Close Rolls, January 1266

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1266', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 161-169. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp161-169 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1266

1266.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Gerardo de Sancto Quintino, quem rex decoraturus est cingulo milicie, ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut alii milites regis habere consuerunt, de dono regis. Teste rege apud North' ij. die Januarii.

De bissis et damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste sue citra Trentam, quod in foresta de Bernewod' faciat habere Bogoni de Clar' duas bissas et duas damas de dono regis.

De quercubus datis.—Mandatum est Warino de Bassingeburn', custodi foreste sue inter pontes Oxonie et Stamford', quod in bosco de Gotesleg', qui est in foresta de Geytenton', faciat habere Petro de Riston' tres quercus aptas ad maeremium, de dono regis.
Mandatum est custodi parci de Petherton' quod in eodem parco faciat habere venerabili patri W. Bathoniensi et Wellensi episcopo et decano et capitulo Bathonie sex quercus aptas ad maeremium ad lambuscuram capituli sui Bath' inde reparandam. Teste rege apud Northamt' iij. die Januarii.

De bissis datis.—Mandatum est custodi foreste de Petherton' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Columbar' duas bissas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Fulcone de Ruicot'.—Rex dedit Fulconi de Ricote respectum de omnibus debitis que regi debet de tempore quod fuit vicecomes Oxon' et Berk' usque ad octabas Sancti Hillarii proximo futuras. Et mandatum est vicecomiti Oxon' quod ipsum interim occasione predicta non distringat.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Merleberg' faciat habere Willelmo filio Warini octo quercus ad maeremium de dono regis.

De una roba data.—Mandatum est Hugoni de Turri et Ricardo de Ewell', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Laurencio de Manneby unam robam de dono regis.

Pro Diaye filio Abrahe, Judeo Stamford'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum dudum anno regni nostri quadragesimo sexto concesserimus Diey' filio Abrache, Judeo de Stamford', quod de nullis debitis que ei debentur aliquam extentam aut terminorum prorogacionem, quietanciam seu perdonacionem aliquam faceremus infra quinquennium a tempore ejusdem concessionis nostre, ac nos postmodum, non recolentes hujusmodi concessionem prefato Judeo a nobis esse factam, extendi preceperimus terram Radulphi Taylard' infra terminum predictum, qui eidem Judeo tenetur in diversis debitis, et secundum extentam illam terminos competentes de debitis in quibus idem Radulphus prefato Judeo tenetur, ut dicitur, assignari faceretis; vobis mandamus quod non obstante extenta predicta prefatam concessionem nostram eidem Judeo observari et teneri faciatis; ita quod debita sua predicta recuperet secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri. Teste rege apud Northamt' v. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Merleberg' faciat habere Willelmo filio Warini octo quercus ad maeremium, de dono regis.

De ponendo per ballium.—Walterus le Feure de Fullebek' et Thomas Bobbing', capti et detenti in prisona Linc' pro morte Willelmi filii Roberti le Feure unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium.

De denariis ad opus regis levandis de cableiceo vento prostrato in forestis et boscis regis citra Trentam et ultra.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod de toto cableiceo in forestis et boscis nostris in balliva vestra nuper vento prostrato commodo regis sine (fn. 1) dilacione fieri, et denarios inde provenientes regi cum celeritate habere faciat, ita quod rex diligenciam suam exinde debeat merito commendare.
Consimilis littera dirigitur Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta de Den' faciat habere Gilberto Talebot quindecim quercus ad maeremium de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Warino de Bassingburn', custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanford', quod in foresta de Brikestok' faciat habere magistro Willelmo le Bretun duas damas de dono regis.

Pro abbate de Rading' et hominibus suis.—Rex vicecomiti Warr' et Leyc' salutem. Precipimus tibi quod demandam, quam facias abbati de Rading' et hominibus suis per summonicionem scaccarii nostri de catallis fugitivorum et murdro, ponas in respectum usque in octabas clausi Pasche. Et ideo tibi precipimus quod ipsum abbatem vel homines suos propter hoc interim non distringas.

De roboribus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Salseto faciat habere Alicie de Armenters tria robora ad focum de dono regis.

Pro Roberto de Dereby de London'.—Rex Johanni Walerand' et Johanni de la Lynd', custodibus civitatis Lond', salutem. Quia testificatum est coram nobis per dilectum et fidelem nostrum Willelmum de Say quod Robertus de Derb' de Lond' de turbacione in regno nostro habita contra nos aut primogenitum nostrum se in nullo intromisit, vobis mandamus quod domos ipsius Roberti in civitate predicta una cum bonis et catallis suis ibidem deliberari faciatis, nisi domos illas et catalla illa prius alicui dederimus, aut alia causa racionabilis obsistat quare ei deliberari non debeant.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in parco de Feckeham faciat habere magistro Radulpho de Bockinton' quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Northamt' viij. die Januarii.

De damis datis.—Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Braden' faciat habere Roberto de Meysy quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem justiciario quod in foresta de Wichewod' faciat habere Aline de Burgo quinque quercus ad maeremium de dono regis.
Mandatum est ballivo de Teddel' quod in haya de Teddel' faciat habere Bogoni de Clare et canonicis capelle Beate Marie Salop' quindecim quercus ad maeremium de dono regis.

Pro Willelmo Talebot.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per te fieri precepimus quod quidam Simon Talebot tenuit unam carucatam terre cum pertinenciis in Dunham in balliva tua de Johanne filio Johannis et Ricardo de Rammesden', et quod idem Simon fuit seisitus in dominico suo ut de feodo de terra predicta die quo obiit, et quod Willelmus Talebot, frater ipsius Simonis, est propinquior heres ejusdem Simonis et plene etatis, et quod terra illa una cum aliis terris et tenementis ejusdem Johannis occasione inimicicie ipsius Johannis capta fuit in manum nostram, et nunc est in manu nostra; nos de assensu et voluntate G. de Clara, comitis Glouc' et Hertford', cui terras et tenementa predicti Johannis filii Johannis dedimus racione inimicicie predicte, reddidimus prefato Willelmo terram predictam que fuit ipsius Simonis; et ideo tibi precipimus firmiter injungentes quod prefato Willelmo Talebot de tota terra predicta que fuit ipsius Simonis, de qua idem Simon fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et que occasione inimicicie ejusdem Johannis capta est in manum nostram et nunc est in manu nostra, eidem Willelmo cum omnibus ad terram illam pertinentibus plenam seisinam salvo jure cujuslibet sine dilacione habere facias, faciendo inde capitalibus dominis feodi illius servicia debita et consueta, et ipsum in seisina ejusdem manuteneas et defendas. Teste me ipso apud Norhampton' xij. (fn. 2) die Januarii anno regni nostri 1°.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste sue ultra Trentam', quod in foresta de Syrewod' faciat habere priori et conventui de Wirkesop' decem quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud North' xiij. die Januarii.

De ponendo per ballium.—Gilbertus filius Ricardi de Coreby et Robertus filius Roberti, capti et detenti in prisona Leyc' pro morte Nicholai Gaywod' unde appellati sunt, habent litteras vicecomiti Leyc' quod ponantur per ballium. Teste rege ut supra.

Pro Roberto de Insula.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod de ducentis marcis quas dilectus et fidelis noster Robertus de Insula nobis debet pro custodia terre et heredum Willelmi de Aubeny, concessimus eidem Roberto quod reddat nobis viginti libras per annum ad scaccarium nostrum, videlicet decem libras ad scaccarium nostrum Pasche et decem libras ad sacccarium nostrum Sancti Michaelis, et sic de anno in annum viginti libras ad eosdem terminos quousque predictum debitum nobis persolvatur. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est custodi vinorum regis Bristoll' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere abbati de Stanl' unum dolium vini ad festum dedicacionis ecclesie sue celebrandum de dono regis.

Pro Rogero de Clifford'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dilectus et fidelis noster Rogerus de Clifford', qui pro nobis et Edwardo primogenito nostro dampna quamplurima sustinuit tempore turbacionis habite in regno nostro, nobis in diversis compotis et ratiociniis de tempore quo fuit constabularius noster castri nostri Glouc' et vicecomes noster ejusdem comitatus teneatur ad scaccarium nostrum; vobis mandamus quod eidem Rogero a vigilio Sancti Andree apostoli anno regni nostri quadragesimo octavo usque ad vigilium Natalis Domini anno etc. xlix°. et a die Sabbati proxima post festum apostolorum Petri et Pauli eodem anno usque ad diem Sabbati proximam post festum Epiphanie Domini anno regni nostro 1°. de omnibus que in municione castri predicti et reparacione ejusdem et omnibus aliis in necessariis nostris tempore predicto per ipsum positis de precepto nostro per racionabilem computacionem allocacionem habere faciatis. Teste ut supra.

De denariis deferendis ad garderobam regis.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod quingentas marcas, per quas cives Hereford' finem fecerunt cum rege pro bona voluntate sua habenda, habeat in octabis Purificacionis Beate Marie liberandas in garderoba regis Nicholao de Leuk', custodi ejus garderobe.

De ponendo per ballium.—Willelmus filius Roberti de Ceythisclive, captus et detentus in prisona Leyc' pro morte Rogeri de Welle unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Leyc' quod ponatur per ballium.

De quercubus datis.—Mandatum Rogero de Clifford', justiciario etc., quod faciat habere Briano de Braunton' quinque quercus in foresta de Whycchewode de dono regis.

[m. 7.]

De bestiis datis.—Mandatum est Petro de Nevill', custodi foreste sue de Roteland, quod in foresta predicta faciat habere Johanni de Kirkeby, clerico regis, quatuor bestias de dono regis.

Pro Hak' de Wigorn', Aaron et Samps' filiis ejus.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Volentes Hake de Wygorn', Aron et Samps' filiis ejus, Judeis Wygornie, graciam facere specialem, concedimus eisdem quod per omnes terras tenementa, redditus et catalla que nunc sunt vadia sua, in quorumcumque manibus existant, districciones fiant hac vice secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri ad debita sua levanda, prout eadem debita sibi deberi racionabiliter monstrare poterunt. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri faciatis. Teste rege apud North' xviij. die Januarii.

Pro Willelmo de Herleston', clerico.—Rex coronatoribus suis in comitatu Northamt' salutem. Quia per litteras patentes venerabilis patris R. Linc' episcopi accepimus quod Willelmus de Herleston', clericus, rettatus coram justiciariis nostris ad gaiolam nostram North' deliberandam nuper assignatis de morte Philippi filii Willelmi Lorence de Buketon', et in prisona nostra North' detentus, et postmodum ab ipso episcopo per privilegium clericale requisitus et ei liberatus, coram dicto episcopo canonica purgacione ei secundum morem ecclesie indicta innocensiam suam super dicto crimine canonice et legitime purgavit, vobis precipimus quod eidem Willelmo terras, bona et catalla sua, que occasione dicti retti capta sunt in manum nostram, restitui faciatis de gracia nostra speciali.

Pro executoribus testamenti S. quondam Norwicensis episcopi.—Mandatum est Johanni de Sancta Maria et Ricardo de Caxton', custodibus episcopatus Norwicensis, quod, accepta sufficienti securitate ab executoribus testamenti S. quondam episcopi Norwicensis de debitis regi reddendis, si que regi debebat die quo obiit, ipsos de bonis et catallis que fuerunt predicti episcopi liberam administracionem habere permittant.

Pro Willelmo de Parles.—Rex Rogero de Clifford', constabulario castri sui Glouc', salutem. Quia dilecti et fideles nostri Eustachius de Watford', Rogerus de Wauton', Hamo de Vielston', Ricardus de Hanred', Willelmus le Brun, Hamo de Goldingham, Robertus Malore, Hugo Gubiun et Willelmus de Welton' in presencia nostra constituti manuceperunt habere coram nobis Willelmum de Parles, captum et detentum in prisona in castro predicto per dilectum et fidelem nostrum Rogerum de Sumery pro quibusdam transgressionibus nobis et filio nostro primogenito et ipsi Rogero per ipsum in turbacione regni nostri contra fidem et pacem nostram factis, ut dicitur, vobis mandamus quod prefatum Willelmum de Parles sub salvo conductu vestro et manucaptorum predictorum sine dilacione venire faciatis coram nobis ubicumque fuerimus in Anglia ad standum recto de premissis. Et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste sue de Braden' quod in eadem foresta faciat habere Philippo Basset quindecim damas et quinque damos vivos de dono regis.

De novis militibus faciendis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Ricardo de Ewell', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Almarico de Montecucull' et Petro de Sancto Martino, quos rex cingulo milicie decorabit, ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut aliis novis militibus suis inveniri consuevit.

Pro Roberto de Turbervill', Thoma filio ejus et Grimbaldo Pauncefot.—Quia rex mittit Robertum de Turbervill', Thomam filium ejus et Grimbaldum Paucefot ad partes Marchie pro negociis regis, mandatum est Nicholao de Turri quod omnia placita ipsos in curia regis contingentia ponat in respectum usque ad diem Lune proxima post futuram.

De bremiis datis.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod in vivario regis de Fosse faciat habere Willelmo le Latimer' duodecim bremias matrices vivas de dono regis.

Pro Willelmo de Parles.—Rex dilecto et fideli suo Rogero de Clifford', constabulario castri sui Glouc', salutem. Quia dilecti et fideles nostri Rogerus de Wauton', Ricardus de Hanred', Eustachius de Watford', Willelmus le Brun, Hugo de Goldingham, Rogerus de Haklington', Rogerus de Lyuns, Walterus de Ferkho et Willelmus Gulafre in presencia nostra constituti manuceperunt habere coram nobis Willelmum de Parles, captum et detentum in prisona in castro predicto per dilectum et fidelem nostrum Rogerum de Sumery pro quibusdam transgressionibus nobis et Edwardo filio nostro primogenito et ipsi Rogero in turbacione regni nostri contra fidem et pacem nostram factis, ut dicitur, vobis mandamus quod prefatum Willelmum de Parles sub salvo conductu vestro et manucaptorum predictorum venire faciatis coram nobis, ita quod ad nos sit in octabis Purificacionis Beate Marie proximo futuris ad standum recto de premissis. Et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes de Holyns, Reginaldus de Holyns, Adam le Poter, Robertus filius Stephani, Rogerus filius ejus, Hugo filius Roberti et Walterus le Poter, capti et detenti in prisona regis Notingham' pro morte Willelmi le Forester unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Derb' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Waltham xxv. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste sue Essex' quod in eadem foresta extra parcum de Havering' faciat habere Fratribus Predicatoribus Lond' xv. quercus cum escaetis ad operaciones suas inde faciendas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Januarii.

Pro Rogero de Leyburn'.—Rex vicecomiti Kanc' salutem. Cum nuper de consilio nostro assignaverimus dilectum et fidelem nostrum Rogerum de Leyburn' ad custodiam partium maritime in comitatu tuo et ad conservacionem pacis nostre contra inimicos et rebelles nostros quinque portuum, ac quedam summoniciones ex parte nostra per loca varia in balliva tua facte fuerint, videlicet quod homines partium illarum prefato Rogero venirent in subsidium et eidem assisterent ad conservacionem et defensionem partium predictarum, quorum quidam ad mandatum nostrum secundum quod summoniti fuerunt locis debitis venire contempserunt, propter quod pro contemptu illo sunt amerciandi, nos omnes exitus amerciamentorum illorum eidem Rogero in recompensacionem expensarum quas fecit in partibus predictis occasione predicta assignavimus, et exitus illos eidem concessimus; et ideo tibi precipimus quod, amerciatis illis qui pro contemptu predicto amerciandi fuerunt, omnia amerciamenta illa sine dilacione levari, et ea eidem Rogero habere facias, sicut predictum est. Et ita te habeas in hac parte quod negligenciam tuam graviter punire non debeamus. Teste ut supra.
Rex eidem vicecomiti salutem. Cum pro pacis nostre conservacione necnon et communi utilitate comitatus tui assignaverimus dilectum et fidelem nostrum Rogerum de Leyburn' ad custodiam partium maritime in eodem comitatu contra inimicos et rebelles nostros quinque portuum, ac idem Rogerus occasione mortis (sic) sue ex causa illa ibidem dudum facte expensas maximas fecerit, et adhuc majores ad resistendum eisdem rebellibus nostris ipsum oporteat apponere, cumque pro conservacione et defensione partium earundem quedam contribuciones in hundredis et locis aliis provise sint, et unanimiter ibidem concesse, volumus et de consilio nostro providimus quod tota pecunia proveniens de contribucionibus predictis prefato Rogero in recompensacionem expensarum suarum occasione predicta in partibus illis factarum et faciendarum eidem Rogero liberetur; et ideo tibi precipimus quod totam pecuniam predictam sine dilacione levari et eam eidem Rogero vel certo attornato suo liberari facias, sicut predictum est. Et taliter te habeas et teneas quod propter negligenciam etc. Teste ut supra.

De una roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Rogero de Evesham, clerico regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Januarii.

Pro Johanne le Taillor.—Rex vicecomiti Hertford' salutem. Precipimus tibi quod si Johannes le Tayllur, captus et detentus in prisona nostra Sancti Albani per preceptum nostrum pro receptamento David' de Offinton' et aliorum malefactorum inimicorum nostrorum, invenerit tibi xij. liberos et legales homines qui eum manucapiant habere coram nobis ad mandatum nostrum ad standum recto de permissis, tunc ipsum Johannem, si ex causa predicta et non ob aliam causam racionabilem ibidem detentus sit, predictis xij. per manucapcionem illam deliberari facias ad standum recto, sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro Samuele de Lany, Judeo.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum biennio iterum elapso dedissemus Samueli de Lany, Judeo, quinquaginta marcas de antiquis debitis Judeorum que nobis acciderunt, et mandassemus per litteras nostras tunc thesaurario et baronibus nostris de scaccario, penes quos carte et alia instrumenta debitorum predictorum tunc residebant, quod eidem Samueli cartas et instrumenta illa habere et debita predicta secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri ad opus ejusdem levari facerent; qui quidem Judeus propter turbacionem in regno nostro habitam coram baronibus predictis venire non audebat ad negocium suum super hoc prosequendum, nec ipse hactenus de pecunia predicta aliquid habuerit, sicut per barones predictos plenius intelleximus, nos donacionem nostram de predictis denariis eidem Judeo factam adhuc ratificamus, vobis mandamus quod, scrutatis litteris nostris thesaurario et baronibus de scaccario super hoc prius directis, prefato Samueli predictas quinquaginta marcas secundum tenorem primarum litterarum nostrarum et consuetudinem Judaismi nostri habere faciatis. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod habere faciat Martino le Arcbalaster sex quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. sine repeated in MS.
  • 2. Altered from xx.