Close Rolls, October 1262

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1262', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 88-93. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp88-93 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1262

Pro Ricardo de Houtton'.—Rex vicecomiti Norhampt' salutem. Quia per litteras patentes venerabilis patris R. Lincolniensis episcopi accepimus quod, cum Ricardus de Houton', clericus Lincolniensis diocesis, rettatus esset super crimine homicidii et in prisona nostra Norhamt' detentus et postmodum a prefato episcopo per privilegium clericale esset requisitus et ei liberatus, idem Ricardus coram prefato episcopo canonica purgacione ei secundum morem ecclesie indicta innocenciam suam super dicto crimine canonice et legittime purgavit; et ideo tibi precipimus quod eidem Ricardo terras et catalla sua in balliva tua que occasione dicte diffamacionis capta sunt in manum nostram sine dilacione restituas de gracia nostra speciali. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iij. die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Alsihisholt faciat habere Roberto de Sancto Johanne duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto filio et herede Radulphi filii Nicholai.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia Radulphus filius Nicholai nuper defunctus, qui propter infirmitatem et impotenciam suam interesse non potuit excercitui nostro Wallie anno etc. xljo. habuit servicium suum racione excercitus predicti nobis debitum in eodem excercitu, propter quod Robertus filius et heres predicti Radulphi de scutagiis feodorum que idem Radulphus de nobis tenuit in capite quietus esse debet de excercitu predicto, vobis mandamus quod ipsum Robertum de demanda quam ei facitis de scutagiis feodorum predictorum pro excercitu nostro predicto quietum esse faciatis. Teste Philippo Basset, justiciario regis Anglie, apud Westmonasterium iij. die Octobris.

Pro Johanne clerico.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Quia per literas patentes venerabilis patris B. Cantuariensis archiepiscopi accepimus quod, cum Johannes de Holt', clericus Londoniensis diocesis, rettatus esset super crimine homicidii et in prisona nostra apud Chelmerford detentus et postmodum ab episcopo Londoniensi per privilegium clericale esset requisitus et ei liberatus, idem Johannes coram officialibus dicti archiepiscopi in civitate et diocesi Lond' sede vacante canonica purgacione ei secundum morem ecclesie indicta innocenciam suam super dicto crimine canonice et legittime purgavit; tibi precipimus quod terras, domos et catalla sua in cujuscumque manus extiterint que occasione dicte diffamacionis capta fuerunt in manum nostram ei sine dilacione restitui facias de gracia nostra speciali. Teste.

Pro abbate de Gresteng'.—Rex de xxv. marcis, per quas abbas de Gresteng' finem fecit cum rege quod prior de Welmonton' et alii attornati sui facere possint attornatos pro ipso abbate in curia regis a festo Sancti Michaelis anno etc. xlv. in quinquennium, solvit in garderoba regis per manus Wiberti de Kanc' decem marcas magistro Henrico de Gandavo, custodi ejusdem garderobe. Et mandatum est baronibus de scaccario quod dictum abbatem de dictis decem marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Egelina que fuit uxor Philippi de Columbar'. De dote.— Rex vicecomiti Kanc' salutem. Cum nuper concesserimus dilecto et fideli nostro Imberto de Muntferrant custodiam omnium terrarum et tenementorum que fuerunt Philippi de Columbar', qui de nobis tenuit in capite, habendam usque ad legittimam etatem heredum predicti Philippi salva Egline que fuit uxor predicti Philippi racionabili dote sua de terris et tenementis predictis per nos sibi assignanda, ac nos in presencia ballivorum Imberti supradicti assignari fecerimus eidem maneria de Petheling' et Huniber' cum pertinenciis et decem solidatas redditus cum pertinenciis in Staway una cum serviciis quatuor feodorum militum et dimidii que de predicto Philippo tenebantur in comitatu Somers' habenda et tenenda eidem Egline nomine dotis; tibi precipimus quod de predicto manerio de Postling' cum pertinenciis quod fuit predicti Philippi in balliva tua prefate Egline plenam seisinam habere facias tenendo nomine dotis sicut predictum est. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium x. die Octobris.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Somer' quod de predictis manerio de Honiber' et x. solidatis redditus cum pertinenciis in Staway et de serviciis quatuor feodorum militum et dimidii que Robertus Fichet, Beatricia de Oteramton', Willelmus Fichet, Walterus de Playnefeld', Radulphus de Carevill' tenent in balliva sua predicta. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Gilbertus de Birlingham, detentus in prisona regis de Dunwic' pro morte Walteri le Cuteler unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium Teste Philippo Basset, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xj. die Octobris.

De terris comitis Glouc' excolendis.—Mandatum est H. de Bohun, comiti Heref', quod per sacramentum proborum et legalium hominum terras que fuerunt comitis Glouc' in balliva sua excoli faciat. Et rex custum quod ad hoc posuerit per visum et testimonium legalium hominum, cum illud sciverit, sibi faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Tefania que fuit uxor Hugonis de Bolebek'.—Rex Willelmo le Latymer, escaetori suo ultra Trentam, salutem. Sciatis quod commissimus (sic) Theofanie que fuit uxor Hugonis de Bolebek' manerium de Angerton' cum pertinenciis in comitatu Norhumbr' habendum in tenanciam donec ei racionabilem dotem suam que eam contingit de terris et tenementis que fuerunt predicti Hugonis quondam viri sui secundum legem et consuetudinem regni nostri fecerimus assignari. Et ideo vobis mandamus quod eidem Theofanie manerium predictum cum pertinenciis liberari faciatis tenendum in tenanciam sicut predictum est. Teste etc.

De terris comitis Glouc' excolendis.—Mandatum est Gerardo la Grue et Willelmo de Hasebech', custodibus honoris de Clar', quod per visum et testimonium proborum et legalium hominum terras et tenementa que fuerunt R. de Clar' comitis Glouc' in balliva sua excoli faciant seu ad campi partem vel ad firmam aut eciam sumptus de exitibus ballive sue ad hoc apponendos. Et custum quod ad hoc posuerint per visum predictorum hominum cum rex illud sciverit eis faciet allocari. Teste Philippo Basset, justiciario regis, apud Westmonasterium xx. die Octobris.
Eodem modo et per eadem verba mandatum est Willelmo Bagot et Henrico de Mala (sic) Lacu custodibus honoris de Glouc'. Teste ut supra.

Pro executoribus Felicie que fuit uxor Thome de Denton'.— Rex Willelmo de Weilond', escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum Thomas de Denton' nuper interfecerit Feliciam uxorem suam ac vos occasione illius felonie omnia bona et possessiones ejusdem Thome in manum nostram ceperitis, cumque eadem Felicia ante decessum suum testamentum suum de parte sua bonorum predictorum ipsam contingente legittime condiderit, certos executores ad idem testamentum perficiendum assignans, nec est juri consonum quod eidem Felicie occasione felonie ab alio in ipsam commisse de porcione sua quicquam depereat, vobis mandamus quod executoribus predicte Felicie de parte bonorum predictorum ipsam contingente liberam administracionem habere permittatis ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Rogerus le Ferrur, Ricardus Braysey, Matillis de Bannebir' et Lodewicus le Gardener, detenti in prisona regis Not' pro morte Willelmi Godchep' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Not' quod ponantur per ballium. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xx. die Octobris.

Pro Hanekino le Flemeng et socio suo, Judeis.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Cum Willelmus de Parco nuper arramiavit per breve nostrum quandam assisam nove disseisine coram Nicholao de Turri et sociis suis, justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Essex', versus Hanekinum le Flemeng et Ursellum Judeum de Colecestr' de tenemento in Colecestr', ac per Johannem de Weston' et Thomam de Pynelesden', justiciarios ad custodiam Judeorum assignatos, eidem Ursello esset inhibitum ne alibi quam coram eis super aliquo respondere presumeret, per quod idem Ursellus coram prefato Nicholao et sociis suis, justiciariis nostris, comparere non audebat prefato Willelmo inde responsurus, cumque assisa illa per defaltam prefati Urselli tunc capta fuisset ac idem Willelmus seisinam de tenemento predicto per recordum assise predicte recuperasset; attendentes absenciam prefati Judei occasione inhibicionis predicte sibi facte ei non debere imputari, tibi precipimus quod prefato Judeo tenementum predictum cum pertinenciis rehabere facias tenendum absque destructione vel alienacione aliqua inde facienda, videlicet, usque in crastinum Epiphanie Domini proximo future, ita quod tunc vel citra per predictos Nicholaum, Johannem et Thomam, quos justiciarios nostros ad hoc assignavimus, exhibeatur in premissis utrique parti justicie complementum. Et tu ipse provideas quod per Judeum supradictum de tenemento illo nulla fiat alienacio seu domorum deterioracio nec aliquo modo fiat inde distraccio per quod tenementum illud interim deteriorari contingat. Teste ut supra.

Pro Galfrido le Rus.—Rex Willelmo Weylond', escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod Willelmus de Bello Campo de Bedef' ante decessum suum feofavit Galfridum le Rus de tota terra sua quam habuit in villa de Stanford' cum omnibus pertinenciis suis, et quod idem Galfridus per quatuor dies ante mortem ejusdem Willelmi in plena et pacifica seisina predicte terre remansit donec subescaetor vester in comitatu Bedef' eam occasione mortis dicti Willelmi in manum nostram cepisset, nolentes prefato Galfrido in hac parte derogari, vobis mandamus quod eidem Galfrido de terra predicta seisinam suam qualem habuit die quo terra illa capta fuit in manum nostram sine dilacione rehabere faciatis. Teste ut supra Philippo Basset, justiciario regis Anglie, apud Westmonasterium xxiij. die Octobris.

Pro Gilberto filio Walteri.—Eodem modo mandatum est Willelmo de Weilond', escaetori citra Trentam, quod faciat habere Gilberto filio Walteri seisinam suam de terra quam idem Willelmus habuit in Herdwic qualem habuit die quo predicta terra capta fuit in manum regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Braham.—Eodem modo mandatum est prefato escaetori quod rehabere faciat Ricardo de Braham seisinam suam de tota terra sua cum uno molendino quam habuit in villa de Ravenesden' qualem habuit die quo predicta terra et molendinum capta fuerunt in manum regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Breus'.—Rex eidem escaetori salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per vos fieri fecimus, quod Johannes de Breus' nunquam feoffavit R. quondam comitem Glouc' de manerio de Bokingham cum pertinenciis, quod occasione mortis dicti comitis cepistis in manum nostram, et quod idem comes non obiit seisitus de dicto manerio ut de feodo, immo quod idem Johannes manerium illud prefato comiti tradiderat ad firmam ita quod dictus Johannes ad voluntatem suam seisinam manerii illius rehaberet sine contradiccione; vobis mandamus quod eidem Johanni de manerio predicto cum pertinenciis seisinam sine dilacione habere faciatis una cum omnibus inde perceptis postquam manerium illud cepistis in manum nostram. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Grey. De talliagio.—Quia rex nuper talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Kanc' quod Ricardo de Grey faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in maneriis suis de Eylisford' et Ho, si aliquando fuerint dominica regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverunt quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari. Teste Philippo Basset, justiciario regis, apud Westmonasterium xxvj. die Octobris anno regni nostri xlvjto.

[m. 1.]

De denariis mittendis ad regem.—Quia rex pro quibusdam urgentibus negociis suis ad presens indiget pecunia, mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod omnes denarios quos recepit de agistamentis quam aliis exitibus ballive sue toto tempore suo mittat ad scaccarium regis sine dilacione. Et hoc sicut indignacionem regis vitare voluerit nullo modo omittat. Et, cum rex sciverit quantum liberaverit ibidem, rex illud sibi faciet allocari. Teste Philippo Basset, justiciario regis Anglie, apud Westmonasterium xxvj. die Octobris.
Eodem modo mandatum est Johanni de Eyvill' quod mittat ibidem omnes denarios quos recepit de tempore quo habuit custodiam ejusdem foreste.
Eodem modo preceptum est vicecomiti Ebor' quod mittat omnes denarios quos recepit de balliva sua etc.
Eodem modo mandatum est escaetori ultra Trentam quod mittat omnes denarios quos recepit de exitibus ballive sue. Teste ut supra.