Close Rolls, September 1262

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1262', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 86-88. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp86-88 [accessed 24 March 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, September 1262

Pro executoribus comitis Glouc'.—Rex Gerardo la Grue et Willelmo de Haselbech', custodibus honoris de Clar', salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod manerium de Middelton', quod fuit in manu R. de Clar' quondam comitis Glouc' nuper defuncti tempore obitus sui et quod occasione mortis sue cepistis in manum nostram, fuit in manu sua nomine custodie que sibi accidit per mortem Alicie Daunmartyn, que manerium illud de ipso tenuit in capite, et non tanquam hereditas vel jus comitis predicti, vobis mandamus quod executoribus predicti comitis manerium illud restitui faciatis ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xx. die Septembris.
Eodem modo mandatum est eisdem custodibus quod executoribus predictis manerium de Gaysl' quod fuit in manu predicti comitis per mortem Henrici de Hausted' nomine custodie etc. restitui faciant.
Eodem modo mandatum est eisdem quod predictis executoribus manerium de Berton' quod fuit in manu predicti comitis nomine custodie etc. restitui faciant, et fuit in manu sua per mortem Ricardi de Roffa.
Et mandatum est eisdem quod dictis executoribus manerium de Panneworth' quod fuit in manu dicti comitis per mortem Petri de Nereford' etc.
Eodem modo mandatum est eisdem quod dictis executoribus manerium de Hausted' quod fuit in manu dicti comitis per mortem Abel' de Sancto Martino etc.
Eodem modo mandatum est eisdem quod dictis executoribus manerium de Kedinton' quod fuit in manu dicti comitis per mortem Johannis de Essex'.
Eodem modo mandatum est eisdem quod dictis executoribus manerium de Poselingwrth' quod fuit in manu dicti comitis per mortem Johannis le Botiler etc.

De fructibus episcopatus Wintoniensis appreciandis.—Rex Waltero de Burg' salutem. Quia concessimus venerabili patri J. Wintoniensi episcopo fructus episcopatus sui, autumpni videlicet jam preteriti, pro racionabili precio ad quod per sacramentum proborum et legalium hominum et per discretos viros ad hoc ex parte nostra deputandos fuerint appreciati, et de vestra fidelitate, qui circa fructus illos laborastis et melius rem ipsam novistis, fiduciam gerimus pleniorem, vobis mandamus firmiter injungentes ut, si quomodo sine impedimento negociorum que vobis injunximus et retardacione pecunie nobis de exitibus dicti episcopatus solvende fieri poterit, occurratis dilectis nobis Johanni de Welles et Martino de Garschirch' apud Farnham ita quod ibi sitis hac die Martis proximo futura summo mane ad dictam appreciacionem una cum ipsis ibidem incipiendam et deinceps alibi faciendam secundum quod nobis melius videritis convenire. Et, si forte personaliter ibidem salvis hiis que predicta sunt accedere nequeatis, tunc aliquem loco vestri de quo sicut de vobismet ipsis confidatis et pro quo respondere velitis ibidem in occursum eorum mittatis, qui una cum ipsis intersit negocio predicto et consilium apponat ut dicta appreciacio fideliter et diligenter procuretur. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxiij. die Septembris.
(Marginal note).—Quedam litera patens de eisdem fructibus irrotulatur in ventre patentium necessaria. (fn. 1)

De manerio de Buk' capto in manum regis.—Mandatum est Willelmo de Weilond' escaetori citra Trentam, quod redditus et omnes exitus provenientes de manerio de Buk', quod occasione mortis R. de Clar' quondam comitis Glouc' cepistis in manum nostram, recolligi et salvo custodiri faciatis absque aliqua solucione inde alicubi facienda donec rex aliud inde mandaverit. Teste Philippo Basset, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxviij. die Septembris.

[m. 2.]

De pisce capiendo ad opus regis.—Mandatum est Willelmo Bagod et Henrico de Malo Lacu, custodibus honoris Glouc', quod in vivariis que fuerunt R. de Clar' quondam comitis Glouc' in balliva sua sine dilacione piscari et tot bremias quot capi contigerit in eisdem in pane poni et lucios similiter coqui et in bona galatya poni et sub festinacione qua fieri poterit cariari faciant usque Westmonasterium contra instans festum Sancti Edwardi, ita quod sint ibi die Mercurii ante festum predictum vel die Jovis ad ultimum. Et hoc nullo modo omittant. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex illud eis faciet allocari. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxviij. die Septembris.
Eodem modo per eadem verba mandatum est Gerardo la Grue et Willelmo de Haselbech', custodibus honoris de Clar'. Teste ut supra.

Pro Imberto de Muntferrant.—Rex Willelmo de Weilond', escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia concessimus dilecto et fideli nostro Imberto de Muntferrant custodiam terrarum et heredum Philippi de Columbar' nuper defuncti, qui de nobis tenuit in capite, habendam sibi vel assignatis suis usque ad legittimam etatem predictorum heredum una cum maritagio eorundem ita quod non disparagentur, salva uxori que fuit predicti Philippi racionabili dote sua de terris predictis sibi per nos absque dilacione assignanda, vobis mandamus quod eidem Imberto de custodia predicta plenam seisinam habere faciatis salva uxori que fuit predicti Philippi racionabili dote sua ei per nos assignanda sicut predictum est. Teste Philippo Basset, justiciario regis Anglie, apud Westmonasterium xxiij. die Septembris. Per breve de magno sigillo.

De ponendo per ballium.—Emma Canun, detenta in prisona regis Norhampt' pro morte Felicie que fuit uxor Thome de Dunton' unde appellata est, habet breve vicecomiti Norhamt' quod ponatur per ballium.

Footnotes

  • 1. Cal. Pat. Rolls, p. 227.