Close Rolls, May 1259

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1259', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 380-389. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp380-389 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1259

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Merleberg' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere uxori Nicholai de Sancto Mauro unum dolium boni vini de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Maii.

Pro burgensibus Dunstapl'.—Burgenses de Dunstapl' solverunt in garderoba regis in crastino Palmarum anno etc. xxxix. Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe, unam marcam auri pro x. marcis argenti per quas finem fecerunt cum custodibus mercati regis pro transgressione mensurarum et pro libertate prioris Dunstapl' rehabenda, testificatam per Albricum de Fiscamp et Petrum de Wintonia, clericos garderobe regis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos priorem et burgenses de predictis x. marcis quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro hominibus de Corbrugg'.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod ultimo quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari W. de Valencia habuit breve regis de habendo tallagio de tenentibus suis in manerio de Corebrugg', quod aliquando fuit dominicum regis, mandatum est vicecomiti Northumbr' quod de talliagio predicto, quod a predictis tenentibus in predicto manerio nunc exigit per summonicionem scaccarii, eosdem tenentes quietos esse permittat. Teste ut supra.

Pro comite Leyc'.—Cum jam dudum rex concesserit per cartam suam pro se et heredibus suis quod S. de Monte Forti comes Leyc' habeat et percipiat singulis annis de primis exitibus comitatus Berk' c. marcas per manus vicecomitis ejusdem comitatus, per manus suas solvendas apud Hungreford', medietatem scilicet ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis, de sexcentis marcis quas ei rex concessit percipiendas nomine feodi de primis exitibus predicti comitatus, et comitatuum Leyc' et Warr', Not', Derb' et Wiltes' donec eidem comiti vel heredibus suis rex providit in sexcentis marcatis terre in escaetis vel terris regis, et ad majorem hujus solucionis securitatem rex concessit eidem comiti, pro se et heredibus suis, quod quilibet vicecomes predictorum comitatuum, qui pro tempore fuerit, prestet corporale sacramentum dicto comiti et heredibus suis vel eorum certo attornato de predicta solucione eis facienda terminis et locis in predicta carta expressis; mandatum est vicecomiti Berk' quod eidem comiti de primis exitibus comitatus sui dictas c. marcas singulis annis apud Hungreford' habere faciat in partem solucionis predictarum sexcentarum marcarum annuarum, et eidem comiti vel ejus certo attornato corporale prestet sacramentum de solucione earundem c. marcarum ei facienda locis et terminis predictis sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Wiltes de c. marcis aliis. Teste ut supra.

Pro priore de Plympton'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Devon' fieri precepit, quod unum gardinum et due acre terre cum pertinenciis, que fuerunt Johannis de Burhiwishe, qui pro felonia quam fecit regnum regis abjuravit, extiterunt in manu regis et quod Willelmus de Bikebir', coronator regis ejusdem comitatus, de anno, die et vasto qui ad regem inde pertinent regi debet respondere, et quod predictus Johannes terram illam et gardinum tenuit de priore de Plympton'; mandatum est vicecomiti Devon' quod eidem priori de predictis terra et gardino plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium iiij°. die Maii.

Pro Johanne de Meysy.—Johannes de Meysy solvit in garderoba regis die Lune proxima post festum Purificacionis Beate Marie anno etc. xlj°. apud Westmonasterium Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe, dimidiam marcam auri per manus Thome de Rammesden', per quam finem fecit cum rege pro respectu milicie suo habendo: et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Johannem de illa dimidia marca auri quietum esse faciant. Teste ut supra. Per Albricum de Fiscamp et P. de Wintonia clericos garderobe regis.

De coronatore eligendo.—Quia Henricus de Becco de licencia regis profecturus est ad partes Hibernie in servicio M. comitisse Linc', rex ipsum ab officio coronatoris in comitatu Not' amovit: et mandatum est vicecomtii Not' quod loco ipsius Henrici de discretioribus militibus etc. in pleno comitatu etc. eligi faciat unum alium coronatorem, qui prestito sacramento etc. Et talem etc. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Kyme.—Willelmus de Kyme solvit in garderoba regis die Veneris proxima post festum Beati Eaduuardi apud Westmonasterium anno etc. xxxvj°. Petro Chacep', tunc custodi ejusdem garderobe, iij. marcas auri, per quas finem fecit cum rege pro warenna habenda, testificatas per Albricum de Fiscamp' et P. de Wintonia clericos garderobe predicte. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod ipsum Willelmum de predictis iij. marcis auri quietum esse permittat. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Maii.

Notingham'.—Adam filius Roberti de Burton' et Isabella uxor ejus, capti et detenti in prisona regis Notingham pro morte Thome filii Ricardi de Burton' unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Not' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

Pro Nigello de Langeford' et Matilde de Gounsel'.—Rex cepit homagium Nigelli de Langeford et Matildis de Gounsell, propinquiorum heredum Mathei de Haversegg', de omnibus terris et tenementis que predictus Matheus tenuit de rege in capite; et rex reddidit terras illas et tenementa. Et mandatum est escaetori regis ultra Trentam quod, accepta securitate a predictis Nigello et Matilde de racionabili relevio suo regi reddendo ad scaccarium regis [de (fn. 1) ] terris et tenementis predictis, eisdem Nigello et Matilde de omnibus terris et tenementis que predictus Matheus tenuit de rege in capite in balliva sua et de omnibus aliis terris et tenementis de quibus idem Matheus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Maii.

Pro uxore Elye de Rabayn'.—Rex assignavit Matildi uxori Elye de Rabayn' ad se sustentandum triginta libratas terre in maneriis de Waya et Lima una cum instauro ejusdem manerii de Waya, donec magnates de consilio regis aliter inde providerint: et mandatum est vicecomiti Dors' quod dictum manerium de Waya extendi faciat per sacramentum legalium et proborum hominum, et, si valeat triginta libras per annum, illud dicte Matildi ad sustentacionem suam cum instauro predicto liberet; et, si non valeat xxxta. libras per annum, id quod defuerit perficiat eidem Matildi in manerio de Lima tenendum sicut predictum est: et quod scire faciat regi quod super hoc fecerit. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Berking'.—Rex licenciam dedit abbatisse de Berking quod in proprio bosco suo de Hineholt', qui est infra metas predicte foreste, prosternere possit xxti. quercus et eas cariare usque Berking' ad quoddam molendinum suum ibidem inde reparandum. Et mandatum est Ricardo de Munfichet' custodi foreste regis Essex.

Pro capellanis de Clarend'.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod tribus capellanis regis ministrantibus apud Clarend' faciat habere stipendia sua sicut temporibus aliorum vicecomitum percipere consueverunt: et, cum rex sciverit etc. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Maii.

De homagio capto.—Rex cepit homagium Reginaldi le Normand, filii et heredis Radulfi le Normand, de omnibus terris et tenementis que idem Radulfus tenuit de rege in capite; et rex reddidit ei terras illas et tenementa. Et mandatum est vicecomiti et escaetori comitatus Devon' quod eidem Reginaldo de omnibus terris et tenementis etc. plenam seisinam etc. Teste ut supra.

Pro executoribus Radulfi Normand'.—Mandatum est escaetori in comitatu Devon' quod, accepta securitate ab exequtoribus testamenti Radulfi le Normand de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, eisdem executoribus de omnibus bonis etc. liberam administracionem habere permittat ad execucionem etc. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Alcisholte quod in eadem foresta faciat habere fratri Thome monacho de Shireburn' iiijor. quercus cum escaetis suis ad operaciones suas de Shireburn' perficiendas. Teste ut supra.

Pro leprosis Wintonie.—Cum leprosi hospitalis Sancte Marie Magdalene extra portam orientalem Wintonie temporibus episcoporum Wintoniensium percipere consueverint singulis annis xxxa. libras de elemosina statuta, mandatum est Nicholao de Hadlou, custodi episcopatus Wintoniensis, quod, quamdiu idem episcopatus sit in manu regis, eisdem leprosis de exitibus ejusdem episcopatus solvat omnes redditus quos nomine elemosine a dictis episcopis annuatim percipere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Roteland' quod in eadem foresta faciat habere Ricardo de Manneton' xvj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro episcopo Lincolniensi.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Rotel' fieri fecit, quod Robertus de Underwode, qui utlagatus fuit pro felonia, tenuit xx. acras bosci cum pertinenciis in Uppingham de episcopo Lincolniensi, et quod boscus ille captus fuit in manum regis pro vasto per duos annos antequam predictus Robertus feloniam illam fecisset et ea de causa boscus ille in manu regis remansit hucusque; rex de gracia sua speciali prefato episcopo reddidit boscum predictum et eidem remisit transgressionem vasti predicti. Et mandatum est Petro de Neuvyle, custodi foreste de Rotel', quod eidem episcopo de predicto bosco cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Maii.

De cervis datis.—Mandatum est Johanni filii Nigelli quod in foresta de Brehull' faciat habere Henrico filio regis Allemannie iiij. cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in foresta predicta faciat habere Fratribus Predicatoribus Bristoll' quinque quercus cum escaetis suis ad maeremium de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Fekham quod in eadem foresta faciat habere S. Norwycensi episcopo quinque damos de dono regis.

De cervis et damis datis.—Mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod Ricardum de Candovr' et Willelmum de Candovr', venatores regis, permittat capere sex cervos in chaciis dicti episcopatus prope Wintoniam ad opus regis contra instans festum Pentecostes. Teste.
Mandatum est custodi foreste de Axiholt' quod in eadem foresta permittat Willelmum Lovel et Henricum de Candovr' capere ad opus regis xv. damos contra festum predictum. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Maii.
Mandatum est custodi foreste de Cette quod R. de Candovr' et W. de Candovr', venatores regis, permittat capere ad opus regis contra idem festum tres cervos in balliva sua. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Den' quod in eadem foresta faciat habere uxori Mauricii de Berkel' iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet', custodi foreste Essex', quod in foresta regis de Havering', extra parcum, faciat habere Hugoni de Dive vj. quercus ad maeremium cum escaetis earum de dono regis. Teste ut supra.

Pro capellano de Selveston'.—Mandatum est vicecomiti North' quod capellano regis ministranti in capella regis de Selveston' faciat habere stipendia sua sicut temporibus aliorum vicecomitum habere consuevit, et, cum rex sciverit quantum etc. rex ei faciet allocari. Teste ut supra.

De regibus incisis in petra datis ecclesie Sancti Martini Lond'.— Mandatum est magistro Johanni de Glouc', cementario suo, et custodibus operacionum Westmonasterii quod quinque imagines regum incisas in franca petra et quandam petram ad supponendum pedibus unius imaginis beate Marie faciat habere custodibus operacionum ecclesie Sancti Martini London' ad easdem operaciones, de dono regis. Teste ut supra.

De cheminagio.—Mandatum est custodi foreste de Menedep quod Radulfum de Bakep' permittat cariare per forestam illam xij. quercus sibi datas cariandas (fn. 2) quo voluerit sine impedimento cheminagii. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Maii.

Pro abbate de Fiscamp'.—Quia rex accepit per litteras patentes abbatum Sancti Audoeni Rothomag', Sancti Wandragesili et de Gemeticis et de Walemund regi transmissas quod abbas de Fiscamp', cujus terrarum custodiam rex commisit Ade de Aston, superstes est; mandatum est eidem Ade quod eidem abbati, vel ballivis suis, dictas terras sine dilacione restituat una cum omnibus inde perceptis a tempore quo rex dictam custodiam ei commisit. Teste ut supra.

Pro magistro Radulfo de Nect'.—Rex dedit respectum magistro Radulfo de Necton' a festo Sancti Michaelis anno etc. xliij. usque ad finem ix. annorum proximo sequentium de demanda que fit eidem Radulfo per summonicionem scaccarii regis Judeorum de debitis Andree le Blund racione quarundam terrarum quas prefatus Radulfus habet in Dokesworth ad terminum de terris que fuerunt predicti Andree. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum Radulfum respectum illum habere permittant et sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra.

Pro Sewalo de la Kersonere.—Scrutatis rotulis cancellarie compertum est quod xiiij. die Julii anno etc. xlj. rex cepit homagium apud Wodest' Willelmi de Goldingham et Roberti de Amundevyl', virorum Aline et Nicholae, filiarum et duarum heredum Willelmi le Bretun, de porcionibus ipsas contingentibus de terris et tenementis que fuerunt predicti Willelmi; et rex porciones illas reddidit eisdem; quarum quidem porcionum custodiam Sewalus de la Kersonere prius habuit ex concessione regis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod de firma quam eidem Sewalo exigunt ultra diem predictum racione custodie predicte ipsum Sewalum quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Maii.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta de Den' faciat habere Eduuardo filio regis x. damos de dono regis. Teste ut supra.

De domibus et catallis Salamonis Judei.—Mandatum est Hugoni le Bigod', justiciario, quod de domibus que fuerunt Salomonis le Eveske, Judei, in civitate London' et de catallis et jocalibus suis aureis, argenteis et aliis quibuslibet sine dilacione fieri faciat denarios, et eos liberari faciat ad scaccarium regis. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Maii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Kannok' quod in eadem foresta faciat habere Jacobo de Aldithel' iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto Waler'.—Cum xviij. die Maii anno etc. xxxvj. rex commiserit Roberto Waler' totam terram illam in Yetebur' cum omnibus pertinenciis suis, quam rex in curia sua per consideracionem ejusdem curie recuperavit versus Petrum filium Mathei tanquam escaetam suam de terris Normannorum, habendam de rege ad firmam a predicto die quamdiu regi placeret, reddendo inde per annum ad scaccarium xx. libras, videlicet x. libras ad scaccarium Sancti Michaelis et x. libras ad scaccarium Pasche, et postmodum xviij. die Augusti anno predicto rex dederit per cartam suam eidem Roberto totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis habendam sibi et heredibus suis de rege et heredibus suis imperpetuum, faciendo inde servicium debitum et consuetum, sicut regi constat per inspectionem rotulorum cancellarie sue; mandatum est baronibus de scaccario quod eundem Robertum de predicta firma xx. librarum que ab eo exigitur per summonicionem scaccarii a predicto die Augusti quo rex ipsum Robertum de terra illa cum pertinenciis per cartam suam feofavit quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Maii.

Pro burgensibus Oxonie.—Nicholaus de Hanrade, quondam vicecomes Oxon', solvit in garderoba regis in crastino Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno etc. xxxvij. Petro Chacepork, tunc custodi ejusdem garderobe, xxvj. libras xiijs. iiijd. pro burgensibus Oxonie in partem solicionis lxx. marcarum, quas iidem burgenses regi promiserunt in subsidium transfretacionis sue in Wasconiam, testificatos per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Wintonia, clericos garderobe predicte; et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos burgenses de predictis xxvj. libris xiijs. iiijd. quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro Kok' Judeo.—Kok' Judeus London' solvit in garderoba regis Albrico de Fiscamp et P. de Wintonia, clericis garderobe regis, die Veneris in crastino Apostolorum Philippi et Jacobi anno etc. xliij° quinque marcas auri in partem solucionis duorum milium marcarum argenti per quas finem fecit cum rege pro catallis que fuerunt Aaronis, patris sui, habendis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Kok' de predictis quinque marcis auri quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Wicchewode quod illas decem quercus quas rex nuper dedit Philippo Basset in foresta sua de Wicchewod' faciat habere eidem Philippo in bosco de Cornbur', qui est in eadem foresta. Teste ut supra.

Pro Stephano Lungesp'.—Quia Stephanus Lungesp' in proximo iturus est in Hiberniam pro officio justiciarii ibidem exercendo, pro quo custodie castrorum regis de Corf' et de Shireburn' vacare non potest, mandatum est eidem Stephano quod in hoc festo Pentecostes sit ad regem apud Wodest' redditurus regi castra predicta, vel talem loco suo mittat qui potestatem habeat reddendi regi castra illa vice sua; et, cum ea regi reddiderit, rex ei litteras suas patentes de Warento inde habere faciet. Teste ut supra.

Quia Henricus de Steping', coronator regis in comitatu Linc', frequenter infirmitate gravatur quod officio coronatoris amplius non potest intendere, ut rex accepit, rex ad instanciam Ade de de Cestreton' ipsum ab officio illo amovit: et mandatum est vicecomiti Linc' quod in pleno comitatu per assensum ejusdem comitatus, loco predicti Henrici, alium coronatorem eligi faciat de discretioribus etc. qui prestito sacramento etc. et talem etc. Et nomen regi scire faciat. Teste ut supra. (Cancelled) vacat quia non habuit.

De roboribus datis.—Mandatum est Henrico de Farleg' quod in foresta de Windes' in loco competenti faciat habere Henrico de Wengham' vij. bona robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Winds' xxiij. die Maii.

Eodem modo mandatum est Ricardo de Muntfichet' de quinque bonis roboribus in foresta de Essex' ad focum ejusdem Henrici. Teste ut supra.

Quia per quendam venientem de partibus transmarinis rex pro certo intellexit quod abbas de Fiscamp . . . . (unfinished).

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Wyndesour' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Batayl', clerico regis, duo robora de dono regis. Teste ut supra.

De prisonibus custodiendis.—Quia vicecomes Essex' in comitatu suo nullam habet prisonam, mandatum est majori et vicecomitibus London' quod omnes prisones quos idem vicecomes eisdem liberabit recipiant et salvo in prisona regis de Neugate custodiri faciant. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere magistro Henrico versificatori unum dolium boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste Essex quod in bosco de Hyneholt faciat habere Rogero de Thork' iij. damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro de Nevill'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod extendi faciant terras et tenementa Petri de Neuvyle, videlicet quantum valeant in dominicis, redditibus et omnibus exitibus terre per annum; et secundum extentam illam prefato Petro de debitis in quibus tenetur Judeis Anglie racionabilem finem et racionabiles terminos habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Winds' quod in eadem foresta faciat habere custodi pontis de Stanes tres quercus ad maeremium cum escaetis suis ad emendacionem ejusdem pontis, de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes Mazun et Rogerus frater ejus, detenti in prisona regis Northampton' pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Norhampton' quod ponantur per ballium.

De robis datis.—Rex Ricardo de Ewell' salutem. Mandamus vobis quod habere faciatis magistris Anselmo et Petro, clericis domini Tarentasiensis archiepiscopi et magistri Rostandi, duas bonas robas, videlicet utrique eorum unam, de dono nostro. Teste rege apud Westmonasterium.

De dolio vini dato.—Mandatum est Johanni Swineford', captori vinorum suorum per Angliam, quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere Johanni de Crakhal', thesaurario regis, unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Robertus le White et Benedictus le Tailur, detenti in prisona regis de Herewardestok' pro morte cujusdam hominis ignoti mortui inventi in Parva Burghested, habent breve vicecomiti Essex' quod ponantur per ballium etc.

Pro Ricardo de Shyreburn'.—Cum rex commississet per litteras suas patentes Ricardo de Syreburn' dominica et escaetas suas ultra Trentam et omnia alia que ad officium escaeterie pertinent ibidem, custodienda quamdiu regi placeret, et rex per easdem litteras patentes concessisset eidem Ricardo xx. libras singulis annis percipiendas per manum suam propriam de exitibus ejusdem ballive ad se sustentandum in servicio regis quamdiu fuisset in officio illo, mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod singulis annis a tempore quo extitit ballivus regis, sicut predictum est, predictas xx. libras secundum tenorem dictarum litterarum patentium eidem Ricardo in exitibus predicte ballive faciant allocari. Teste etc.

Pro Ada Wymer.—Quia Adam Wymer, tempore quo fuit custos maneriorum regis de Shaftebir', Gillingham, Somerton' et Brideport, multas fecit impensas circa custodiam illam, et quasdam liberaciones pecunie fecit in garderoba regis, de quibus nullam habuit allocacionem vel restitucionem, ut dicit; rex compatiens paupertati predicti Ade et laboribus ejus quos in servicio regis sustinuit, rex mandat thesaurarium et barones de scaccario quod, juxta discrecionem et providenciam suam, allocaciones et expensarum suarum refusionem secundum quod expedire viderint eidem habere faciant pro custodia predicta, ita quod ex hoc periculum non emineat anime regis, et quod idem Adam occasione obsequii regis dampnum non incurrat. Teste rege apud Windes' xxvj. die Maii.

[m. 9.]

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste et parci regis de Havering, quod faciat habere in parco predicto Henrico de Wengham' tres damos et in foresta predicta extra parcum illum duos damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Maii.

Pro Ada de Cestreton'. De damis.—Quia Adam de Cestreton' nondum habuit tres damas quas rex ei nuper dedit in foresta de Wauberge ut dicit, mandatum est custodi ejusdem foreste quod in eadem foresta faciat habere eidem Ade duos damos pro tribus damis predictis nisi illas damas prius habuerit per aliud breve regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Where this word should be is an erasure.
  • 2. car' in MS.