Close Rolls, January 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 87. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/p87 [accessed 27 March 2024]

Image

Close Rolls, January 1265

1265.

[m. 11d.]

Rex justiciariis suis de Banco salutem. Sciatis quod Willelmus de Parco venit coram nobis apud Westmonasterium die Veneris proxima post festum Epiphanie Domini, et petiit terciam partem medietatis manerii Hawisie, unius heredum Roberti de Quency, de Warr', cum pertinenciis, et terciam partem centum solidatarum redditus heredum Johannis Priorell' cum pertinenciis in eadem villa, et terciam partem decem acrarum terre Willelmi le Venur cum pertinenciis in eadem villa, et terciam partem unius mesuagii et duodecim acrarum terre Petri le Messager, cum pertinenciis in eadem villa, eisdem, heredibus et custodibus eorum et predictis Willelmo et Petro replegiari, que capte sunt in manum nostram propter defaltam quam iidem custodes et prefati Willelmus et Petrus fecerunt coram vobis in curia nostra versus Alienoram que fuit uxor Rogeri de Quency, ut dicitur. Et hoc vobis significamus. Teste rege apud Westmonasterium x. die Januarii.

Rex Ade de Novo Mercato salutem. Cum Elyas de Rabayn dudum nobiscum fuisset in reformacione pacis apud Lewes et hactenus se in pace tenuerit, ita quod nulli postmodum dampnum intulit vel gravamen per quod in rebus vel personis dampnum incurrere deberet, ac vos post reformacionem pacis predicte terras et tenementa ipsius Elie in Lond', Thorwey et Welleburn' in comitatu Linc', que sunt de hereditate uxoris sue, occasione turbacionis habite in regno nostro occupaveritis cum bonis et catallis ibidem inventis, et eciam boscum suum apud Lindewod' prosterni et vendi feceritis; vobis mandamus de consilio magnatum et baronum qui sunt de consilio nostro, quod terras et tenementa predicta per vos et vestros sic occupata post reformacionem pacis predicte, unacum bonis et catallis per vos et vobis inde perceptis, sine difficultate qualibet restitui, et de dampnis ei illatis per vendicionem bosci predicti satisfieri faciatis, ne oporteat nos amplius inde sollicitari, per quod ad hoc manum aliter apponere debeamus.