Close Rolls, December 1263

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1263', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 371-373. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp371-373 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, December 1263

Rex dilectis et fidelibus suis civibus et communitati Lond' salutem. Cum quidam de regno nostro, cum equis et armis inter vos commorantes, ad pacis nostre et tranquillitatis regni nostri perturbacionem, tam vobis quam aliis fidelibus nostris de die in diem predicent et perperam suggerant nos alienigenas introducere velle in regnum nostrum ad subversionem status ejusdem regni nostri et fidelium nostrorum exheredacionem, et nos propter hoc versus partes Dovor' nuper gressus nostros direxisse, quod nostre intencionis numquam extitit sicut per facti evidenciam nunc vobis liquere poterit manifeste, cumque hujusmodi predicaciones et perniciose suggestiones facte sunt ad subtrahendum vos et alios fideles nostros a fidelitate et devocione nostra, quod nobis anxius gravat quam aliqua guerra mortalis; nos nihilominus de vestre fidelitatis constancia fiduciam gerentes pleniorem, vobis mandamus in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes quatinus Simonem de Monte Forti, comitem Leyc', et Robertum de Ferar' et eorum comitivam in civitate nostra Lond' ad perturbacionem predicti regni nostri cum equis et armis commorantes visis litteris istis sine dilacione aliqua amoveatis ab eadem. Et hoc sicut ad pacem nostram esse volueritis nullatenus omittatis; taliter hoc mandatum nostrum exequentes quod fidelitatem vestram in hac parte sentiamus per effectum. Quid autem super hoc feceritis, nobis per latores presentium rescribatis. Teste rege apud Croinden' viij. die Decembris. Per ipsum regem, regem Alemannie, et alios de consilio regis.
Consimilis littera patens emanavit de verbo ad verbum, que quidem littera patens reddita fuit postmodum et cancellata per Johannem de Chishull, cancellarium regis.

Rex Hugoni de Nevill' salutem. Cum rex nuper mandaverit Willelmo filio Ricardi, civi London', quod Johannem filium et heredem Henrici de Ferlington' nuper defuncti, qui de Roberto de Nevill' tenuit per servicium militare ut dicitur, eidem Roberto liberaret reddendum cui dictum heredem de jure et secundum consuetudinem regni nostri ad mandatum regis reddi debuit, et idem Willelmus dictum Johannem prefato Roberto liberaverit reddendum in forma predicta, sicut per eundem Robertum rex plenius intellexit; ac idem Robertus dictum Johannem jam vobis de licencia regis liberaverit custodiendum quamdiu eidem Roberto placuerit; mandatum est ei quod ipsum Johannem salvo et secure custodiat nec ipsum alicui liberet donec aliud a rege super hoc habuerit in mandatis. Et hoc super omnia que de rege tenet est ei injunctum. Teste rege apud Wyndes' xvj. die Decembris.

Rex vicecomiti Glouc' salutem. Cum omnes fere loquele que fuerunt in curia nostra coram justiciariis nostris apud Westmonasterium ab octabis Sancti Johannis Baptiste usque ad octabas Sancti Martini remanserint sine die per absenciam justiciariorum nostrorum de banco occasione dissensionis in regno nostro oriunde, ut credebatur, et eas volumus in eodem statu in quo fuerunt quando sine die remanserunt occasione predicta suscitari; tibi precipimus quod hoc sollempniter clamari facias in comitatu tuo et singulis hundredis et mercatis de comitatu tuo, ita quod omnes qui coram prefatis justiciariis aliqua habebant placita, et qui ab aliquibus implacitabantur, et qui coram prefatis justiciariis in octabis Sancti Johannis Baptiste vel quindena ejusdem festi fuerunt atterminati, sint coram eisdem in octabis Sancti Hillarii. Et qui in octabis Sancti Michaelis et quindena ejusdem festi coram eisdem fuerunt atterminati, sint coram eisdem a die Sancti Hillarii in xv. dies. Et qui a die Sancti Michaelis in tres septimanas et unum mensem coram eisdem fuerunt atterminati, sint coram eisdem a die Sancti Hillarii in tres septimanas. Et qui in crastino Animarum et in crastino Sancti Martini et octabis Sancti Martini coram eisdem fuerunt atterminati, sint coram eisdem in octabis Purificacionis Beate Marie justicie complementum recepturi. Et quid inde feceris, scire facias justiciariis nostris predictis in octabis Sancti Hillarii. Et taliter te geras in prefato negocio quod predicta placita ad dies predictos pro defectu tui non remaneant nec justicia prorogetur, pro quo negligenciam tuam merito punire debeamus. Teste rege apud Windes' xviij. die Decembris.
Consimiles littere diriguntur singulis vicecomitibus per omnes comitatus Anglie etc.

Rex Rogero de Leiburn' custodi Quinque Portuum salutem. Cum quidam valletti Petri de Sabaudia una cum quibusdam garcionibus suis capti sint et detenti apud Wincheles' in veniendo in Angliam pro quibusdam negociis predicti domini sui; vobis mandamus quatinus sine dilacione per litteras vestras ballivis de Wincheles' demandari faciatis quod ipsos cum toto harnesio et rebus suis secum ibidem arrestatis sine diminucione aliqua faciant deliberari. Et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Windes' xxv. die Decembris. Per regem et H. le Bigod.

[m. 8d.]

Rex Lewelino filio Griffini salutem. Cum dilectis et fidelibus nostris Rogero de Mortuo Mari, Jacobo de Aldithel' et Hamoni Extraneo per litteras nostras patentes plenam et liberam dederimus potestatem ad tractandum vobiscum de pace vel treuga inter nos et homines nostros ex una parte et vos et complices vestros ex altera; vobis mandamus quod in festo Sancti Hillarii proximo futuro sitis apud vadum de Muntgomery ad tractandum ibidem cum eisdem fidelibus nostris de premissis secundum tenorem predictarum litterarum nostrarum patentium, quas inde habent, quibus eciam mandavimus quod vobis ibidem die predicto occurrant ad premissa plenius exequenda. Teste rege apud Windes' xxiiij. die Decembris.

Rex Hamoni Extraneo salutem. Cum vobis et dilectis et fidelibus nostris Rogero de Mortuo Mari et Jacobo de Aldith', per litteras nostras patentes, quas idem Jacobus habet, plenam et liberam dederimus potestatem tractandi de pace et treuga inter nos et homines nostros ex una parte et Lewelinum filium Griffini et complices suos ex altera; vobis mandamus quod in festo Sancti Hillarii proximo futuro sitis apud vadum de Muntgomeri ad tractandum de premissis et specialiter de treuga capienda et firmanda usque ad Pascha proximo venturum una cum predictis fidelibus nostris, quibus mandavimus quod die predicto ibidem intersint ad premissa plenius una vobiscum exequenda. Litteras eciam nostras directas prefato Lewelino, continentes quod sit apud vadum de Muntgomery in festo predicto ad tractandum ibidem super premissis vobiscum et aliis fidelibus nostris supradictis, quas vobis mittimus, eidem Lewelino per aliquem virum religiosum sine dilacione transmitti facias. Et hoc sicut nos diligitis nullatenus omittatis. Teste rege apud Windes' xxiiij. die Decembris.
Eodem modo mandatum est Rogero de Mortuo Mari et Jacobo de Ald' sine ista clausula, Litteras eciam etc. Et in eadem littera eidem Jacobo directa posita fuit quedam cedula in qua continetur quod idem Jacobus juraret in animam regis si necesse fuerit, et quod peteret et reciperet a Lewelino litteras suas patentes treugas illas continentes et illas ratificantes.