Close Rolls, May 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 53-64. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp53-64 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1265

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Kenefare quod in bosco de Assewod', qui est infra forestam predictam, faciat habere Fratribus Predicatoribus Warwik' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Glouc' iiij. die Maii.

De castro Her' muniendo.—Mandatum est Willelmo le Rus et Henrico de Bradel', custodibus episcopatus Herefordensis, quod de bladis predicti episcopatus que sunt in custodia sua faciant habere vicecomiti Hereford' centum quarteria frumenti, centum quarteria mixtilionis ad brasium et centum quarteria avene carianda usque Hereford' ad castrum regis ibidem inde muniendum. Teste ut supra. Per comitem, justiciarium et alios apud Glouc'.
Mandatum est Willelmo le Rus et Henrico de Bradel', custodibus episcopatus Herefordensis, quod de bladis predicti episcopatus que sunt in custodia sua faciant habere vicecomiti Hereford' centum quarteria frumenti, centum quarteria mixtilionis ad brasium et centum quarteria avene carianda usque Hereford' prout rege ei injunxit ad castrum Hereford' inde muniendum. Teste rege apud Glouc' iij. die Maii. Per regem, justiciarium, R. de Sancto (sic) et E. de Argentenn'.

Pro Peregrino de Martr' mercatore.—Rex S. de Monte Forti, constabulario castri sui de Porcestr', salutem. Cum Peregrinus de Martr', mercator Baion', nuper quandam navem diversis mercandisis carcatam duci fecerit usque Porcestr', et vos navem illam una cum bonis et mercandisis predictis in eadem navi existentibus occasione turbacionis nuper habite in regno nostro arestaveritis, ac jam pro certo intellexerimus quod prefatus Peregrinus nobis vel regno nostro extitit, propter quod ei graciam facere volumus in hac parte, vobis mandamus firmiter injungentes quatinus navem illam una cum bonis et mercandisis ejusdem Peregrini in eadem existentibus sine dilacione deliberetis; ita quod non oporteat nos super hoc amplius sollicitari. Teste rege apud Glouc' v. die Maii. Per comitem Leic', justiciarium, R. de Sancto Johanne, P. de Monte Forti et Egidium de Argentenn'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haie Hereford' quod in haia predicta faciat habere suppriori Hereford' duas quercus ad operaciones capelle Beate Marie in eodem prioratu de dono regis. Teste rege apud Glouc' etc.

Pro Rogero Cokayn.—Rex Thome le Blund', custodi terrarum Roberti de Ferar' comitis Derb', salutem. Monstravit nobis Rogerus Cokain quod prefatus comes tempore turbacionis nuper habite in regno nostro terras et tenementa ipsius Rogeri in Clifton', Estecot', Knyveton', Tadel', Esseburn', Gildenflat, Campeden et Undrewod' Leye et Perewe cum pertinenciis occupavit post festum Sancti Johannis Baptiste proximo preteritum, et quod vos racione terrarum predicti comitis quas vobis commisimus custodiendas terras et tenementa predicti Rogeri sic occupata in manum nostram cepistis. Et quia volumus quod prefato Rogero super hoc justicia exhibeatur, vobis mandamus quod, inquisita super hoc veritate, si inveneritis quod predictus comes terras et tenementa prefati Rogeri post festum predictum occupavit, et quod idem Rogerus non extitit de guerra, tunc ei de terris et tenementis suis predictis plenam seisinam habere faciatis, ita quod non oporteat nos super hoc amplius sollicitari. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Petro de Monte Forti juniori.—Rex dedit licenciam Petro de Monte Forti juniori vendendi in bosco suo de Bradeway, qui est infra forestam regis de Richiche, boscum usque ad decem marcatas per visum forrestariorum et viridariorum forreste predicte. Et mandatum est Matheo de Columbar', justiciario foreste citra Trentam, quod permittat predictum Petrum boscum illum vendere de gracia regis speciali. Teste rege ut supra. Per regem et justiciarium.

De sigillo regis commisso in absencia cancellarii usque ad reditum suum.—Memorandum quod die Jovis proxima post festum Sancti Johannis ante portam Latinam hora prima magister Thomas de Cantilupo, cancellarius regis, tradidit Radulfo de Sandwic', custodi garderobe regis, sigillum domini regis in presencia ipsius domini regis, assistentibus Hugone le Despenser, justiciario Anglie, et Petro de Monte Forti, custodiendum usque ad reditum ipsius Thome sub hac forma videlicet quod idem Radulfus signum in garderoba regis custodiet sub signo alicujus infrascriptorum P. de Monte Forti, Rogeri de Sancto Johanne et Egidii de Argentenn' vel alicujus eorum et quod, signo signantis fracto, signabit idem Radulfus brevia illa que sunt de cursu in ipsius presencia vel absencia si abesse voluerit. Ea tamen que sunt de precepto non nisi in presencia signantis sigillabit et de ejus assensu et brevibus tam de cursu quam de precepto signatis tunc unus predictorum trium signet sigillum regis sub sigillo suo et eodem sigillo regis sic signato idem Radulfus tunc reportet in garderobam predictam et sic illud usque ad reditum ejusdem Thome custodiet in garderoba regis. Et ista facta fuerunt apud Glouc' die predicto anno regni regis xlix°.

De quercubus datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis, justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco de Gotesleye qui est infra forestam de Gotinton' faciat habere Galfrido de Leukenor' decem quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Glouc' vij. die Maii. Per regem, justiciarium, R. de Sancto Johanne et Egidio de Argent'.

Pro Matilli filia Henrici de la Mare.—Rex Willelmo de Wenling', escaetori suo citra Trentam, salutem. Monstravit nobis Matildis filia Henrici de la Mare quod, cum dudum contulissemus eidem Henrico custodiam terrarum Willelmi Ortye defuncti qui de nobis tenuit in capite habendam sibi et assignatis suis cum feodis militum, wardis et aliis ad dictam custodiam pertinentibus, et idem Henricus dudum ante mortem suam custodiam illam assignasset eidem Matildi habendam usque ad legitimam etatem heredum ejusdem Willelmi, et quod Willelmus de Sayncler, qui de prefato Willelmo tenuit maneria de Cnolle et Assebreteyn, jam diem clauserit extremum, et quod heres ejusdem Willelmi est infra etatem, per quod dicta Matildis custodiam eorundem maneriorum habere debet racione collacionis predicte, Johannes de Ortye, asserens custodiam eorundem maneriorum ad se pertinere, non permittit eandem Matildem habere ingressum in maneria predicta. Et quia volumus quod prefate Matildi in hac parte justicia exhibeatur vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum de balliva vestra per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquiratis utrum maneria predicta tenebantur de prefato Willelmo Ortye ita quod custodia eorundem ad prefatam Matildem pertinere debeat racione collacionis predicte an ad prefatum Johannem seu ad alium necne. Et si per inquisicionem illam inveneritis quod predicta maneria tenebantur de prefato Willelmo Ortye, ita quod custodia eorundem ad prefatam Matildem pertinere debeat racione collacionis nostre predicte et non ad prefatum Johannem vel ad alium, tunc eidem Matildi de maneriis predictis plenam seisinam habere faciatis habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Willelmi de Seyntcler supradicti. Teste ut supra. Per justiciarium, Petrum de Monte Forti, magistrum Thomam de Cantilupo, cancellarium.

Pro Roberto Burnel et tenentibus suis de Langel'.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Cum dilectus nobis Robertus Burnel profecturus sit in nuncium nostrum et Edwardi primogeniti nostri ad partes Hibernie pro negociis nostris et ejusdem filii nostri propter quod ei graciam facere volumus specialem, dedimus eidem Roberto respectum de viginti solidis annuis qui ab eo et tenentibus suis de Langel' exiguntur per summonicionem scaccarii nostri de arentamento cujusdam serjantie in Langel' et de quindecim solidis annuis qui ab eodem Roberto et tenentibus suis predictis similiter exiguntur per summonicionem scaccarii nostri predicti pro arentamento assartorum apud Langel', Rokel', Hotales et Acton Burnel et de arreragiis eorundem usque ad Pascha proximo futurum. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum eis habere faciatis. Et interim nobis distincte et aperte significetis quantum racione serjantie et assartorum predictorum a prefato Roberto et tenentibus suis exigitur ut graciam ei in hac parte quam de jure possumus fieri faciamus. Teste ut supra. Per regem, justiciarium, P. de Monte Forti, R. de Sancto Johanne et Egidium de Argentenn'.

De equabus datis.—Mandatum est Thome le Blund, custodi terrarum Roberti de Ferr', quod de equiciis que sunt in custodia sua faciat habere Rogero de Sancto Johanne quatuor bonas equas de dono regis. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De denariis Roberto de Linton' liberandis.—Mandatum est abbati de Rames' quod arreragia firme sue nundinarum Sancti Ivonis, que regi debet de annis preterito et presenti, sine dilacione liberari faciat Roberto de Linton', emptori garderobe regis, liberanda quo ei rex injunxit. Et rex ea sibi faciet allocari. Teste ut supra. Per regem, justiciarium et R. de Sancto Johanne.

De denariis liberandis diversis mercatoribus de Beverl' liberandis.—Rex thesaurario et camerariis suis, salutem. Mandamus vobis quod denarii in quibus tenemur mercatoribus Beverl' et Stanford' pro pannis nuper ab eis captis ad opus nostrum per Robertum de Linton' et Hugonem de Turri, emptores garderobe nostre, de quibus brevia nostra de liberate nuper recepistis eisdem mercatoribus sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra. Per regem, justiciarium et R. de Sancto Johanne.

De denariis Roberto de Linton' et Hugoni de Turri liberandis.— Rex Thome le Blund', custodi terrarum Roberti de Ferrar' comitis Derb', salutem. Cum nuper mandaverimus Nicholao de Hasting', tunc custodi terrarum predictarum, quod habere faceret Roberto de Linton' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe nostre, quinquaginta et sex libras, octo solidos et octo denarios tam de firma ville Stanford' quam de exitibus nundinarum ejusdem ville, ac idem Nicholaus a quibusdam malefactoribus jam captus sit et detentus, propter quod dictum mandatum nostrum exequi non potest; vobis mandamus quod pecuniam predictam tam de firma quam de exitibus predictis prefato Roberto sine dilacione habere faciatis liberandam quo ei injunximus. Et eam vobis in exitibus terrarum predictarum ad scaccarium nostrum faciemus allocari. Teste ut supra. Per regem, justiciarium, P. de Monte Forti, R. de Sancto Johanne et Egidium de Argentenn'.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Gillingham quod in eadem foresta faciat habere Simoni de Monte Forti comiti Leyc' decem quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Hereford' ix. die Maii.

De ponendo per ballium.—Ricardus de la Rokele, Willelmus Talemache, Petrus le Keu, Henricus de Banham, Reginaldus Widewohod', Segrimus filius Willelmi Godefri, Willelmus Bunt, Augerus Ingy, Petrus Fadrey, Nicholaus Brun et Mauricius de Dersingham, capti et detenti in prisona nostra de Norwico pro morte Ricardi Skelle unde appellati sunt, habent litteras vicecomiti Norff' directas quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Syrewod' faciat habere Roberto de Ros viginti quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Hereford' x. die Maii.

[m. 4.]

De quercubus datis.—Mandatum est Mattheo de Columbariis, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Kingeswod' faciat habere Willelmo de Lokinton', capellano comitis Leyc', quinque quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De quibusdam Judiis et Cristianis arestandis.—Rex majori Northamt' salutem. Quia per litteras vestras nobis directas accepimus quod Pictavinus filius Sampsonis, Judeus Northamt', quandam cartam de decem libris annuis eidem Pictavino et heredibus suis solvendis, sub nomine Roberti filii Gilberti de Wandevill', christiani de comitatu Linc', falso confectam, sub testimonio Johannis, clerici chirographariorum, et Isaac de Lond', Judei, unius chirographariorum ville predicte Northamt', prefato Christiano penitus ignorante, in archa judeorum ejusdem ville nuper fraudulenter voluit reposuisse, ac idem christianus sic falso posset exheredari; volentes hujusmodi malicie obviare, sicut justum est, vobis mandamus quatinus prefatos Pictavinum et Isaac, Judeos, et Johannem, clericum christianum, una cum carta predicta arrestari et salvo custodiri faciatis donec aliud inde preceperimus. Et hoc sicut vos et vestra diligitis nullatenus omittatis. Teste rege apud Hereford xij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Fratribus Predicatoribus Glouc' duodecim quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De cervo dato.—Mandatum est custodi foreste de Peterton' quod in eadem foresta faciat habere Humfrido de Bohun juniori unum cervum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Mattheo de Columbar', justiciario foreste citra Trentam, quod in parco regis de Petherton' faciat habere magistro Godefrido Giffard' sex quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste rege apud Hereford' xiij. die Maii.

Pro Humfrido de Bohun et Alienora uxore ejus.—Rex Ade Gurdun salutem. Cum post mortem Willelmi de Bruer', qui de nobis tenuit in capite, ceperimus homagium participum hereditatis predicti Willelmi de omnibus terris et tenementibus que fuerunt ejusdem Willelmi die quo obiit, tam de terris illis quam de dotibus pertinentibus ad easdem, ac Humfridus de Bohun, qui Alienoram, unam heredum predicti Willelmi, duxerit in uxorem, una cum participibus predictis homagium nobis fecerit pro porcione eandem Alienoram uxorem suam contingente de hereditate predicta; vobis mandamus quod, si ita est, tunc eidem Humfrido de porcione ipsum contingente racione uxoris sue predicte de manerio de Milverton', quod Johanna que fuit uxor predicti Willelmi tenuit in dotem de terris et tenementibus predictis, et quod occasione turbacionis nuper habite in regno nostro occupasti ut dicitur, secundum racionabilem extentam inde factam habere facias. Teste rege ut supra.

Pro Waltero de Rideford'.—Rex Galfrido de Byrun salutem. Cum Walterus de Rydeford nuper captus in conflictu habito apud Northamt' postmodum tanquam priso Bernardi de Burdeyl' versus ipsum se redimerit et vos plegium suum redempcionis illius erga ipsum constituerit, qui quasdam terras suas vobis adhoc in pignus obligavit, et nuper in adventu nostro apud Wygorniam de consilio magnatum qui sunt de consilio nostro provisum fuerit quod omnes prisones qui capti fuerunt in conflictu predicto quiete et absque aliqua redempcione deliberarentur; vobis mandamus quod a demanda redempcionis quam a predicto Waltero exigitis occasione plegiagii ipsius penitus desistatis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi haye Hereford' quod in eadem haya faciat habere burgensibus Hereford' duodecim quercus ad maeremium, ad quendam pontem turneicium versus domum Fratrum Minorum Hereford' inde faciendum de dono regis. Teste rege apud Hereford' xvj. die Maii.

Pro Edwardo filio Regis.—Rex vicecomiti Noting' salutem. Cum dilectus et fidelis noster Simon de Monte Forti, comes Leyc', per cartam suam dederit nobis manerium de Meleburn' cum pertinenciis in escambium aliarum terrarum; tibi precipimus quod manerium illud a ballivo prefati comitis recipias et illud dilecto filio Edwardo primogenito nostro, cui illud commisimus, vel ejus certo attornato has litteras nostras deferenti, liberes habendum quamdiu nobis placuerit. Teste rege ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Dors' de maneriis de Bere et Sepewyk'; vicecomiti Suthamt' de manerio de Chauton'; vicecomiti Wiltes' de maneriis de Everl', Colingburn', Cumpton' et Hungerford'; quod ea a ballivis prefati comitis recipiant et prefato Edwardo vel ejus certis attornatis litteras regis deferentibus liberent habenda sicut predictum est.

De quercubus datis. —Mandatum est Nicholao de Segrave, custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanff', quod in foresta de Geytinton' faciat habere Willelmo de Hanyton' quatuor quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste rege apud Hereford xvj. die Maii. Per regem, justiciarium, P. de Monte Forti.

De damis datis. —Mandatum est eidem quod in foresta de Wittlewod' faciat habere Willelmo de Maundevill' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis. —Mandatum est justiciario foreste predicte quod faciat habere magistro Radulpho de Boclinton' quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Mattheo de Columbariis, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Petherton, ubi ad minus dampnum ejusdem foreste fieri poterit, faciat habere Alexandro Luterel' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Hereford' xvij. die Maii.
Mandatum est eidem Mattheo quod in foresta de Feckeham' faciat habere Willelmo de Ebroicis tres damos de dono regis. Teste ut supra. Per regem et P. de Monte Forti.

De fagis ad cameram regis lambruscandam. —Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere constabulario de Luttegreshall' quatuor fagos ad scindulas faciendas ad cameram regis ibidem inde lambruscandam de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis. —Mandatum est prefato Matheo quod in foresta de Petherton', ubi ad minus dampnum ejusdem foreste fieri poterit, faciat habere Alexandro Lotterel' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis. —Mandatum est custodi Hereford' quod in eadem haya faciat habere priori Sancti Gulaci Hereford duo robora de dono regis. Teste rege ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis, justiciario foreste citra Trentam, quod in forestis de Chippeham' et Molkesham' faciat habere Roberto de Monte Forti quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Preceptum est custodi haye Hereford' quod in haya illa faciat habere capitulo Hereford' viginti bonas quercus ad maeremium ad operaciones dicte ecclesie de dono regis. Teste rege apud Hereford' xx. die Maii.

De cervis datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Menedep' faciat habere magistro Godefrido Giffard' tres cervos de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem, E. de Argentenn' et Rogerum de Sancto Johanne.
Mandatum est Johanni de Eyvile, justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Pykering' faciat habere Willelmo de Murers unum cervum de dono regis. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi bosci regis de Merden' in comitatu Kancie quod in eodem bosco faciat habere Ricardo de Wy, clerico, quatuor bonas quercus de dono regis. Teste rege apud Hereford' xxij. die Maii.

De quibusdam Judeis habendis coram justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis.—Rex majori Northamt' salutem. Cum ad suggestionem tuam Johannem filium Eustachii, clericum, Pictavinum filium Sampsonis de Northamt', et Isaac de Lond', Judeos, pro quadam carta falso confecta per te arestari et salvo custodiri preceperimus, ac Thomas de Brampton' et Ricardus de Axemuth, servientes nostri, manuceperint coram nobis ad habendum prefatum Johannem coram justiciariis nostris ad custodiam Judeorum assignatis, a die Sancte Trinitatis in quindecim dies, ad standum recto, si quis versus eum inde loqui voluerit; tibi precipimus quod prefatos Judeos in propria persona tua habeas coram prefatis justiciariis die predicto ad standum recto de crimine supradicto. Et hoc sicut te et omnia tua diligis nullatenus omittas. Et habeas ibi cartam predictam et hoc breve. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Eustachii, clerico.—Rex eidem majori salutem. Cum ad suggestionem tuam Johannem filium Eustachii, clericum, una cum quibusdam aliis, pro quadam carta falso confecta par te arestari et salvo custodiri preceperimus, ac Thomas de Brampton' et Ricardus de Axemuth', servientes nostri, manuceperint coram nobis ad habendum prefatum Johannem coram justiciariis nostris ad custodiam Judeorum assignatis a die Sancte Trinitatis in quindecim dies ad standum recto, si quis versus eum inde loqui voluerit; tibi precipimus quod prefatum Johannem a prisona qua occasione predicta detinetur sine dilacione deliberari facias. Et habeas ibi hoc breve. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis quod in foresta de Bernewod' faciat habere David' de Offinton' duos damos de dono regis. Teste rege apud Hereford' xxiij. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in bosco de Kingeswod', qui est infra forestam predictam, faciat habere Ricardo de la Cornerd' quinque quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewod', quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Monte Forti duos damos de dono regis. Teste rege apud Hereford' xxiij. die Maii.

De coronatore eligendo.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Quia Radulphus de Wellewyk', coronator noster in comitatu predicto, languidus est et impotens sui, ita quod officio illi diutius vacare non potest, ut accepimus; tibi precipimus quod, si ita est, tunc in pleno comitatu tuo et per assensum ejusdem comitatus eligi facias unum alium coronatorem, qui, prestito sacramento prout moris est, extunc faciat et conservet ea que ad officium coronatoris pertinent in comitatu predicto. Et talem eum eligi facias qui melius sciat et possit officio illi intendere, et nomen ejus nobis scire facias. Teste rege apud Hereford' xxiij. die Maii.

De damo dato.—Mandatum est Matheo de Columbariis, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Pamber' faciat habere Radulpho Bluet' unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Philippo Mimekan, custodi bosci regis del Stowe, quod in bosco predicto faciat habere Henrico de Monte Forti duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Arundel' et sociis suis, mercatoribus Rothom'.— Rex ballivis et probis hominibus Suthamt' salutem. Ex gravi querimonia Ricardi de Arundel et sociorum suorum, mercatorum Rothom' accepimus quod, cum nuper duci fecissent quandam navem lanis, coriis et aliis mercimoniis diversis carcatam usque portum vestrum Suthamt' ad commodum suum ibi et alibi in regno nostro inde faciendum, ac quidam de quinque portubus, pacis nostre perturbatores, noctanter ad navem illam accedentes, eam longe in mare abduxerint et ibidem detinuerint, per quod mercatores predicti vobiscum finem quadraginta marcarum fecerunt, pro sic ut eis essetis in auxilium ad navem illam usque portum vestrum predictum reducendam; vos, navi illa per auxilium vestrum rescussa et ad portum predictum reducta, medietatem lanarum, coriorum et aliorum mercimoniorum in eadem navi existentium ab eisdem mercatoribus exigitis minus juste, maxime cum iidem mercatores parati sint vobis satisfacere de fine predicto. Et ideo vobis mandamus quod, si ita est, tunc accepta sufficienti securitate a prefatis mercatoribus quod se alibi quam in regno nostro cum nave et mercimoniis predictis non divertent, set commodum suum inde facient in regno nostro, eisdem mercatoribus navem et mercimonia in ea existencia liberetis, ad commodum suum inde faciendum in regno nostro sicut predictum est. Teste rege apud Hereford' xxvj. die Maii. Per justiciarium.

De Judaismo capiendo in manum regis.—Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Quia Edwardus filius noster, cui Judaismum nostrum sicut nostis ad tempus commisimus, nostro prorsus et magnatum ac fidelium nostrorum spreto consilio, subito et ex inopinato jam recessit ad quosdam rebelles nostros se transferendo, qui nos gravare et pacem regni nostri perturbare proponunt, dictum Judaismum cepimus in manum nostram. Et ideo vobis mandamus quod assumpto vobiscum magistro Thome de Cantilupo cancellario nostro, si adhuc Lond' existat, talliagium nuper assessum super Judaismum predictum per Thomam de Ippegrave, adhoc assignatum per predictum filium nostrum, videri et illud ad opus nostrum colligi et salvo custodiri faciatis donec aliud inde preciperimus. Adam vero de Wynton', socium Roberti de Crepp', ab officio suo amoveatis, et loco suo Willelmum de Haselbeche subsituatis, ita quod iidem Willelmus et Robertus officio justiciarie Judeorum amodo intendant, donec aliter inde duxerimus ordinandum. Et eisdem justiciariis firmiter injungatis ex parte nostra ne prefato filio nostro vel suis in aliquo intendant et quod ab omnibus Judeis Angliae hoc idem scire faciant. Et hoc non omittatis. Teste rege apud Hereford' xxx. die Maii.

De Thome de Ippegrave arestando.—Rex Thome filio Thome, majori Lond', salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quod, si Thomas de Ippegrave inveniri contingat in civitate predicta, ipsum arestari et salvo custodiri faciatis donec aliud inde preceperimus. Et hoc sicut nos diligitis nullatenus omittatis. Teste ut supra.

De villa Staunford' capienda in manum regis.—Rex Thome le Blund', custodi terrarum Thome de Ferrer', salutem. Quia Edwardus filius noster, cui villam de Staunford' una cum castro ejusdem ville nuper commisimus habendam ad beneplacitum nostrum, sicut nostis, nostro prorsus et magnatum ad fidelium nostrorum spreto consilio, subito et ex inopinato jam recessit ad quosdam rebelles nostros se transferendo, qui nos gravare et pacem regni nostri perturbare proponunt; vobis mandamus firmiter injungentes quod villam predictam sine dilacione capiatis in manum nostram et eam salvo custodiatis, ita quod de exitibus inde provenientibus nobis respondeatis ad scaccarium nostrum. Teste ut supra.
Rex ballivis et probis hominibus Staunford' salutem. Quia Edwardus etc. sicut supra, perturbare proponunt; villam predictam cepimus in manum nostram et eam dilecto et fideli nostro Thome le Blund' custodiendam commisimus, donec aliud inde mandaverimus; ita quod de exitibus inde provenientibus nobis respondeat ad scaccarium nostrum. Et ideo vobis mandamus quod eidem Thome in omnibus que ad custodiam illam pertinent intendentes sitis et respondentes, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

De feriis aut mercatis non tenendis.—Rex vicecomiti Hereford' salutem. Precipimus tibi firmiter injungentes quod per totam ballivam tuam firmiter inhiberi facias ex parte nostra ne alique ferie vel mercata de cetero teneantur in balliva predicta, donec aliud inde mandaverimus, set ubique proclamari facias ex parte nostra quod omnia victualia venalia ad nos usque Hereford' veniant, et exinde nos sequantur. Et taliter te habeas in hoc mandato nostro exequendo quod diligenciam tuam merito commendare possimus. Teste ut supra. Eodem modo mandatum est vicecomiti Salop' et Stafford'.

Pro J. Wintoniensis episcopo.—Rex justiciariis suis de Banco salutem. Quia venerabilis pater J. Wyntoniensis episcopus pro nostris et regni nostri negociis, quibus de mandato nostro specialiter intendit, prosecucioni loquele que est coram vobis per breve nostrum inter nos et ipsum de ecclesia de Brerding' ad presens nequit intendere; vobis mandamus quatinus loquelam illam ponatis in respectum usque ad quindenam Sancti Johannis Baptiste proximo futuram. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Axholt' quod in eadem foresta faciat habere Petro de Wynton', clerico regis, quatuor quercus de dono regis. Teste ut supra.

De papilionibus mittendis ad regem.—Rex priori Sancte Radegundis, thesaurario suo, salutem. Mandamus vobis quod papiliones nostros, quos major Lond' habet in custodia sua et quos per preceptum nostrum vobis liberabit, ab eo recipiatis, et eos statim visis litteris istis omnibus aliis pretermissis ad nos sub salvo conductu usque Wygorniam transmittatis. Et hoc nullatenus omittatis. Et cum sciverimus custum quod ad hoc posueritis, nos breve nostrum de Liberate vobis inde fieri faciemus. Teste rege apud Hereford' xxxj. die Maii.
Et mandatum est Thome filio Thome, majori Lond', quod papiliones predictos eidem thesaurario liberet transmittendos sicut predictum est. Et hoc nullatenus omittat. Teste ut supra.