Close Rolls, November 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 216-225. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp216-225 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1265

1265

[m. 10d.]

Rex concessit Roberto de Audewerk' quod, licet inimici sui, ut dicitur, imponant ei quod fuit contra regem et filium suum. tamen rex promisit ei quod nemini conferet terram suam nisi compertum fuerit per inquisicionem quod fuit contra regem et filium suum.
Rex vicecomiti Wiltes' salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per dilectos et fideles Willelmum de Caune et Adam de Madine (fn. 1) quod Robertus le Chaumbreleng' tempore turbacionis habite in regno nostro parti Simonis de Monte Forti quondam comitis Leyc', inimici nostri, coactus et invitus aliquando personaliter assistebat, nos, eidem Roberto graciam facere volentes, reddimus ei omnes terras et tenementa sua, a quibuscumque occupata fuerint occasions turbacionis predicte, habenda et tenenda donec aliud inde preceperimus; ita tamen quod stet recto in curia nostra, si nos vel alii super aliquibus transgressionibus per ipsum tempore predicto factis versus eum loqui voluerimus. Et ideo tibi precipimus quod eidem Roberto de omnibus terris et tenementis suis in balliva tua seisinam suam sine dilacione rehabere facias, habendis, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Novembris.
Eodem modo mandatur vicecomiti Suff' pro Thoma de Sancto Martino per testimonium H. le Bygod et Ph. Basset.
Eodem modo mandatum est seisitoribus in comitatu Sum' et vicecomiti ejusdem comitatus pro Johanne de Draycot' et Gilberto de Thorn'.
Et vicecomiti Suhamt' pro Andrea Peverel de quo dicit inquisicio nunquam fuit inimicus regis ne ei vel filio suo tempore turbacionis predicte adversabatur.

Thomas le Marchaund' de Bed' recognovit se debere Waltero de Merton' decem marcas et dimidiam reddendas si (sic) unam medietatem in vigilia Sancti Apostoli (sic) et aliam medietatem in quindena Sancti Hillarii proximo sequenti. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Bed'.

Cum Adam de Cestreton quasdam domos infra clausum curie domus regis conversorum London' sumptibus suis reparare et emendare et quasdam ibidem construere proponat, placet regi quod Hugo et Johannes, capellani, custodes domus predicte, et conversi ejusdem loci domos illas cum pertinenciis eidem Ade dimittant, habendas ad totam vitam ejus in forma inter dictos custodes et ipsum prolocuta. Et hoc mandatum est eisdem. Teste etc.

Rex commisit Violette que fuit uxor Petri Tany unam carucatam terre cum pertinenciis in Tayden', que est de hereditate ejusdem Violette et que est in manu regis, ut dicitur, habendam in tenanciam ad sustentacionem suam quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Essex'. Teste rege apud Westmonasterium x. die Novembris.

Rex vicecomiti Line' salutem. Cum nuper apud Dovor convenerit inter dilectum filium Edwardum primogenitum nostrum et Alienoram comitissam Leyc' quod Johannes de la Haye, qui cum ipsa comitissa erat in municione castri Dovor'. seisinam terrarum suarum habere deberet, ita tamen quod in curia nostra nobis et aliis de omnibus factis suis usque ad diem conflictus habiti apud Evesham et inde (sic) staret recto; nos convencionem illam ratificamus in forma predicta. Et ideo tibi precipimus quod eidem Johanni de terris suis seisinam habere facias habendis quamdiu nobis placuerit. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Novembris. Per Eadwardum filium regis.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Sussex, Surr', Kanc' et Norhamt'.

Rex vicecomiti Cumb' salutem. Quia testificatum est coram nobis et consilio nostro per Petrum de Percy quod Margeria que fuit uxor Ade de Bastenetheyt de turbacione in regno habita contra nos seu primogenitum nostrum in nullo se intromisit, reddidimus eidem Margerie omnes terras et tenementa que sunt de dote sua occasione turbacionis predicte in manum nostram capta, tenenda ad beneplacitum nostrum; ita tamen quod ad mandatum nostrum stet recto in curia nostra de quibuscumque transgressionibus, si que nobis aut aliis per ipsam illate fuerint in turbacione predicta. Et ideo tibi precipimus quod eidem Margerie de omnibus terris et tenementis predictis plenam seisinam habere facias, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Novembris.

Rex commisit Matilli, que fuit uxor Johannis Morin, nunc uxori Hugonis Gubyun inimici regis, omnes terras et tenementa cum pertinenciis de quibus dotata fuit de terris et tenementis que fuerunt predicti Johannis quondam viri sui, habenda in tenenciam ad sustentacionem suam quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomitibus Surr' et Bed' quod eidem Matilli omnes terras et tenementa cum pertinenciis de quibus dotata fuit de terris et tenementis que fuerunt predicti Johannis quondam viri sui liberent, habenda sicut predictum est. Teste rege apud Westm' xiiij. die Novembris.

Quia testificatum est coram rege per Philippum Basset et Rogerum de Mortuo Mari quod Willelmus de Goldingham fidei regis et filii sui semper constanter adhesit, rex reddidit ei omnes terras et tenementa sua a quibuscumque occupata occasione turbacionis etc.; ita tamen quod stet recto in curia regis, si rex vel alii versus eum de transgressionibus aliquibus loqui voluerit. Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod ei de terris, tenementis etc. seisinam habere faciat, habendis sicut predictum est. Teste ut supra.

Memorandum quod Nicholaus de Sancto Edmundo de Wikes venit ad curiam regis die Martis in crastino Sancti Edmundi Confessoris graviter conquerendo quod, cum Ricardus de Wikes tempore turbacionis habite in regno Anglie occupasset terras et tenementa ipsius Nicholai in Berdewell et Wik', imponens ei quod adhesit S. de Monte Forti, quondam comiti Leic', et fautoribus suis inimicis regis; et testificatum esset coram rege in curia sua per viros fide dignos quod idem N. de turbacione predicta se in nullo transmisit set fidei regis et filii sui adhesit, per quod preceptum erat vicecomiti Suff' quod eidem N. de terris et tenementis predictis sic occupatis seisinam suam rehaberet; Robertus Houel, consanguineus ipsius Ricardi, audiens quod tale breve super prefatum Ricardum impetrasset, sequebatur ipsum in eundo versus partes suas et apud Sanctum Edmundum in strata regia prefatum Nicholaum cepit et imprisonavit et per duodecim septimanas in prisona detinuit; et fecit prefatum Nicholaum feoffare eundem Robertum de septem acris terre cum advocacionibus ecclesiarum de Berdewell' in Gnateshal' et de octo solidatis redditus cum pertinenciis in Gnateshal'. Et petiit sibi justiciam super hoc exhiberi.

Quia testificatum est coram rege per Philippum Basset quod Henricus de Godmanston' fidei regis et filii sui hucusque constanter adhesit, rex reddidit terras et tenementa illa a quibuscumque occupata; ita quod stet recto in curia regis, si rex vel alii versus eum de aliquibus transgressionibus loqui voluerit. Et mandatum est vicecomiti Midd' quod de omnibus terris et tenementis seisinam etc. Teste rege ut supra.

Quia testificatum est coram rege per Hugonem le Bygod quod Willelmus de Snetesham fide regis et filii sui hactenus constanter adhesit, rex reddidit ei omnes terras et tenementa sua a quibuscumque occupata; ita tamen quod stet recto etc. ut supra. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod ei seisinam etc. ut supra. Teste rege ut supra.

Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Philippum de Couele et Johannem de Valle Torta fieri fecit, quod Johannes Cabus non fuit contra regem aut Edwardum filium tempore turbacionis habite in regno, rex reddidit ei terras et tenementa sua a quibuscumque occupata; ita tamen quod stet recto in curia regis etc. Et mandatum est vicecomiti Midd' quod ei de omnibus terris etc. seisinam etc. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Kanc' salutem. Scias quod caritatis intuitu reddidimus Alicie, que fuit uxor Rogeri le Draper de Lond', tres acras terre sue cum pertinenciis in Grenewiz, a quibuscumque occasione turbacionis nuper habite in regno nostro occupata in manum nostram reddita fuerint (sic). Et ideo tibi precipimus quod eidem Alicie de predictis tribus acris terre cum pertinenciis seisinam suam sine dilacione rehabere et de bonis et catallis suis ei occasione predicta ablatis in balliva tua plenam restitucionem habere facias. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Novembris.

Quia testificatum est coram rege per Osbertum Giffard quod Willelmus de Godmanston' fidei regis adherendo in bello de Evesham pro parte Edwardi primogeniti regis strenue et laudabiliter se gessit, rex, ei graciam facere volens, reddidit ei omnes terras etc. Et mandatum est vicecomiti etc. Teste ut supra.

Quia testificatum est coram rege per Robertum Walerand' quod Radulphus de Suleny fidei regis etc., rex reddidit ei terras etc. Et mandatum est vicecomiti Cornub' etc.

Rex vicecomiti Ebor' salutem. Cum Johannes Maunsell' per suam cartam, quam inspeximus, quondam dederit et concesserit Claricie sorori sue manerium de Wilton' in Pikeringlith' cum pertinenciis, sicut per finem inter eos inde factam in curia nostra et confirmacionem quam eidem Claricie postmodo inde fecimus necnon et pacificam seisinam quam eadem habuit satis plene intelleximus, ac manerium illud nunc existat in manu nostra; nos eidem Claricie manerium illud reddidimus. Et ideo tibi precipimus quod eidem Claricie de manerio predicto cum pertinenciis plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

Memorandum quod Willelmus de Sonevill' recognovit in Cancellaria regis die Sabbati proxima post festum Sancti Edmundi regis et concessit Philippo Wither et Henrico filio Rogeri de Hereford' dudum defuncti, qui de rege tenuit in capite, illud quod ad ipsum Willelmum et Johannem de Sonevill' patrem suum de custodia et maritagio heredum ipsius Rogeri, que idem Willelmus et Johannes habuerunt ex concessione regis pro xij. marcis quas iidem Philippus et Henricus solverunt eidem Willelmo pre manibus.

Quia testificatum est coram rege per Johannem de Balliolo, Adam de Gesemuth et Eustachium de Balliol' quod Edwardus Buch' tempore turbacionis habite in regno regis adhesit fidei regis et fideli (sic) Edwardi primogeniti sui, rex reddidit ei terras et tenementa sua a quibuscumque occupata; ita quod stet recto etc. Et mandatum est vicecomiti Cumb' etc.

Quia testificatum est coram rege per Willelmum la Zuche quod Ranulphus de Blauncmuster tempore turbacionis etc. adhesit fidei regis, rex reddidit ei terras et tenementa sua que capta sunt etc.; ita tamen quod stet recto etc. Et mandatum est vicecomiti Ebor' quod accepta securitate hujusmodi seisinam de terris etc.

Quia testificatum est coram rege per Rogerum de Mortuo Mari quod Johannes de Vautort, rettatus de quibusdam transgressionibus regi et aliis per eum factis in turbacione etc., non habuit aliquas terras vel tenementa nisi de hereditate Alicie uxoris ejus, rex eidem Alicie graciam facere volens, concessit eidem Alicie omnes terras et tenement a que sunt de hereditate sua propria et que capta sunt in manum regis occasione etc. Et mandatum est vicecomiti Suthamt' etc.

Rex reddidit Elizabet, uxori Henrici de Penbr', inimici regis, omnes terras et tenementa que sunt de hereditate ejusdem Elizabet a quibuscumque occupata ad sustentacionem suam et liberorum suorum.

Rex Henrico de Alem' salutem. Cum manerium de Burton' Sancti Leonardi in comitatu Ebor' ad Mariam que fuit uxor Johannis Bekard', inimici nostri, pertineat, eo quod eadem Maria inde feoffata fuit, sicut nobis constat evidenter; ac idem manerium occasione mortis predicti Johannis in manu vestra existat; vobis mandamus rogantes quod eidem Marie dictum manerium sine dilacione reddi faciatis. Teste ut supra.

Sciant presentes et futuri quod, cum ego Philippus de Borham. filius et heres Roberti de Borham, inspexissem cartas et cyrographa que Johannes Renger habet de dono, concessione et dimissione predicti Roberti, de quibusdam terris, tenementis, pratis, molendinis, boscis, planis, pascuis et pasturis in villa de Parva Badue, et similiter de homagio et toto servicio Johannis de Borham et heredum suorum una cum stagnis et piscariis in villa de Borham, in quibus continetur quod dictus Johannes quedam habet ex feofamento, quedam ad terminum, ex concessione et dimissione dicti Roberti; volo et concedo pro me, heredibus et assignatis meis predictas donacionem, concessionem et dimissionem ratas et firmas habere, et easdam confirmo, ita quod dictus J. heredes et assignati sui habeant et teneant bene in pace sine contradiccione vel impedimento mei, heredum vel assignatorum meorum prout in predictis cartis et cyrographis plenius et melius continetur. Hec omnia predicta concessi et recognovi in curia domini regis et irrotulari feci coram cancellario domini regis. Et ut omnia et singula in predictis cartis et cyrographis contenta firma et stabilia permaneant presentem litteram sigilli mei impressione duxi roborare. Datum die Beati Edmundi regis et martyris anno etc.

Sciant presentes et futuri quod, cum convencio mota esset inter Johannam, que fuit uxor Willelmi de Borham, ex una parte et Philippum de Borham ex altera de uno messuagio et una carucata terre cum pertinenciis in Borham, quam predicta Johanna clamabat esse liberum tenementum suum quod habuit de dono Roberti de Borham, patris ipsius Philippi, per finem factum in curia regis coram justiciariis suis de Banco, tandem convenit inter eos quod predictus Philippus concessit omnia contenta in predicto fine et reddidit predicte Johanne predictum tenementum cum pertinenciis, habendum et tenendum prout continetur in predicto fine, salvo predicto Philippo et heredibus suis toto tenemento quod Johannes le Carver tenet in villenagio in eadem villa. Et si idem Johannes aliquem redditum in denariis reddere consuevit pro eodem tenemento, tunc ille redditus remaneat predicte Johanne tota vita ipsius Johanne sine impedimento vel contradiccione ipsius Philippi vel heredum suorum. Et pro hac concessione et reddicione dedit ipsa Johanna predicto Philippo viginti marcas argenti, in cujus rei testimonium predictus Philippus parti hujus scripti ad modum cyrographi inde inter eos confecti, que penes predictam Johannam remansit, sigillum suum apposuit; et predicta Johanna alteram partem hujus scripti quam Philippus penes se retinuit sigillo suo munivit. Hiis testibus dominis Willelmo Bonquer, Roberto de Briwez, Ricardo de Tylleber', militibus, Johanne Renger, Johanne de Pageham, Johanne de Rames', Albano de Lond', magistro Willelmo de Fiscampo, Johanne de Cokham, Willelmo de Notingh' et aliis. Et sciendum est quod predictus Philippus vel heredes sui solvent singulis annis predicte Johanne tota vita ipsius Johanne pro predicto villano duos denarios ad Pascha.

Memorandum quod, cum dominus rex commisisset Elizabet, uxori Henrici de Penebrigg, manerium ipsius Henrici de Weston', habendum ad sustentacionem suam in tenanciam ad voluntatem regis, et postmodo feofasset W. Bathoniensem et Wellenensem episcopum de manerio predicto, habendo sibi et heredibus suis imperpetuum, idem episcopus concessit prefate Elizabet manerium ipsius episcopi de Olingewik' pro xx. libris; ita quod, si manerium illud non sufficiat ad tantum, idem episcopus id quod defuerit perficiet eidem de aliis terris ejusdem episcopi in Bolinghehop' et Cleihangr'.

Johannes Renger et Margeria uxor ejus recognoverunt se debere Philippo de Borham quindecim marcas, solvendas eidem in festo Sancti Hillarie quinque marcas, in festo Pasche proximo sequenti quinque marcas, et in festo Sancti Johannis Baptiste proximo sequenti quinque marcas. Et, nisi fecerit, concedit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis in comitatu Essex et in Lond'.

Quia manerium de Preston', quod fuit Johannis Maunsell', quondam thesaurarii Ebor', et quod rex nuper dedit Rogero de Leyburn', et quod idem Rogerus postmodo reddidit in manum regis, ad Emmam que fuit uxor Alardi le Flemmeng' pertinet, sicut regi constat evidenter per feoffamentum dicti Johannis et finem inde factum in curia regis, manerium predictum cum pertinenciis eidem Emme reddidit. Et mandatum est vicecomiti Suth' (sic) quod eidem Emme de manerio illo plenam seisinam habere faciat. Teste rege ut supra.

Rex vicecomiti Essex et Hereford' salutem. Quia per testimonium tam militum quam aliorum nobis tempore turbacionis nuper in regno nostro suborte adherentium et per sacramentum eorundem intelleximus quod Hugo de Herdeber' contra nos tempore turbacionis predicte in nullo forisfecit pro quo jacturam terrarum aut tenementorum suorum incurrere debeat, reddidimus ei omnes terras et tenementa sua que sunt in manu nostra in balliva tua occasione turbacionis predicte. Et ideo tibi precipimus quod eidem Hugoni de omnibus terris et tenementis predictis plenam seisinam sine dilacione habere facias; ita tamen quod stet recto in curia nostra si forte comperi possit quod in aliquo contra nos deliquerit tempore supradicto. Teste rege apud Westm' xxiiij. die Novembris.
Eodem modo scribitur vicecomiti Kanc' pro Willelmo de Ponton', ita tamen ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Ebor' pro Thoma de Burgo; ita tamen etc. ut supra.
Consimile breve habet Johannes de Cressaker directum vicecomiti Ebor', ita tamen ut supra.
Consimile breve habet Jacobus filius Gilberti de Belsted' directum vicecomiti Suff'; ita tamen etc.
Consimile breve habet Walterus de Urtiaco directum vicecomiti Sumers', ita etc.
Consimile breve habet Nicholaus de Sancto Edmundo directum vicecomiti Suff'.

[m. 9d.]
Consimile breve habet Willelmus de Wenburweye directum vicecomiti Cumberl', ita etc.
Consimile breve habet Simon de Bueles vicecomiti Bed' directum; ita etc. ut supra.

Rex vicecomiti Sussex' et Surr' salutem. Quia frater Ricardus, ballivus abbatis de Fiscamp' in Anglia, et magister Johannes, clericus ejusdem, . . . . . . . (unfinished).

Rex vicecomiti Norhamt' salutem. Cum Willelmus, filius Saeri de Wubaneston (sic), diu ante turbacionem habitam in regno nostro languidus extiterit, et adhuc languidus existat, ac de eadem turbacione contra nos aud Eduuardum primogenitum nostrum in nullo se intromiserit, sicut ex testimonio fide dignorum plenius intelleximus, tibi precipimus quod scire facias dilecto et fideli nostro Roberto de Turbervill', cui terras et tenementa que fuerunt predicti in Wulaveston' postquam capta fuerunt in manum nostram occasione turbacionis predicte nuper dedimus, quod sit coram nobis apud Norhampt' in crastino Sancte Lucie, si sibi viderit expedire, ostensurus quare terre ille et tenementa prefato Willelmo restitui (fn. 2) non debeant. Et interim vastum et vendicionem vel exilium in terris illis et tenementis fieri non permittas. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Novembris anno regni nostri 1°.

Rex ballivis et probis hominibus de Gernemue salutem. A memoria vestra non credimus excedisse cujusmodi depredaciones, homicidia, ineendia et alia quecumque gravamina et dispendia enormia retroactis temporibus in turbacione regni nostri per Symonem de Monte Forti, quondam comitem Leyc', et precipue per homines de quinque portubus, fautores ipsius comitis, inimicos nostros, tam per mare quam per terram, non solum nobis et primogenito nostro immo vobis et quibuscumque aliis fidelibus parti nostre adherentibus ac mercatoribus universis et omnibus aliis tam pro succursu nobis faciendo quam pro melioracione regni nostri tempore predicto in idem regnum nostrum venire volentibus perpetrata sunt pariter et illata; et cum pro certo intellexerimus quod prefati inimici nostri de quinque portubus, adhuc in eorum pertinacia perseverantes, cum ingenti navigio se teneant in mari et ibidem morentur et depredaciones, homicidia et alia enormia tam per mare quam per terram de die in diem perpetrare non desistant, et majora seu graviora perpetrabunt nisi cum summa celeritate per virilem potenciam eis resistatur et eorum insolentia penitus reformatur; vobis mandamus in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes, et sicut nos et honorem nostrum et indempnitatem et tranquillitatem nostram et vestram et regni nostri diligitis, sine dilacione aliqua omnibus aliis negociis pretermissis viginti naves de majoribus et melioribus ville vestre preparari et eas sufficienti atillio et omnibus aliis armamentis ad hoc necessariis bene et salvo faciatis it a quod in qualibet navi sint quadraginta homines ad minus armis sufficienter muniti secundum ordinacionem et disposicionem Willelmi Gerberwe, Roberti Briman, Willelmi de Linc', Roberti Turthkild, Thome de Horseye et Oliveri With', comburgensium vestrorum, quos ad hoc deputamus; proviso quod naves ille sic munite promte et parate sint apud Sandwicum die Circumcisionis Domini, ad proficiscendum exinde contra inimicos nostros predictos, et ad ipsos insequendos et cum eisdem expugnandos, nullatinus permittentes aliquas naves vel batellos a portu vestro ad aliqua loca transferri donec provisio navium predictarum in forma predicta expleatur; et, si aliquos de villa vestra super hoc vobis resistentes inveneritis, eos capiatis et vicecomiti nostro Norff' et Suff' liberari faciatis cariandos usque Wyndles', sicut ei injunximus. Et taliter vos habeatis in premissis exequendis quod ad vos graviter capere non debeamus, sicuti ad illos per quos non stat quominus regnum nostrum periculo turbacionis iterate subjaceat. Teste rege apud Westmonasterium xxiiijto. die Novembris anno regni nostri 1°.

Rex vicecomiti Sussex' et Surr' salutem. Quia frater Ricardus, ballivus abbatis de Fiscampo in Anglia, et magister Johannes, clericus ejusdem abbatis, in presencia nostra constituti, manuceperunt satisfacere dilecto awunculo nostro Petro de Sabaud' de omnibus transgressionibus eidem Petro per predictum abbatem et suos illatis citra festum Purificacionis Beate Marie proximo futurum, tibi precipimus quod omnes terras et tenementa ejusdem abbatis in balliva tua que ea occasione in manum nostram cepisti ballivo predicto liberes in forma predicta cum omnibus inde medio tempore perceptis. Teste rege ut supra.

Rex vicecomiti Surr' salutem. Cum magister Philippus Gurdon se offerat ad standum recto in curia nostra de omnibus transgressionibus et forisfactis sibi impositis ob que exheredacionem incurrere debeat, ac nos terras et tenementa predicti magistri Philippi dilecto et fideli nostro Alano de Plogenet occasione hujusmodi transgressionum sibi impositarum jam dedimus, tibi precipimus quod eidem Alano scire facias ex parte nostra quod sit coram nobis apud Norhamt' in crastino Sancte Lucie Virginis, si sibi viderit expedire, ad ostendendum si quid obstare debeat propter quod prefatus Philippus terras et tenementa sua predicta rehabere non debeat; et eidem Alano ex parte nostra super gravem forisfacturam nostram inhibeas, ne de predictis terris et tenementis vel suis pertinenciis vastum, vendicionem vel exilium seu eciam destruccionem aliquam interim faciat. Quod si facere noluerit, tunc id fieri non permittas. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Novembris anno regni nostri lmo.
Consimile breve habet Adam Daniel directum vicecomiti Ebor'. Et quod scire faciat Johanni de Oketon', cui rex terras et tenementa predicti Ade contulit, quod sit coram rege apud Norhamt' die Mercurii proximo post festum Sancte Lucie Virginis, si sibi viderit expedire, ad ostendendum etc.
Consimile breve habet Hugo de Sancto Philiberto directum vicecomiti Norhampt'. Et quod scire faciat Johanni de Haveresham, cui rex terras et tenementa predicti Hugonis contulit, quod sit coram rege apud Norhamt' in crastino Sancte Lucie Virginis, si sibi viderit expedire, ad ostendendum etc.
Johannes de Punigefold' habet consimile breve directum vicecomiti Sussex et Surr'. Et quod scire faciat Philippo Flori, cui rex terras et tenementa predicti Johannis contulit, quod sit coram rege apud Norhampt' in crastino Sancte Lucie Virginis, si sibi viderit expedire, ad ostendendum etc.

Footnotes

  • 1. Supply fieri fecimus.
  • 2. restui in MS.