Close Rolls, June 1263

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1263', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 236-242. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp236-242 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1263

Pro Rogero le Convers.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto servienti nostro Rogero le Convers viginti solidos ad quos amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Essex' pro disseisina, et decem solidos pro fine; et ideo vobis mandamus quod prefatum Rogerum tam de predictis viginti quam decem solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Junii.

Pro rege. De denariis ad empciones garderobe.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Precipimus tibi quod de exitibus comi tatus tui facias habere Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe nostre, trescentas libras ad empciones predicte garderobe nostre faciendas in instantibus nundinis Sancti Botulfi. Et, cum predictas trescentas libras prefatis Ricardo et Hugoni liberaveris, eas per breve nostrum tibi allocari faciemus. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Junii.

Pro Willelmo Bagod et executoribus et heredibus Thome de Cherleton'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum quondam Rogeri de Turkelby et sociorum suorum de ultimo itinere suo in comitatu Warr' quod ignoranter presentatum fuit per hundredum de Knythelawe quod Thomas de Cherleton' commisit feloniam de se ipso submergendo se in vivario suo in Hasele, que villa non est in hundredo illo, propter quod catalla ipsius Thome ad valenciam sexaginta et undecim librarum quinque solidorum et quatuor denariorum nobis adjudicata fuerunt occasione presentacionis predicte, ac postmodum coram eisdem justiciariis convictum fuerit per hundredum de Barlichesweye, in quo factum illud evenit, quod predictus Thomas jugulatus fuit et ejectus in vivarium predictum per Hugonem le Cow, Ricardum le Westreys et Christianam la Daye, servientes ipsius Thome, qui judicium coram eisdem justiciariis nostris subierunt, per quod catalla sua predicta in nullo demeruit, et vobis nuper mandaverimus quod catalla illa heredibus et parentibus ejusdem Thome habere faceretis ad erogandum et distribuendum pro anima dicti defuncti, ac Willelmus Mansell', quondam vicecomes noster ejusdem comitatus, per summonicionem scaccarii nostri de dictis catallis levaverit quadraginta et unam marcam et eas ad scaccarium nostrum solverit ut dicitur, cumque iidem heredes ceperint se de predictis quadraginta et una marca ad Willelmum Bagot de voluntate nostra; nolentes prefatis heredibus in hac parte injuriari, vobis mandamus quod, si predicte quadraginta et una marca solute fuerint ad scaccarium nostrum de predictis catallis ut predictum est, tunc eidem Willelmo Bagot in debitis veteribus que nobis debet ad scaccarium nostrum dictas quadraginta et unam marcam allocetis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De dolio vini dato.—Mandatum est Johanni de Swyneford, emptori vinorum per Angliam, quod de vinis que capturus est in instantibus nundinis Sancti Botulfi faciat habere uxori Willelmi Belet unum doleum vini de dono regis. Teste ut supra. Per regem.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est Johanni de Swyneff', captori vinorum regis per Angliam, quod in instantibus nundinis Sancti Botulphi capiat ad opus regis centum et duo dolia vini, et predicta centum dolia liberet vicecomiti Linc' quo rex ei injunxit. Teste ut supra. Per regem et consilium.

Pro baronibus portus de Hast' et Sandwic'.—Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt baronibus regis portus de Hasting' de xx. marcis, ad quas amerciati fuerunt coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Sussex' pro pluribus transgressionibus, ponant in respectum usque ad octabas Beati Michaelis proximo futuras. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est eisdem pro baronibus portus de Sandwic' de c. marcis, ad quas amerciati fuerunt coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Kanc' ponant in respectum. Teste ut supra.

Pro Roberto Escottout.—Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt per summonicionem scaccarii regis Roberto Escottout, valletto J. Mansel thesaurarii Ebor', de duabus marcis ad quas nuper amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Kanc' pro fine comitatus et pro eo quod arma militaria non susceperat, ponant in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis. Teste ut supra.

De utlagaria ponenda in respectum.—Rex vicecomiti Sussex' salutem. Cum nuper utlagariam in Robertum le Faghel, Thomam de la Cnoth et Simonem le Carpenter, qui sunt de libertate quinque portuum, ad mandatum justiciariorum nostrorum ultimo itinerantium in comitatu tuo promulgandam poni preceperimus in respectum usque ad octabas Sancte Trinitatis proximo preteritas, pro eo quod interim certiorari vellemus quid inde de jure fuerit faciendum, ac nos postmodum certitudinem inde habuerimus; tibi precipimus quod utlagariam illam ponas in respectum usque in octabas Sancti Michaelis proximo futuras ut interim per rotulos predictorum justiciariorum pro quibus misimus pro negocio predicto fieri provideamus quid inde fuerit faciendum. Teste ut supra.

De aleriis ad telarias balistarum.—Mandatum est custodi parci regis de Gildeford' quod faciat habere magistro Conrado, factori balistarum regis de cornu, xij. alieras ad teleras balistarum regis inde faciendas.

De dolio vini dato.—Mandatum est Willelmo de Porstok, camerario regis London', quod faciat habere Bartholomeo le Bygod, marescallo hospicii regis, unum dolium vini de dono regis. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Montfichet, senescallo foreste regis Essex', quod in foresta regis de Havering' extra parcum faciat habere magistro Johanni de Chyshull' duodecim quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Junii.
Mandatum est Ricardo de Montfichet senescallo foreste regis Essex' quod in boscis regis extra parcum suum de Havering' faciat habere Rogero le Convers', servienti regis ad arma, sex quercus de dono regis. Teste etc.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Malvern' faciat habere Rogero de Tony tres damos et in foresta regis de Feckenham tres damos de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' x. die Junii.
Mandatum est custodi foreste de Den' quod in eadem foresta faciat habere Maraduco de Karlyon' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De feris capiendis ad opus Johannis Comyn.—Mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod, si contingat Johannem Cumyn in veniendo ad regem transitum facere per forestas regis in balliva sua, tunc ipsum Robertum in eisdem forestis duas vel tres feras capere permittat. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xij. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardum (sic) de Montfichet, senescallo foreste regis Essex', quod in foresta regis de Havering' extra parcum faciat magistro Alexandro carpentario regis decem quercus ad domos regis apud Westmonasterium inde reparandas. Teste etc.

De coronatore eligendo.—Rex vicecomiti Cumb' salutem. Quia dilectum et fidelem nostrum Johannem de Ireby, nuper coronatorem nostrum in comitatu tuo, pro quibusdam negociis nostris que ei specialiter injunximus expedienda ab officio coronatoris jam amovimus, tibi precipimus quod in pleno comitatu tuo de assensu ejusdem comitatus loco ipsius Johannis eligi facias unum alium coronatorem de legalioribus et discretioribus militibus comitatus predicti, et accepto ab eo sacramen to fidelitatis sicut moris est quod fideliter et diligenter faciet et conservabit ea que ad officium coronatoris ibidem pertinent, ipsum extunc officio illi intendere facias. Et talem eum eligi facias qui melius sciat et possit ad hoc intendere. Et nomen ejus nobis scire facias. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xij. die Junii.

Pro Adam le Trehur.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod, pro laudabili servicio quod Adam le Treur, serviens noster, nobis impendit, dedimus ei illos duos denarios diurnos quos Willelmus del Brok' et Hugo del Brok' nuper defuncti percipere consueverunt ad scaccarium nostrum per manus vicecomitis nostri Surr' de elemosina nostra constituta, quoad vixerit, percipiendos eo modo quo predicti Willelmus et Hugo eos percipere consueverunt. Et ideo mandatum est eis quod eidem Ade predictos duos denarios diurnos quoad vixerit habere faciant ut predictum est una cum arreragiis eorundem a tempore mortis predictorum Willelmi et Hugonis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xij. die Junii.

De denariis regi reddendis.—Mandatum est Reynero Abbatis et Rustikello Cambi, civibus et mercatoribus Florentinis, quod sine dilacione satisfacient regi de cc. libris Paris' in quibus Luterius, civis et mercator Florentinus, socius eorum, regi tenetur. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est camerario Lond' et Sandwyci quod de prisa regis vinorum apud London' vel Sandwyci faciat habere Willelmo de Faukeham constabulario castri regis Roffe duo dolia vini et servientibus regis in predicto castro in garnisona commorantibus unum dolium vini de dono nostro. Teste etc.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Willelmo de Pecco, servienti regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste etc.

De servientibus missis ad morandum in municione castri Glouc'.—Rex mittit ad Mauricium de Berkel' Johannem de la Burn', Adam le Marescal, Willelmum de Caxton', Nicholaum de Wincel', servientes suos ad arma, et Thomam de Mulsham, Johannem de Hereford', Willelmum le Marescal, Henricum de Crepping', Willelmum de Purston', Walterum le Marescal, Henricum le Botiler, Rogerum le Archer, Henricum de Ripton et Robertum Herem', balistarios suos pedites, ad commorandum in municione castri sui Glouc'. Et mandatum est prefato Mauricio quod eis cum ad ipsum venerint salvum et securum conductum habere faciat quousque ingressi fuerint castrum predictum. Et mandatum est constabulario ejusdem castri quod ipsos ad hoc admittat. Teste rege apud Sanctum Paulum London xv. die Junii.

De servientibus commorandis in municione castri Dovor'.— Mandatum est Roberto Waler' constabulario castri Dovor' quod provideat regi de triginta balistariis peditibus et eos in municione castri predicti ad vadia regis teneat et custum vadiorum suorum quamdiu fuerint in municione predicta rex ei allocari faciet. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xv. die Junii.

De vinis liberandis.—Mandatum est Willelmo de Porstok', camerario regis de Sandwyc', quod sine dilacione capiat ad opus regis sexaginta dolia vini et ea liberet vicecomiti Kanc' reponenda in castro regis Dovor' in municione ejusdem castri. Teste ut supra.

De vinis providendis.—Hoc idem mandatum est Roberto Waler', constabulario castri predicti, scilicet quod ipse provideat regi de predictis lx. doliis vini, si predictus camerarius hoc facere non possit.

De roboribus datis.—Mandatum est Aymoni Thurembert, custodi foreste de Windesor', quod in eadem foresta faciat habere Johanni Mansell' thesaurario Ebor' decem robora de fago ad focum suum in Turri Lond' de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Fratribus Predicatoribus Beverlaci quindecim quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est Johanni de Swineford, captori vinorum regis per Angliam, quod de vinis que capturus est ad opus regis in instantibus nundinis Sancti Botulphi faciat habere Fratribus Predicatoribus Linc' unum dolium vini ad celebrandum divina de dono regis. Teste ut supra.

De quarellis ad municionem castri Glouc'.—Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod faciat habere Mathie Bezill', constabulario castri regis Glouc', duo milia quarellorum ad municionem ejusdem castri Glouc'. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum custodi foreste de Windes' quod in foresta de Windes' faciat habere Bartholomeo le Bygod dua robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xix. die Junii.

Pro burgensibus Norhamt'.—Rex concessit majori et burgensibus suis Norhamt' quod firmam ville sue de termino Sancti Michaelis proximo venturo ad clausuram ville predicte et muros ejusdem ad securitatem regis et suam inde emendandos. Et mandatum est eisdem quod firmam predictam in emendacione clausure et murorum illorum, prout melius expedire viderint, poni faciant. Et rex eam eis faciet allocari. Teste ut supra. Per regem.

De quercubus ad pontem et cleias castri Winton'.—Mandatum custodi foreste regis de Bere quod in eadem foresta faciat habere Reginaldo filio Petri constabulario castri Winton' duodecim quercus ad pontem predicti castri inde reparandum et cleias ad faciendos hurdicios castri predicti. Teste ut supra.