Close Rolls, July 1263

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1263', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 242-243. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp242-243 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, July 1263

De cervis et damis datis.—Mandatum est Gerardo la Grue et Willelmo de Haselbech', custodibus honoris de Clare, quod in boscis predicti honoris qui sunt in balliva sua faciant habere Willelmo de Say tres cervos et tres damos de dono regis. Teste rege apud Turrim Lond' vj. die Julii.

De venacione capienda ad opus regis.—Rex mittit Henricum de Candover' et Johannem Luvel, venatores regis, ad capiendum in foresta regis de Chete decem damos ad opus ipsius regis. Et mandatum est custodi foreste de Chete quod dictos venatores dictos decem damos capere permittat. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Julii.

De sigillo regis commisso.—Die Jovis proxima ante festum beate Margarete virginis apud Westmonasterium in presencia Simonis de Monteforti comitis Leirc' et aliorum magnatum Anglie recepit magister Nicholaus archidiaconus Elien' custodiam sigilli regis, qui statim cum eo consignavit.

De ponendo per ballium.—Galfridus Payn, captus et detentus in prisona regis de Okeham' pro morte Willelmi filii Petri de Langham unde appellatus est, habet breve vicecomiti Roteland' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Julii.

[m. 5.]

Pro Beatrice uxore Mathie Bezil'.—Mandatum est Johanni filio Johannis, custodi pacis in comitatu Bed', quod de terris et tenementis que Mathias Bezill' et Beatrix uxor ejus nuper tenuerunt in dotem ipsius Beatricis in Brokeneberwe et Wadhull' de dono Johannis de Basingham quondam viri sui eidem Beatrici congruam et honestam sustentacionem habere faciat donec rex aliter inde duxerit ordinandum. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Julii.
Eodem modo mandatum est Ade de Novo Mercato quod faciat habere eidem Beatrici congruam etc. de terris et tenementis etc. in Basingham.

De castris videndis.—Rex Andree Wake, custodi pacis in comitatu Dors', salutem. Mandamus vobis quod assumptis tecum duobus discretis et legalibus militibus de comitatu predicto in propria persona vestra accedatis ad castra nostra de Corf' et Shyreburn' ad videndum statum illorum castrorum et quod reperta in eisdem castris liberentur per visum vestrum et dictorum militum dilecto et fideli nostro Henrico filio regis Alemannie ad custodiam illorum castrorum deputato. Teste rege apud Fulham xxvj. die Julii.

De denariis ad castra munienda.—Mandatum est Philippo Basset quod de exitibus comitatus Dors' faciat habere Henrico filio regis Alemannie centum marcas ad castra regis de Corf' et Shireburn', prout magis viderit expedire, inde munienda. Et rexeas sibi faciet allocari. Teste ut supra.

De damo dato.—Mandatum est custodi foreste de Roteland' quod in eadem foresta faciat habere Jacobo de Paunton' unum damum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Julii.

Pro Roberto de Hadham.—Rex majori et vicecomitibus Lond' salutem. Sciatis quod dilecto nobis Roberto de Hadham dedimus domos illas que fuerunt Abrahee de Shorham Judei Lond' in Milkestrate London' et que sunt escaeta nostra per mortem prefati Judei. Et ideo vobis mandamus quod eidem Roberto de domibus predictis cum suis pertinenciis plenam seisinam habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Julii.