Close Rolls, January 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 84. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/p84 [accessed 27 March 2024]

Image

Close Rolls, January 1265

1265.

Rex justiciariis suis de Banco salutem. Sciatis quod Willelmus Michel venit coram nobis apud Wynd' die Veneris in crastino Circumcisionis Domini, et petiit terram Thome de Tetteburn' in Busel eidem Thome replegiari, que capta est in manum nostram propter defaltam quam idem Thomas fecit coram vobis in curia nostra versus Sibillam, que fuit uxor Willelmi de Busel, ut dicitur. Et hoc vobis significamus. Teste rege apud Wynd' ij. die Januarii.

Rex abbati de Melsa salutem. Cum mercatores comitisse Flandr' lanas vestras de anno preterito emerint, pro quibus medietatem seu terciam vel quartam partem precii pre manibus solverunt, ut accepimus, ac iidem mercatores occasione turbacionis nuper habite in regno nostro ausi non fuerint nec adhoc audeant ad vos accedere ad satisfaciendum vobis de residuo precii lanarum predictarum; nos, ad instanciam ejusdem comitisse, indempnitati dictorum mercatorum prospicere cupientes in hac parte, vobis mandamus quatinus, si ita est, tunc lanas predictas non vendatis, set eas salvo custodiri faciatis usque ad Pascha proximo futurum, ut prefati mercatores interim ad vos venire possint ad satisfaciendum vobis de residuo precii predicti, ita vos habentes in hac parte quod prefati mercatores dampnum in hac parte non incurrant seu gravamen. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii. Per regem, justiciarium et alios de consilio.
Eodem modo scribitur cuilibet subscriptis (sic), priori de Semplingham', abbati de Pippewell', priori Linc', abbati de Melsa, abbati de Bildewas, priori de Watton, abbati de Kyngeswod', abbati Novi Monasterii, abbati de Furnses', emptori hospitalis Linc', abbati de Resby, abbati de Stanleg', abbati de la Bruer', abbati de Mirivall'.