Close Rolls, August 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 68-70. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp68-70 [accessed 14 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, August 1265

Pro Belia que fuit uxor Jacobi Coprun.—Rex vicecomiti Glouc' salutem. Cum Jacobus Coprun, quondam judeus Glouc', diem clauserit extremum, ac Belia que fuit uxor ejusdem Jacobi de terris et catallis que fuerunt predicti Jacobi quondam viri sui petat dotari, tibi precipimus quod, si Judee in regno nostro post decessum virorum suorum dotari debeant et consueverint, tunc prefate Belie de terris redditibus et catallis que fuerunt predicti Jacobi racionabilem dotem suam secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri facias assignari. Teste me ipso apud Glouc' xiij. die Augusti.

Rex vicecomiti H. (unfinished).

Post Bellum Eveshamie.
De vinis datis.—Mandatum est Johanni de Verdon', custodi castri de Odiham', quod de vinis que sunt in custodia sua in castro predicto faciat habere Radulpho, ballivo episcopi Batoniensis de Dogmerfeld' tria dolia boni vini ad opus ejusdem domini sui in recompensacionem trium doliorum vini que Henricus le Foun et alii que (sic) fuerunt in municione dicti castri occasione turbacionis nuper habite in regno regis ceperunt apud dictum manerium de Dogmerfeld de vinis predicti episcopi et in castrum predictum cariari fecerunt. Teste rege apud Glouc' xvj. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Philippo Mimmekan', custodi foreste de Shottor', quod in eadem foresta faciat habere abbati Westmonasterii quatuor damos de dono regis.
Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewod': faciat habere eidem abbati octo damos de dono regis.

Pro Roberto Walerand'.—Rex Roberto de Trublevill' salutem. Quia in partem recompensacionis dampnorum que Petrus de Monte Forti nuper post bellum Lewense intulit dilecto et fideli nostro Roberto Waler' in terris suis de Kilpec et Strivel, dedimus eidem Roberto omnia animalia, scilicet tauros, boves et vaccas, qui fuerunt predicti Petri in terris de Blantlenevy die conflictus habiti apud Evesham et in crastino diei ejusdem; vobis mandamus quod eidem Roberto dicta animalia, in quorumcunque manibus existant, sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra.

Pro episcopo Bathoniensi et Wellensi et magistro Godefrido fratre ejus.—Rex Alano Plugenet salutem. Licet quasdam donaciones et mandata ante conflictum de Evesham' a nobis facta revocaverimus, donacionem tamen nostram quam fecimus venerabili patri W. Bathoniensi et Wellensi episcopo et magistro Godefrido, fratri ejus, de cervis ad opus suum capiendis in bosco nostro qui dicitur parchus de Petherton' ratam habemus et acceptam et eam procedere volumus ad effectum. Et ideo vobis mandamus quod prefatos episcopum et Godefridumnon impediatis quominus cervos illos capere valeant in parcho nostro supradicto, contrarium mandatum vestrum, si quid nostris subditis super hoc feceritis, penitus revocantes. Teste rege apud Glouc' xxj. die Augusti.

De ponendo per ballium.—Henricus de Axeford', Walterus Durdy et Robertus Notebrun, capti et detenti in prisona regis de Merleberg', et Willelmus Durdy, captus et detentus in prisona regis de Mildehal', pro morte Johannis de Tronmere, Johannis filii Johannis de Tronmere et Johannis Attestapl' unde rettati sunt, habent brevia ad vicecomitem Wyltes' quod ponantur per ballium.

[m. 2.]

De quercubus datis.—Rex constabulario castri de Sancto Briavello salutem. Cum nuper ante conflictum habitum apud Evesham' dederimus Fratribus Predicatoribus Glouc' xij. quercus ad maeremium in foresta de Dene, ac nos hujusmodi donaciones postmodum revocaverimus; volentes modo dictis fratribus graciam facere in hac parte, vobis mandamus quatinus eisdem fratribus decem quercus cum escaetis suis habere faciatis in foresta predicta de dono nostro. Teste me ipso apud Glouc' xxij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Bernewod' quod in eadem foresta faciat habere W. Bathoniensi et Wellensi episcopo, cancellario regis, vj. damos de dono regis.
Mandatum est custodi foreste de Bere quod in eadem foresta faciat habere Henrico Hosee duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi Nove Foreste quod in eadem foresta faciat habere Nicholao de Molis duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Nicholao de Molis duo robora ad focum de dono regis. Teste rege ut supra.