Close Rolls, October 1264

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1264', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 78-81. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp78-81 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1264

1264.

[m. 12d.]

Egregio principi domino et consanguineo suo carissimo domino Ludovico, Dei gracia regi Francie, rex etc. Cum nuper quosdam de fidelibus nostris ad presenciam vestram et ad venerabilem patrem G. Sabinensem episcopum, apostolici sedis legatum, necnon ad alios amicos nostros in partibus illis ad tractandum de reformacione et pace status regni nostri destinaverimus, quibus eundo illata fuerunt enormia dampna, de quibus anxiati fuistis, ut intelleximus, propter quod alii periculo hujusmodi se committere minus ausi sunt; serenitatem vestram requirimus affectione qua possumus ampliori, quatinus nunciis nostris et baronum nostrorum ad presenciam vestram et ad legatum supradictum necnon ad alios amicos nostros partium illarum in brevi destinandis pro negociis antedictis salvum et securum conductum vestrum in eundo, ibidem morando, et inde recedendo concedere velitis, litteras vestras inde patentes per latorem presentium nobis, si placet, transmittentes. Et ad ipsos tutius conducendos, aliquos de fidelibus vestris usque Withsaund in octabis instantis festi Sancti Martini obviam nostri amore sibi mittatis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Octobris anno regni nostri xlix°.

Rex vicecomiti Notingh' salutem. Quia Nicholaus Normand' de Kirkeby, quem Amicia que fuit uxor Willelmi le Fauconer de la Dale appellat in comitatu tuo de morte predicti Thome (sic) viri sui, captus et detentus est in prisona nostra de Neugat', per quod personaliter accedere non potest ad comitatum predictum ad respondendum prefate Amicie de appello predicto; tibi precipimus quod ad utlagariam in ipsum Nicholaum occasione ipsius appelli promulgandam non procedas donec aliud inde preceperimus. Et scire facias prefate Amicie quod veniat coram nobis appellum illud versus prefatum Nicholaum prosequitura, si sibi viderit expedire. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' vj. die Novembris. Per Egidium de Argentenn' et Hervicum de Borham. Ad instanciam Humfridi de Bohun junioris.

Rex archiepiscopo Eboracensi. Cum nuper vobis per litteras nostras mandaverimus quod omnesfructos et proventus ecclesiasticorum beneficiorum clericorum alienigenarum non residentium, et eciam aliorum clericorum nobis et regno nostro adversantium et extra regnum illud agentium, in diocesi vel provincia Eboracensi existentium colligeretis, et proventus inde provenientes in ecclesiam Beati Petri Eboraci salvo reponi faceretis, donec aliud inde vobis mandaverimus; ac vos fructus ecclesie Petri de Sancto Flouero de Baynton' occasione predicti mandati nostri jam sequestrari feceritis, ut accepimus; nos egestati dilecti et fidelis nostri Geraudi la Grue, qui diu nobis laudabilia prestitit obsequia, fratris predicti Petri, pio compatientes affectu, vobis mandamus quod predictos fructus ecclesie de Baynton' prefato Gerardo ad sustentacionem suam habere faciatis. Idem enim Gerardus obligavit se et omnia terras et tenementa sua que in regno nostro tenet, quod de predictis fructibus ad mandatum nostrum illis respondebit quibus de consilio magnatum et prelatorum nostrorum ei duxerimus injungendum. Et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xij. die Novembris. Per regem, Petrum de Monte Forti et Egidium de Argent'.

Rex vicecomiti Surr' et Sussex salutem. Cum homines comitatuum predictorum contra hostilem adventum alienigenarum in regnum nostrum et circa obsidionem castri de Pevenes' laboribus et expensis quamplurimum fuerunt pregravati, et jam assignaverimus dilectum nepotem et fidelem nostrum Simonem de Monte Forti juniorem ad castrum predictum in instanti hieme obsidendum, et ei certam pecuniam providerimus ad certos homines inveniendos ad obsidionem predictam faciendam, ne illi qui sunt in castro predicto nobis adversantes exeant ab eodem; tibi precipimus quod homines comitatuum predictorum ad predictam obsidionem de cetero faciendam nullatenus destringas vel eis super hoc molestiam inferas vel gravamen, set eos inde pacem habere permittas, donec aliud inde tibi preceperimus. Teste me ipso apud Wyndes' xvij. die Novembris. Per regem et justiciarium.

Rex baronibus et ballivis suis de Wynchils' et Chorham (fn. 1) salutem. Cum inter nos et illos de partibus transmarinis nondum assecurata sit pax, propter quod cum navibus et mercandisis vestris absque rerum et personarum periculo adhuc partes illas adire non potestis, ac nundine de Gernemuth' jam preterite sint, per quod causa negociandi vos illuc accedere non oportet; vobis mandamus quod illas naves quas per consilium nostrum et vestrum ad custodiam maris et partium vestrarum provideri fecistis, morari faciatis ibidem, non permittentes aliquem per partes vestras transfretare sine licencia et mandato nostro. Et si contingat aliquos nobis vel regno nostro suspectos ad partes cismarinas cum navigio accedere, illos sine dilacione arrestari et salvo custodiri faciatis, donec aliud inde preceperimus; ita vos habentes in hac parte, quod probitatem et diligenciam vestram merito commendare debeamus. Et, quia super premissis et aliis statum et custodiam partium vestrarum et maris tangentibus vobiscum habere volumus tractatum specialem, vobis mandamus quod quatuor de melioribus et probioribus hominibus ville vestre et de la Rye in crastino Sancti Nicholai proximo venturo ad nos Lond' transmittatis, ut, habito cum eisdem colloquio super premissis, marinellis predictarum navium de stipendis suis satisfieri faciamus. Teste ut supra.

Rex Isabelle comitisse Albemarl' salutem. Ex parte dilecti nobis in Christo abbatis Sancte Marie juxta Dublinnam nobis est ostensum quod, cum quidam marinelli quandam navem ipsius abbatis cum mercandisis in eadem contentis duxissent usque Depe, ad negociandum ibidem de eisdem mercandisis, et major ejusdem ville de Depe, negociacionibus illis expeditis, navem illam, ipsis marinellis invitis, affretasset ad quendam militem ad partes Hibernie in eadem ducendum, ac ipsi marinelli navigando versus Hiberniam per maris intemperiem a casu applicuerint apud Eremue in Insula de Wycht in districtu vestro; ballivi vestri de insula predicta marinellos predictos militem et navem predictam arrestari fecerunt occasione cujusdam suspicionis de predicto milite concepte pro quibusdam brevibus secum inventis et quibusdam magnatibus Hibernie directis. Et, licet iidem marinelli super conscienciam brevium ipsorum coram eisdem ballivis sufficienter essent purgati et per ballivos illos omnino dimissi, iidem tamen ballivi navem illam eisdem adhuc detinent ad gravissimum dispendium abbatis supradicti. Et quia injustum est quod dicti abbas vel marinelli sui sine culpa sua graventur aut dampnum incurrant vel gravamen, cum ipsi marinelli militem predictum contra voluntatem eorundem duxissent versus partes predictas, et eciam innocenciam suam super quibuslicet criminibus eidem militi impositis coram ballivis predictis sicut predictum est purgaverint; vobis mandamus quatinus navem predictam cum apparatu ejusdem et bonis et catallis abbacie predicte in eadem navi contentis, fratri Hamoni Bakun, commonacho et procuratori predicti abbatis, sine dilacione deliberari faciatis; ita quod prefatus abbas propter ulteriorem detencionem navis predicte gravius dampnum non incurrat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. et Chorham added as an interlineation.