Close Rolls, November 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 143-154. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp143-154 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1265

Pro Thoma de Heselarton'. De terris suis excolendis.—Rex ad instanciam quorundam amicorum Thome de Heselarton' concessit eidem Thome quod terras et tenementa sua in comitatu Ebor', que per saisitores nostros terrarum et tenementorum fautorum quondam comitis Leyc' in eodem comitatu occasione turbacionis habite in regno regis capta sunt in manum regis, excolere possit, seminare et appruiare, ita tamen quod stet recto in curia nostra, si quis versus eum de aliquibus transgressionibus in turbacione predicta vel eciam aliis temporibus nobis vel aliis per eundem Thomam factis loqui voluerit. Et preceptum est vicecomiti Ebor' quod, accepta ab eo securitate predicta, eum terras et tenementa sua predicta excolere, seminare et appruiare permittat, sicut predictum est. Teste rege apud Cant' ij. die Novembris.
Consimilis littera dirigitur vicecomiti Linc' pro eodem Thoma.

Pro Roberto de Malston'.—Rex ad instanciam Edwardi filii sui et ad instanciam Rogeri de Mortuo Mari precepit vicecomiti Devon' quod per sacramentum proborum etc. diligenter inquirat utrum Robertus de Malston', tempore turbacionis habite in regno regis, regi et predicto filio suo fideliter adheserit necne; et, si per inquisicionem illam ipsum regi et eidem filio suo tempore predicto fideliter adhesisse invenerit, tunc eidem Roberto de omnibus terris et tenementis suis in balliva sua, a quibuscumque occasione turbacionis predicte occupata fuerint, seisinam suam sine dilacione rehabere, et de bonis et catallis suis ei occasione illa ablatis plenam restitucionem fieri faciat. Teste rege apud Cantuar' xxx. die Octobris.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Agneti uxori Johannis de la Burn' et Alicie uxori Willelmo (sic) de Pecco duas robas, videlicet utrique eorum unam robam, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est ballivo de Ospring' quod in bosco de la Woade faciat habere magistro et fratribus hospitalis de Hospring' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Thoma de Cumb' et Amicia uxore ejus.—Rex vicecomiti Kanc' salutem. Quia testificatum est coram nobis per dilectum et fidelem nostrum Hugonem le Bygod quod Thomas de Cumb' et Amicia uxor ejus, cives Lond', de turbacione in regno nostro habita contra nos aut primogenitum nostrum se in nullo intromiserunt, ac ipsi, sicut et ceteri cives London', in omnibus se nostre submiserunt voluntati; nos ad instanciam ejusdem Hugonis prefatis Thome et Amicie graciam specialem facere volentes, reddidimus eisdem omnes terras et tenementa sua in Cumb' et Grenewiz, tenenda quamdiu nobis placuerit; ita tamen quod stent recto in curia nostra de quibuscumque transgressionibus, si que nobis aut aliis per ipsos illate fuerint in turbacione predicta. Et ideo tibi precipimus quod eisdem Thome et Amicie omnes terras et tenementa sua predicta occasione turbacionis predicte in manum nostram capta una cum bonis et catallis in eisdem inventis sine dilacione rehabere facias, tenenda sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Osberto le Pulter. De manucapcione.—Mandatum est Hugoni filio Otonis, custodi civitatis Lond', salutem. Mandamus vobis quod, si Osbertus le Poleter de Lond', captus et detentus infra Turrim Lond' pro quibusdam transgressionibus quas regi dicitur intulisse, invenerit sibi xij. probos et legales homines qui eum manucapiant habere coram rege ad mandatum regis ad standum recto in curia regis de transgressionibus predictis, tunc ipsum Osbertum predictis xij. tradat in ballium per manucapcionem predictam, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Ricardo le Noreys'.—Rex vicecomiti Cumb' salutem. Cum, pro laudabili servicio quod Ricardus le Norreis nobis et Edwardo primogenito nostro impendit, dederimus et concesserimus eidem Ricardo omnes terras et tenementa in Douvanneby que fuerunt Rogeri de Roulee, inimici nostri, nos pro expensis quas idem Ricardus continue fecit in obsequio nostro, graciam uberiorem eidem facere volentes, tibi precipimus quod omnes redditus de termino Sancti Michaelis proximo preterito inde provenientes, quos penes te habes, ut dicitur, prefato Ricardo in recompensacionem expensarum suarum predictarum sine dilacione habere facias. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Novembris.

Pro Petro de Nevill'. De Judaismo.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum dilectus et fidelis noster Petrus de Nevill' teneretur per cartam suam Contesse que fuit uxor Jacobi le Evesk', quondam Judee London', in quinquaginta marcis, unde concessimus eidem Petro reddere eidem Contesse triginta et duos solidos per annum donec predicte quinquaginta marce prefate Judee essent persolute; nos pro laudabili servicio, quod idem Petrus nobis impendit, ei graciam facere volentes uberiorem, perdonavimus ei predictas quinquaginta marcas de gracia nostra speciali. Et ideo vobis mandamus quod cartam, per quam prefatus Petrus tenebatur prefate Judee in predictis quinquaginta Marcis, ab archa cirographorum Judeorum Lond' extrahi et prefato Petro liberari et ipsum de predictis quinquaginta marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Isabella uxore Johannis de Hintringham'. De manucapcione.—Isabella uxor Johannis de Hintringham', capta et detenta in prisona de Norwic' pro morte Benedicti filii Gilberti, habet litteras regis vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Novembris.

Pro magistro Andrea de Winton'. De Judaismo.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Volentes ad instanciam dilecte consortis nostre A. regine Anglie magistro Andree de Winton', qui Benedicto filio Lycoric' de Winton', Judeo, in quibusdam debitis tenetur, graciam facere specialem, vobis mandamus quatinus, facta extenta terrarum et tenementorum predicti Andree, quantum videlicet valeant per annum in dominicis, serviciis, redditibus, villenagiis et omnibus exitibus terre, eidem Andree secundum extentam illam et consuetudinem Judaismi nostri, terminos ad quos debita predicta, salvo contenemento suo, reddere possit, habere faciatis. Teste rege etc.

Pro Waltero le Ferun et Andrea le Ferun civibus Lond'.— Rex ballivis suis de Gippewico salutem. Cum cives London' super omnibus transgressionibus in turbacione regni nostre nuper habita quibuscumque per ipsos allatis se nostre totaliter submiserunt voluntati, per quod ipsos indempnes conservare tenemur, ac Johannes le Ferun et Thomas de la Forde, cives London', manuceperunt habere coram nobis ad mandatum nostrum Walterum le Ferun et Andream le Ferun, concives suos, captos et detentos in villa vestra per Johannem de Hedenham, ballivum primogeniti nostri, occasione turbacionis predicte ad standum recto de quibuscumque transgressionibus nobis aut ipsi filio nostro seu quibuscumque aliis in turbacione predicta per ipsos illatis, vobis precipimus quod ipsos Walterum et Andream per manucapcionem illam deliberari faciatis, et quo voluerint ire permittatis, et omnia bona et catalla eorum in villa vestra arestata sine distraccione aliqua inde facienda salvo custodiri faciatis, donec aliud vobis inde mandaverimus. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', custodi foreste sue citra Trentam, quod in foresta de Salseto faciat habere Nicholao de Cugeho sex quercus de dono regis. Teste ut supra.

De magistro Omero de Cantuar'. De quadam domo.—Rex vicecomiti Kant' salutem. Cum, sicut intelleximus, quedam domus Sille, Judei Cantuar', constructa sit extendens se infra limites curie dilecti nobis magistri Omeri de Cantuar', et que ita contigua est capelle ejusdem Omeri quod divina non possint in eadem capella cum quanta deceret honestate celebrari; et nos ad instanciam dilectorum et fidelium nostrorum Hugonis le Bygod et Rogeri de Leyburn' concessimus eidem Omero placeam illam in qua predicta domus constructa est, habendam sibi et heredibus suis tanquam pertinentem ad curiam suam inperpetuum de gracia nostra speciali: et ideo tibi precipimus quod dictam domum dirui et eidem Omero de placea illa plenam seisinam sine dilacione habere facias, habenda sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Gregorio de (sic) Charpenter et aliis manucaptis.—Gregorius le Charpenter, Robertus frater ejus, Johannes Cailstaff', David Dunch', Galfridus le Suur, Gilbertus le Clerk et Galfridus le Pelter, capti et detenti in prisona Linc' pro morte Roberti de Repingham unde apellati sunt, habent litteras regis vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Novembris.

Pro decano et capitulo Linc'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod decanus et capitulum Linc' solverunt in garderoba nostra die Mercurii proxima post festum Beati Edwardi anno regni nostri xlix. magistro Henrico de Gaunt, tunc custodi ejusdem garderobe, sexaginta et sex libras tresdecim solidos et quatuor denarios quos nobis dederunt quando ultimo fuimus apud Noting' pro benevolencia nostra habenda. Et ideo vobis mandamus quod predictos decanum et capitulum de predictis sexaginta et sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis quietos esse faciatis, nisi prius inde quietanciam habuerint per aliud breve nostrum. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Agneti uxori Thome de Waltham, servientis regis, unam robam hac vice de dono regis.

De quercubus datis.—Rex in auxilium operacionum quas Adam de Cestreton', clericus ejus, facit infra clausum domus conversorum London', dat eidem Ade sex bonas quercus cum escaetis suis in foresta sua de Wyndesovere. Et mandatum est constabulario castri Wyndesovere quod quercus illas cum escaetis suis eidem Ade habere faciat. Teste etc.

Pro Judeis Anglie. De statu suo recuperando.—Rex Hugoni filio Otonis, custodi civitatis sue Lond', salutem. Cum pro variis dampnis et injuriis Judeis nostris Anglie in turbacione regni nostri ab inimicis nostris illatis, de consilio magnatum nostrorum qui sunt de consilio nostro, concesserimus omnibus et singulis Judeis predictis quod ipsi quoad bona et possessiones suas recuperanda sint in (fn. 1) eodem statu quo fuerunt die conflictus de Lewes, ac quidam inimici nostri in turbacione in regno nostro habita domos Judeorum nostrorum Lond' in eadem civitate tam ante bellum predictum quam post occupaverint, et eciam quidam Judeorum predictorum pro timore turbacionis predicte domos suas in eadem civitate reliquerint et ad alias partes se transtulerint, nos eisdem Judeis graciam uberiorem facere volentes, concessimus et reddidimus singulis Judeis nostris Lond' omnes domos suas predictas ante bellum predictum et post bellum illud occasione turbacionis predicte occupatas et detentas, exceptis domibus quorundam Judeorum predictorum Lond' quas in eadem civitate quibuscumque prius concessimus. Et ideo vobis mandamus quod prefatis Judeis de domibus suis predictis, in quorumcumque manibus existant, plenam seisinam habere faciatis, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro Aaron' filio Isaac, Judeo Wygornie.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum dudum anno regni nostri quadragesimo sexto concesserimus Aaron filio Isaac de Wygornia, Judeo, quod de nullis debitis que ei debentur aliquam extentam aut terminorum prorogacionem, quietanciam seu perdonacionem aliquam faceremus infra quinquennium a tempore ejusdem concessionis nostre, ac nos postmodum non recolentes hujusmodi concessionem prefato Judeo a nobis esse factam, perdonaverimus Ricardo de la Hid' infra terminum predictum quedam debita que idem Ricardus eidem Judeo debuit, ut dicitur; vobis mandamus quod, non obstante perdonacione nostra predicta, prefatam concessionem nostram eidem Judeo observari et teneri faciatis, ita quod debita sua predicta recuperet secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Mauricio de Berkel' juniori decem quercus ad maeremium, de dono regis.

Pro perdonacione secte facta priori de Bradenestok'.—Rex concessit priori de Bradenestok' quod ipse et successores sui imperpetuum quieti sint de secta ad hundredum regis de Kingesbrig' racione terrarum quas idem prior tenet in dominico in manerio suo de Tokeham quod habet de dono Thome de Tokeham quondam domini manerii ejusdem, et quod iidem prior et successores sui pro omnibus aliis terris quas idem prior in dominico suo tenet in comitatu Wiltes', Sumers', Oxon' et Glouc' de sectis ad comitatus illos et ad hundreda regis infra eosdem comitatus eandem quietanciam decetero habeant quam dictus prior et sui predecessores hactenus habere consueverunt; ita tamen quod tenentes sui tam in manerio predicto quam alibi infra comitatus predictos sectam regis faciant, sicut facere consueverunt. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum priorem et successores suos quietancias predictas habere faciant, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste sue de Melkesham quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand' quinque damos vivos et quinque damas vivas, ad parcum suum de Siston' inde instaurandum, de dono regis. Teste rege ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste sue de la Sauceye quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Mortuo Mari triginta damas vivas et decem damos vivos ad quendam parcum suum inde instaurandum de dono regis. Teste rege ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Nicholao de Castello, clerico rememorandorum regis in scaccario, singulis annis duas robas quamdiu steterit in officio predicto. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Novembris.

Pro priore de Bradenestok'. De perdonacione secte.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod concessimus dilecto nobis in Christo priori de Bradenestok' quod ipse et successores sui imperpetuum quieti sint de secta ad hundredum nostrum de Kyngebrig' racione terrarum quas dictus prior tenet in dominico suo proprio in manerio suo de Tokeham, quod habet de dono Thome de Thokeham, quondam domini manerii ejusdem, et eciam de secta ad comitatus et hundreda nostra racione aliarum terrarum quas dictus prior tenet in suo proprio dominico, videlicet in comitatibus Wiltes', Sumers', Oxon' et Glouc'; et ideo vobis mandamus quod dictum priorem et successores suos quietanciam predictam habere, et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste xx. die Novembris.
Et mandatum est Wiltes' (sic) quod ipsum de sectis illis quietum esse permittat, et districcionem, quam ei facit ea occasione, penitus relaxet.

Pro Edwardo filio regis.—Quia rex dedit Edwardo filio suo ad tuicionem castri de Odyham quinque balistas de cornu cum eorum atillio, de quibus duo baliste sunt ad duos pedes et tres ad unum pedem, et tres bokettos quarellorum de quibus unum bokettum est ad duos pedes et duo ad unum pedem, et duas katenas pontibus castri predicti de catenis Lond', mandatum est Hugoni filio Otonis, constabulario turris Lond', quod predicta latori presentium liberet. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Novembris.

De terris abbatis de Fiscampo captis in manum regis.—Rex vicecomiti Glouc' salutem. Quia pro certo intelleximus quod per abbatem de Fiscampis et ballivos et homines ejusdem abbatis depredaciones et alia dampna enormia tempore turbacionis habite in regno nostro perpetrata sunt, tam in regno nostro quam in partibus transmarinis, de bonis et catallis dilecti avunculi nostri Petri de Sabaudia, tibi precipimus quod omnes terras et tenementa predicti abbatis in balliva tua capias in manum nostram et salvo custodias, donec aliud inde preceperimus, ita quod de exitibus eorundem nobis respondeas. Teste ut supra.

Pro Rogero de Gisburn'.—Rogerus de Giseburn', captus et detentus in prisona Ebor' pro morte Agnetis de Berg' unde apellatus est, habet litteras regis vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium.

Pro Roberto de Cornhull', cive London'.—Rex vicecomiti Kanc' salutem. Cum cives nostri Lond' de quibuscumque transgressionibus tempore turbacionis nuper habite in regno nostro nobis seu aliis per ipsos factis nostre se totaliter submiserunt voluntati, tibi precipimus quod Roberto de Cornhull', civi nostro Lond' de omnibus terris et tenementis suis in balliva tua predicta occasione captis in manum nostram seisinam suam cum omnibus bonis et catallis inde perceptis ad opus nostrum sine dilacione rehabere facias, tenendis ad beneplacitum nostrum, ita quod stet recto. Teste rege ut supra.

Pro Roberto de Insula.—Rex dilecto clerico suo Willelmo de Clifford', escaetori suo citra Trentam salutem. Cum nuper per finem ducentarum marcarum, quem dilectus et fidelis noster Robertus de Insula fecit nobiscum, concesserimus eidem custodiam omnium terrarum et tenementorum que fuerunt Willelmi de Albiniaco nuper defuncti, qui de nobis tenuit in capite, que ad nos pertinuit, habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Willelmi; ac idem Robertus custodiam terrarum que fuerunt ejusdem Willelmi in Hocton in comitatu Northamt', et terrarum que fuerunt ejusdem Willelmi in Lathebir' in comitatu Buk', et terrarum que fuerunt ejusdem Willelmi in Stapelford in comitatu Cantebr', et terrarum que fuerunt ejusdem Willelmi in Catton' in comitatu Derb', que ad nos pertinet, nondum habuerit secundum formam concessionis nostre predicte, ut dicitur; vobis mandamus quod omnes terras et tenementa predicta et alia que fuerunt ejusdem Willelmi, et quarum custodia ad nos pertinet, capiatis in manum nostram, et custodiam earundem cum pertinenciis prefato Roberto sine dilacione habere faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

[m. 9.]

De cementariis et aliis operariis venturis (fn. 2) usque Kenill'.— Rex vicecomiti Warr' salutem. Cum quidam nostri et regni nostri inimici hostiliter se teneant in castro de Kenillewurth', ad pacem nostram in partibus illis perturbandam et ad iteratam guerram pro posse suo, quod Deus avertat, in regno nostro suscitandam, volentes castrum predictum obsidere et dictos inimicos nostros gravare modis omnibus quibus melius expedire viderimus, tibi precipimus firmiter injungentes quod cementarios et omnes alios operarios de balliva tua ad hoc necessarios ad nos venire facias cum bachiis, pikosiis et aliis utensilibus suis, ita quod sint apud Norhampt' die Sancte Lucie Virginis ad ultimum, ad faciendum quod eis duxerimus injungendum. Et nos operariis illis de suis vadiis competenter provideri faciemus. Hoc eciam per totam ballivam tuam publice clamari facias. Et taliter hoc mandatum nostrum exequaris ne pro defectu tui ad te et tua graviter capere debeamus. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Novembris.

De castris muniendis.—Rex vicecomiti Glouc' salutem. Cum quidam rebelles et inimici nostri, sicut intelleximus, cum equis et armis vagantes et de locis ad loca discurrentes ad iteratam guerram in regno nostro suscitandam, quod absit, volentes eorum insollenciam reprimere et securitati et tranquillitati partium illarum providere, tibi precipimus firmiter injungentes quatinus per totam ballivam tuam publice clamari facias quod omnia castra tam gente quam victualibus bene muniantur, et quod porte civitatum et burgorum muro clausorum tam de die quam de nocte salvo custodiantur, et quod in singulis villis dicti comitatus ad majorem securitatem et tuicionem earundem partium decetero fiant vigilie de nocte sicut fieri consuevit, et quod omnes de comitatu predicto tam equites quam pedites cum armis ad que jurati sunt quotiens opus fuerit parati sint ad mandatum tuum, ad gravandum et arestandum inimicos nostros predictos et ad omnia facienda que ad conservacionem pacis nostre pertinent in comitatu predicto. Et taliter te habeas in hoc mandato exequendo ne per negligenciam vel defectum tui merito tibi possit aut debeat imputari quod pax nostra minus bene observetur ibidem, per quod ad te et tua graviter capere debeamus. Teste me ipso apud Westmonasterium.

Pro priore de Lanton' extra Glouc'. De prato de Suth'.— Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod pro prato prioris et conventus de Lanton' subtus castrum nostrum Glouc' quod (fn. 3) vocatur Prestenham, continens in se sexaginta acras per perticam nostram, et quod extensum est ad sex libras annuas, sicut accepimus per inquisicionem quam per Reginaldum de Akle, vicecomitem nostrum Glouc', inde fieri fecimus, dedimus, concessimus et carta nostra confirmavimus eisdem priori et conventui in escambium pratum nostrum de Suthmede jacens extra situm dicti prioratus, quod continet in se quadraginta et quatuor acras et dimidiam per eandem perticam, et quod extensum est ad quatuor libras et unum denarium per annum, sicut per eandem inquisicionem accepimus; et similiter pratum nostrum quod vocatur Welleham extra Glouc', continens in se sexdecim acras per eandem perticam et quod extensum est ad viginti et octo solidos et undecim denarios annuos, sicut per aliam inquisicionem per prefatum vicecomitem de precepto nostro inde factam accepimus, habenda et tenenda dictis priori et conventui imperpetuum adeo libere integre et quiete sicut ea prius in manu nostra tenuimus. Et quia extenta dicti prati quod vocatur Prestenham extentam pratorum dictorum de Suthmede et Welleham de undecim solidis annuis excedit, volumus quod pro illo superplusagio decidant nobis undecim solidi per annum de viginti solidis et undecim denariis quos iidem prior et conventus nobis debent annuatim pro terra sua de Madeleye, quam tenent de feodo Bertone nostre Glouc', ita quod decetero nobis solvant novem solidos pro terra predicta ad eosdem terminos ad quos predictos viginti solidos et duodecim denarios nobis reddere consueverunt: et ideo vobis mandamus quod predictos priorem et conventum de predictis undecim solidis annuis quietos esse, sic fieri et irrotulari, et abbati Glouc' firmario nostro Bertone predicte singulis annis eosdem undecim solidos in firma sua ejusdem Bertone, quamdiu firmam illam tenuerint, allocari faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium xxv. die Novembris.

Pro Ricardo de Bed'. De debitis suis recuperandis.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod per finem unius marce auri quem Ricardus de Bed' fecit nobiscum concessimus eidem Ricardo quod ad omnia debita, que idem Ricardus racionabiliter monstrare poterit coram vobis sibi et Reginaldo de Bed', avunculo suo, dudum defuncto deberi, sitis ei in auxilium ad debita illa secundum legem et consuetudinem scaccarii predicti recuperanda; ita eciam quod de primis denariis inde levatis nobis satisfaciat de marca auri predicta ad scaccarium supradictum. Et ideo vobis mandamus quod eidem Ricardo ad predicta debita recuperanda auxiliantes sitis, sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium xxvj. die Novembris anno quinquagesimo.

Pro hominibus de Bruges. De firma ville sue.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Volentes graciam facere specialem probis hominibus nostris de Bruges pro eo quod tempore turbacionis habite in regno nostro nobis et Edwardo primogenito nostro tam fideliter et constanter adheserunt, concessimus eis quod a festo Sancti Michaelis anno regni nostri xlix. per quatuor annos sequentes quieti sint de firma sua quam nobis debent annuatim pro villa predicta. Et ideo vobis mandamus quod predictos homines quietanciam illam, ut predictum est, habere, et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium xxv. die Novembris.

De coronatore amovendo et alium substituendo.—Rex vicecomiti Norhumb' salutem. Quia Hugo de Herle, coronator noster in comitatu predicto, senex, languidus et adeo impotens sui est quod officio illi intendere non potest, ut accepimus, tibi precipimus quod in pleno comitatu tuo per assensum ejusdem comitatus loco predicti Hugonis eligi facias quendam alium coronatorem de legalioribus et discretioribus militibus dicti comitatus, quem, prestito prius sacramento fidelitatis coram te sicut moris est, extunc officio illi intendere facias: et talem eum eligi facias qui melius sciat et possit ad hoc intendere; et nomen ejus nobis scire facias. Teste me ipso apud Westmonasterium xxiiij. die Novembris.

Pro Willelmo de Oleby. De manucapcione.—Willelmus de Oleby, captus et detentus in prisona regis de Leyc' pro morte Nicholai de Caywode unde appellatus est, habet breve vicecomiti Leyc' quod ponatur per ballium.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Saleto (sic) quod in eadem foresta faciat habere Petro de Wintonia quatuor bonas quercus de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo filio Danielis. De extenta.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Compatientes paupertati Ricardi filii Danielis de Chotindon', qui Vives de Wintonia Judeo Cant' in pluribus debitis tenetur, ad que terre et tenementa sua non sufficiunt, ut accepimus; ad instanciam dilecti et fidelis nostri Roberti Walerand ei graciam facere volentes specialem, vobis mandamus quod facta extenta terrarum tenementorum predicti Ricardi, quantum, videlicet, valeant per annum in omnibus exitibus eidem Ricardo secundum extentam illam et consuetudinem Judaismi nostri racionabiles terminos salvo contenemento suo inde assignari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Novembris.

Pro Willelmo de Upton'. De extenta.—Consimiles litteras habet Willelmus de Upton' de debitis in quibus tenetur Mer' de Hungreford et Lumbardo de Crikelad', Judeis Oxonie.

Pro Willelmo de Hewell'.—Mandatum est constabulario et ballivis de Horeford' quod, si Willelmus de Hewell' invenerit eis sufficientem securitatem quod respondebit ad mandatum regis cuilibet conquerenti de quadam navi, quam idem Willelmus suam esse asserit, et que per Edwardum filium regis arestata est ibidem, ut dicitur, tunc navem illam sub securitate illa una cum atillio ejusdem eidem Willelmo deliberari faciant. Teste ut supra.

De denariis ad domos turris London' reparandas.—Rex Waltero Hervi et Johanni Adrian salutem. Mandamus vobis quod de exitibus civitatis Lond' faciatis habere constabulario turris nostre Lond' decem libras ad domos nostras infra turrim nostram predictam inde reparandas. Et hoc nullatenus omittatis. Et nos inde acquietanciam vobis habere faciemus. Teste rege ut supra.

Rex Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe, salutem. Quia dilectum vallettum nostrum Galfridum de Scalariis cingulo milicie decoraturi sumus in brevi, vobis mandamus quod de garderoba nostra eidem Galfrido habere faciatis ea que ad novam miliciam pertinent, sicut aliis familiaribus nostris fieri consuevit.

Pro Johanne de Veteri Vinea.—Quia Rex Johannem de Veteri Vinea, vallettum Galfridi de Leziniaco, in instanti festo Natalis Domini cingulo milicie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Johanni habere faciant ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut aliis novis militibus regis inveniri consuevit. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Albiniaco. De denariis datis.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Willelmo de Albiniaco quatuor libras, in quibus tenebatur Salomoni le Evesk', quondam Judeo Lond', per cartam ejusdem Willelmi. Et ideo vobis mandamus quod cartam illam ab archa cirographorum Judeorum extrahi et prefato Willelmo liberari et ipsum de predictis quatuor libris quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. in repeated in MS.
  • 2. ven' in MS.
  • 3. quo in MS.