de Steresbrugg'.—Consimilem litteram habent fratres hospitalis de Steresbrig' predicto senescallo directam de arreragiis xxx. solidorum de molendino de Steresbrig.

De cignis contra Natale Domini.—Mandatum est vicecomiti Cantebr' quod sine dilacione provideat regi in balliva sua de iiijor. cignis et eos, una cum vj. cignis quos rex commisit priori de Bernewell' sibi liberandos, cariari faciat usque Westmonasterium contra instans festum Natalis Domini: et rex, cum sciverit custum etc.

Pro monialibus de Ikelinton'.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste Essex, quod permittat pauperes moniales de Ikelyngton' vendere xxx. quercus in bosco suo proprio infra forestam predictam ad exoneracionem debitorum suorum; et quod in eadem foresta extra parcum faciat eis habere vque. quercus de dono regis. Teste rege apud Waleden' xij. die Decembris.

De transfretacione Johanne de Valencia.—Rex dedit licenciam Johanne de Valencia transfretandi ad dominum suum, fratrem regis. Et mandatum est Ricardo de Grey, constabulario Dovor', quod, cum ipsa ad portum regis Dovor' pervenerit, eam cum familia, harnesio et pecunia sua libere transire permittat. Teste rege apud Waltham xiij. die Decembris.

De transfretacione electi Westm'.—Cum frater Ricardus de Ware, electus in abbatem Westm', cui regium rex adhibuit assensum, pro confirmacione sua impetranda ad curiam Romanam sit iturus, mandatum est Ricardo de Grey, custodi castri Dovor', quod eidem electo, hominibus suis et harnesio suo passagium sine impedimento habere permittat. Teste rege apud Wautham xvj. die Decembris.

De prisonibus custodiendis in Neugate.—Mandatum est custodi gayole regis de Neugate quod Thomam de Herlawe et Aliciam de Lenn', captos et detentos in prisona abbatis de Waltham apud Waltham, quos idem abbas per preceptum regis sibi faciet liberari, recipiat, et eos in dicta gaiola salvo custodiat donec aliud inde rex preceperit. Teste etc.
Mandatum est abbati de Wautham quod predictos Thomam et Aliciam, captos etc. pro morte hominis unde indictati sunt ut dicitur, liberari faciat custodi gaiole de Neugate cui rex mandavit quod eos recipiat etc. Teste etc.

De Elya de Rabayn.—Quia per litteras Elye de Rabayn dilecto clerico regis Henrico de Wengham nuper transmissas rex intellexit quod pluries ascendit naves suas apud Portesmuth ad transfretandum ad partes suas juxta sacramentum suum inde prestitum et per ventum contrarium repulsus extitit ac per moram diutinam, quam per temporis importunitatem ibidem fecit, pecuniam quam secum deferre debuisset expendit, nec propter tempus hyemale sibi iminet secura transfretacio per portum illum ad partes suas, rex de consilio R. de Clar' comitis Glouc' et Hertf' concessit sibi quod per portum Dovor' transfretet ad partes predictas. Et mandatum est Ricardo de Grey, constabulario regis Dovor', per litteras regis quas sibi rex mittit quod ipsum cum familia et rebus suis per portum Dovor' transfretare permittat. Et mandatum est eidem Elye quod ad portum illum accedat et ibidem sine dilacione juxta sacramentum predictum transfretet. Mandatum est eciam vicecomiti regis Somerset' et Dors' per breve regis quod sibi rex mittit quod de exitibus terrarum suarum in balliva sua sibi habere faciat lx. marcas ad expensas suas, ad quam pecuniam ad opus suum recipiendam aliquem de suis assignet. Teste rege apud Haveryng' xvij. die Decembris.
Et mandatum est Ricardo de Grey constabulario Dovor' quod ipsum Elyam in portu Dovor' transfretare permittat in forma predicta. Teste ut supra. Per consilium regis.
Et mandatum est vicecomiti Somers' et Dors' quod eidem Elye de exitibus terrarum suarum in balliva sua predictas lxa. marcas per visum ballivorum suorum sine dilacione habere faciat: et rex eas sibi faciet allocari. Teste ut supra.

De sale liberando Alano de Haghem'.—Mandatum est constabulario Windles' quod de sale regis quod habet in custodia sua faciet habere Alano de Hagheman, emptori regis, xxx. quarteria ad lardarium regis apud Westmonasterium inde faciendum contra instans festum Natalis Domini. Teste rege apud Havering' xviij. die Decembris.

De panno ad elemosinam regis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Johanni capellano, elemosinario regis, pannum ad cla. tunicas ad opus pauperum ad mandatum regis et regine et pannum ad xxj. tunicam ad opus pauperum ad mandatum liberorum regis inde faciendum contra instans festum Natalis Domini prout moris est. Teste rege apud Haveryng' xix. die Decembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtris' sine dilacione faciat habere Johanni de Langetoft viijto. bonas quercus aptas ad maeremium cum omnibus escaetis suis ad domos ecclesie sue de Fozton' construendas, ubi commodius ad opus ipsius Johannis capi poterunt, de dono regis. Teste rege apud Haveryng' xx. die Decembris.

De ponendo per ballium.—Adam Pymund', captus et detentus in prisona regis de Brambre pro morte Johannis filii Celee de Eringeham unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Sussex' quod ponatur per ballium. Teste etc.
Gerardus Strangwombe et Melodia uxor ejus et Ilenta de Wy, capti et detenti in prisona regis de Wy pro morte cujusdam femine ignote unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Kanc' quod ponantur per ballium.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Shyrewode faciat habere Willelmo de Grey iiij. damas de dono regis.

De terris capiendis in manum regis.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Somers' quod capiat in manum regis omnes terras que fuerunt Galfridi de Dynan in balliva sua et eas salvo custodiat donec inde aliud rex preceperit: per sacramentum eciam bonorum et legalium hominum per quos etc. diligenter inquirat quantum terre idem Galfridus tenuit de rege in capite in balliva sua et quantum de aliis, et per quod servicium, et quantum terre ille valeant per annum in omnibus exitibus, et quis propinquior heres ejus sit, et cujus etatis: et inquisicionem inde factam sub sigillo suo et sigillis eorum per quos etc. regi sine dilacione mittat et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Decembris.
Eodem modo mandatum est escaetori regis in comitatu Devon'.

Pro executoribus Galfridi de Dynan.—Mandatum est escaetori regis in comitatu Somers quod accepta securitate ab exequtoribus testamenti Galfridi Dynan quod solvent regi debita, si que idem Galfridus regi debebat die quo obiit, liberam administracionem habere faciat ipsis executoribus de omnibus bonis et catallis que fuerunt ipsius Galfridi in balliva sua ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Devon. Teste etc.

De damis ad opus regis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod permittat Johannem de Somerset, H. le Franc et J. le Naper, venatores regis, capere ad opus regis tam in parco quam in foresta de Havering' xiij. damas. Teste etc.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Whichewod' quod loco duorum damorum, quos rex nuper dedit magistro N. de Plumpton in foresta predicta, et quos nondum habuit ut dicit, eidem N. faciat habere iij. damas in eadem foresta de dono regis, nisi etc. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Decembris.
Mandatum est custodi foreste de Wauberge quod in eadem foresta faciat habere Ide de Bello Campo iij. damas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste inter pontes Oxon' et Stanf' quod in bosco de Diresle faciat habere Ingeramo de Fednes xv. quercus ad maeremium ad edificandum inde apud manerium suum de Gayton'. Teste etc.

De terris capiendis in manum regis.—Mandatum est escaetori regis in comitatu North' quod omnes terras et tenementa que fuerunt Simonis de Trop in balliva sua die quo obiit capiat in manum regis custodienda donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De uno calice faciendo ad opus regis.—Mandatum est Simoni Passelewe et sociis suis, justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, quod xxxta. marcas, quas habent de perquisitis placitorum Judaismi regis et aliis minutis debitis, liberent Willelmo de Glouc', aurifabro regis, ad faciendum inde quemdam calicem auri ponderis trium marcarum ad celebrandum inde divina in capella regis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Decembris.

Pro Petro de Burton'.—Cum rex dudum assignaverit Petro de Burton' xij. denarios singulis diebus percipiendos per manus vicecomitum Kanc' ad sustentacionem suam commorando in municione castri Dovor', qui eisdem vicecomitibus in corpore dicti comitatus singulis annis allocantur, mandatum est vicecomiti Kanc' quod a die Sancti Michaelis proximo preterito, quamdiu fuerit vicecomes dicti comitatus, eidem P. dictos xij. denarios ad sustentacionem suam commorando in castro predicto singulis diebus habere faciat, sicut temporibus aliorum vicecomitum habere consuevit; et denarii illi sibi allocabuntur ad scaccarium sicut aliis vicecomitibus dicti comitatus allocari consueverunt. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. S'cd'm in MS.