Close Rolls, July 1266

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1266', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 201-205. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp201-205 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1266

Pro Rogero de Clifford'.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario et justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod, pro fideli et laudabili servicio et strenuo adjutorio nobis et Edwardo primogenito nostro a dilecto et fideli nostro Rogero de Clifford' impenso, remisimus et perdonavimus eidem Rogero omnia debita feoda penas et usuras in quibus tenetur quibuscumque Judeis nostris per cartas Rogeri de Clifford', patris predicti Rogeri, et eciam per cartas suas. Et ideo vobis mandamus quod cartas predictas ab arcis cirograffariorum nostrorum, non obstante aliqua concessione nostra Judeis predictis per nos facta, extrahi, et ipsum de debitis, feodis, penis et usuris predictis quietum esse et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Kenilwrh' iij. die Julii anno ut supra.

Pro Rogero Tyrel.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod ad instanciam Edwardi primogeniti nostri remisimus et perdonavimus dilecto et fideli nostro Rogero Tyrel omnia debita in quibus prefatus Rogerus tenetur Aaron le Blund', Judeo Hereford', filio Elye Judei Lond', per cartas ipsius Rogeri. Et ideo vobis mandamus quod cartas illas extrahi et prefato Rogero liberari et ipsum Rogerum de debitis illis quietum esse faciatis. Teste rege ut supra.

Pro Baldewino de Weyford'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum dudum ad instanciam karissimi filii nostri A. regis Scocie illustris et karissime filie M. regine Scocie, consortis sue, concesserimus Baldewino de Weyford', qui diversis Judeis nostris in diversis debitis tenetur, quod omnes terre et tenementa sua extenderentur, quantum, videlicet, valeant per annum in dominicis, homagiis, serviciis, redditibus, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre, et vobis mandaverimus quod secundum extentam illam racionabiles terminos de debitis predictis ad quod ea, salvo contenemento suo, reddere possit, ei assignaretis; quod hucusque facere distulistis, de quo miramur: Nos ad instanciam dictorum regis regine qui nos super hoc plurimum sollicitarunt, volentes quod concessio nostra debitum sortiatur effectum, vobis mandamus quod omnes terras et tenementa predicti Baldewini per sacramentum proborum et legalium per quos rei veritas melius sciri poterit extendi faciatis, quantum, videlicet, valeant per annum in omnibus exitibus, ut predictum est; et eidem Baldewino racionabiles terminos de debitis predictis ad quos, salvo contenemento suo, predictis Judeis satisfacere possit secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri, assignetis juxta concessionem nostram predictam. Teste rege apud Kenilwrth' iiij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Warino de Bassingebourne, custodi foreste sue inter pontes Oxon' et Staunford', quod in foresta nostra de Brikestok' faciat habere Johanni de Kirkeby, clerico, duos damos de dono regis.

De ponendo per ballium.—Willelmus le Fevr' de Sutwell, captus et detentus in prisona Northamt' pro morte Thome le Fevr' unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti North' quod ponatur per ballium.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wichewod' faciat habere Warino de Bassingburn' duos damos de dono regis.

[Schedule.]

Abbas de Dore attornavit loco suo fratrem Alwredum de Dora, commonacum suum, et Kedeyum de Falile ad lucrandum vel perdendum in loquela que attachiata est coram domino rege inter ipsum abbatem et Robertum de Chandos de Snodhull' et Ricardum filium Symonis et Robertum le Bulewas', de eo quod ipsi sint ostensuri coram domino rege quare, cum predictus abbas misisset equos suos victualibus carcatos per publicam stratam de Stradel' ad grangias suas ad opus conversorum suorum ibidem commorantium, iidem Robertus, Ricardus et Robertus predictos equos et homines ipsius abbatis equos illos ducentes in eadem strata pluries ceperunt et detinuerunt et dicta victualia devastaverunt ad grave dampnum ipsius abbatis et contra pacem regis; et in loquela que attachiata est coram domino rege inter predictum abbatem et Hectorem de Bredwardyn, Ricardum le Chapeleyn, Philippum de la Hulle et Rogerum filium Hugonis de la Hulle, de eo quod ipsi (sint ostensuri coram domino rege quare erased) blada predicti abbatis crescentia in terra sua in Benfelde cum averiis suis depasti fuerunt ad grave dampnum ipsius abbatis et contra pacem domini regis.

[m. 2.]

Pro Willelmo Giffard.—Rex Willelmo filio Ricardi, vicecomiti Lond', salutem. Sciatis quod ad instanciam dilecti et fidelis nostri Rogeri de Leyburn' et pro eo quod dilectus et fidelis noster Willelmus Giffard' domos cujusdam Judei in civitate Lond', quas eidem Willelmo dedimus per cartam nostram, eidem Judeo reddidit, dedimus et concessimus eidem Willelmo domos illas cum pertinenciis que fuerunt Johannis de Somercot', quas quidem domos executores prefati Johannis nobis et heredibus nostris concesserunt pro debitis in quibus idem Johannes nobis tenebatur ad scaccarium nostrum die quo obiit, habendas et tenendas eidem Willelmo et heredibus suis de nobis et heredibus nostris imperpetuum, faciendo inde omnia servicia debita et consueta. Et ideo vobis mandamus quod eidem Willelmo de domibus predictis cum redditibus et omnibus aliis pertinenciis suis plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Teste rege apud Kenilwrth' xij. die Julii.

Pro Willelmo de Pavely.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod ad instanciam dilecti et fidelis nostri Hamonis Extranei remisimus et perdonavimus Willelmo de Pavely omnia debita, penas et usuras, in quibus tenetur Jacobo filio Abrahe, Judeo Oxonie, per cartam suam. Et ideo vobis mandamus quod cartam predictam ab arcis et (sic) cirographariorum nostrorum non obstante aliqua concessione nostra Judeis nostris per nos facta extrahi et predicto Willelmo liberari. et ipsum de debitis, penis et usuris predictis quietum esse, et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Kenilwurth' primo die Julii.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Johanni Ferre unam robam integram, videlicet, tunicam, supertunicam et pallium cum pellura sua hac vice de dono regis. Teste rege apud Kenilwrth' xviij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', custodi foreste regis citra Trentam, quod habere faciat Johanni de la Lynde duos damos de dono regis in foresta de Savernak'. Teste rege apud Ken' xx. die Julii.

Pro Edmundo filio regis.—Mandatum est Ade de Gesemuth', custodi terrarum Roberti de Ferr' comitis Derb', quod in foresta de Duffeld' faciat habere Edmundo filio regis buscam, quantum necesse fuerit, ad minam plumbi sui ibidem comburendam, de dono regis. Teste rege apud Kenilwrth' xxj. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in bosco de Kingeswod', qui est infra forestam predictam, faciat habere Rogero de Remes quatuor quercus ad maeremium de dono regis.

De pace quorundam rebellium regis ad pacem regis receptis (sic) proclamanda.—Rex vicecomiti Staff' et Salop' salutem. Cum nuper plenam dederimus potestatem venerabili in Christo patri R. Coventrensi et Lichefeldensi episcopo admittendi inimicos et rebelles nostros in diocesi sua, fautores et imprisos Simonis de Monte Forti quondam comitis Leic', inimici et felonis nostri, ad pacem et fidem nostram, accepta prius ab eis bona securitate quod decetero fidelitati nostre et heredum nostrorum constanter adherebunt; ac idem episcopus Rogerum de Attleberg', Robertum de Rouelegh', Ricardum, Philippum, Egidium et Walterum fratres ipsius Roberti, Willelmum de Hopewasse, Egidium de Roueleg', Johannem de la Ferne, Jacobum de Tymmore, Willelmum de Esseby, Johannem de Grenefeld', Thomam de Pessale, Robertum de Suggenhull', Henricum de Shyrewod', Robertum Page, Robertum le Ro, Radulfum de Eleford' et Ricardum de Stafford' ad pacem et fidem nostram admiserit in forma eidem episcopo a nobis injuncta; tibi precipimus quod pacem nostram predictis Rogero, Roberto, Ricardo, Philippo, Egidio, Waltero, Roberto, Willelmo, Egidio, Johanni, Jacobo, Willelmo, Johanni, Thome, Roberto, Henrico, Roberto, Roberto, Radulfo, et Ricardo sic concessam in plenis comitatibus predictis clamari et teneri facias in forma predicta. Teste etc.
Consimiles littere diriguntur vicecomiti Warr' et Leic' pro eisdem.
Consimiles littere diriguntur vicecomiti Notingh' et Derb' pro eisdem.

De uno lecto dato.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Frederico, fratri domini legati, unum lectum sibi competens de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wichewod' faciat habere Johanni Giffard' duos damos de dono regis.

Pro Aaron le Blund, Judeo.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum Aaron le Blund', filius Elye le Blund', Judeus Lond', duodecimo die Junii anno regni nostri xl. septimo, tempore quo Judaismus noster extitit in manu Edwardi primogeniti nostri, remiserit et perdonaverit dilecto et fideli nostro Rogero Tyrell' quadraginta marcas in quibus eidem Judeo tenebatur; et postmodo vicesimo secundo die Decembris anno regni nostri 1°. concesserimus eidem Judeo quod de nullis debitis in quibus prefatus Rogerus tenetur eidem Judeo extentam aliquam aut terminorum prorogacionem seu quietanciam vel perdonacionem aliquam faceremus infra quinquennium a tempore concessionis nostre predicte; et nuper tercio die Julii anno predicto, non recolentes de concessione predicta, remiserimus et perdonaverimus eidem Rogero omnia debita in quibus tenebatur Aaron le Blund Judeo predicto: nos volentes quod concessio nostra dicto Judeo per nos facta de debitis dicti Rogeri eidem Judeo observetur, vobis mandamus firmiter injungentes quod, non obstante perdonacione nostra de debitis dicti Rogeri prefato Judeo facta, concessionem illam teneri et firmiter observari faciatis. Teste rege apud Kenilwrth' xxviij. die Julii.

De vinis aquietandis et cariandis usque Kenill' ad opus regis.— Rex vicecomiti Norff' salutem. Quia in obsidione castri Kenilworth' vinis ad presens indigemus, tibi precipimus quod triginta et sex dolia vini, que captor vinorum nostrorum cepit ad opus nostrum apud Lenn', a manibus mercatorum ibidem eici et acquietari et ea cum omni festinacione qua poteritis usque Kenilworth' cariari facias, liberanda senescallis nostris ibidem et hoc sicut te etc., ita quod pro defectu tui vinis non careamus. Et, cum sciverimus custum etc. illud tibi allocari faciemus. Teste rege apud Kenilwrth' xxix. die Julii.

Mandatum est custodi foreste regis de Hatfeld' (unfinished).