Close Rolls, November 1266

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1266', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 261-272. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp261-272 [accessed 24 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1266

Pro hominibus Ricardi Foliot.—Rex vicecomiti Notingh' salutem. Quia dilectus et fidelis noster Ricardus Foliot nobiscum stet cum equis et armis in presenti obsidione castri de Kenill', concessimus ei quod homines sui in balliva tua sint quieti de omnimodo auxilio et tallagio ad opus nostrum occasione presentis excercitus nostri facto vel faciendo ad obsidionem predictam. Et ideo tibi precipimus quod homines ipsius Ricardi in balliva tua inde quietos esse permittas sicut predictum est, quamdiu predictus Ricardus nobiscum steterit in obsidione predicta. Teste rege apud Kenill' iij. die Novembris.

Pro rege. De feretro Beati Edwardi.—Rex Ricardo de Bamfeud' et Bartholomeo de Castello custodibus cambii Lond' et Cant' salutem. Cum vobis mandaverimus quod omnes denarios provenientes de exitibus cambii predicti liberaretis Ade de Stretton' et magistro Roberto de Beverl', custodibus operationum nostrarum Westmonasterii, ad easdem operaciones inde perficiendas; et jam velimus quod viginti libre de exitibus predictis liberentur ad operaciones feretri Beati Edwardi apud Westmonasterium faciendas; vobis mandamus quod viginti libras de dictis exitibus habere faciatis prefatis Ade et Roberto liberandas per manus eorundem Willelmo de Glouc', custodi operacionum predicti feretri, (fn. 1) inde perficiendas. Et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Kenill' iij. die Novembris.

Pro Johanne de Ballot et Simone de Hedon'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dudum commiserimus dilecto et fideli nostro Johanni de Balliol' comitatus nostros Notingh' et Derb' custodiendos, ita quod de exitibus eorundem nobis responderet ad scaccarium nostrum; ac idem Johannes propter impedimentum quorundam, videlicet Nicholai de Eyvile, Willelmi filii Herberti, Ricardi Foliot, Willelmi de Muntumbr', Johannis de Bek (sic), Ricardi de Weston', Sampsonis de Dun et Radulphi de Resby, qui tempore turbacionis in regno nostro nuper habite per Simonem de Monte Forti quondam comitem Leyc', postquam predictos comitatus predicto Johanni comisimus, officio vicecomitis aliquamdiu intendebant, et qui magnam partem exituum predictorum perceperunt, exitus predictos a tempore quo ei comitatus predictos commisimus plene percipere non potuit, ut dicitur; vobis mandamus quod ipsum vel Simonem de Hedon' subvicecomitem ipsius Johannis in aliquibus compotis vel ratiociniis non oneretis de aliquibus exitibus comitatuum predictorum nisi de hiis quos vobis racionabiliter constare poterit ipsos recepisse. Proviso tamen quod predicti Nicholaus, Willelmus, Ricardus, Willelmus, Johannes, Ricardus, Sampson et Radulphus respondeant ad scaccarium nostrum de exitibus predictis. Teste rege apud Kenill' v. die Novembris anno regni regis lj°.

Rex vicecomiti Wilt' salutem. Precipimus tibi quod de exitibus ballive tue habere facias Johanni Lovel et Henrico de Candovr', venatoribus nostris, quorum quilibet capit per diem viginti et unum denarios pro vadiis suis ad sustentacionem suam, duorum equorum, trium garcionum et quindecim canum de mota qui sunt in custodia sua, vadia sua a die Mercurii in festo Beati Edwardi anno regni nostri quinquagesimo usque ad diem Veneris in vigilia Natalis Domini proximo sequenti, videlicet per sexaginta et tresdecim dies utraque die computata. Et hoc nullatenus omittas. Et computabuntur tibi ad scaccarium. Teste rege ut supra. (Cancelled) Vacat quia in rotulo de Liberate.

Pro Johanne le Bretun et Henrico de Monteforti. De robis suis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe domini regis, quod habere faciant dilectis et fidelibus suis Johanni le Breton et Henrico de Monte Forti, justiciariis suis, robas suas integras prout ceteris justiciariis domini regis invenire consuevit quamdiu steterint in officio domini regis. Teste rege apud Kenilleworth vj. die Novembris.

Pro Henrico filio Willelmi Plugenet.—Rex dilecto clerico suo magistro Willelmo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, salutem. Sciatis quod cepimus homagium Henrici filii et heredis filii (fn. 2) Willelmi Plugenet defuncti de omnibus terris et tenementis que prefatus Willelmus pater suus tenuit de nobis in capite die quo obiit, et ei reddidimus terras illas et tenementa. Et ideo vobis mandamus quod eidem Henrico de omnibus terris et tenementis predictis et de quibus prefatus Willelmus pater suus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta sunt in manum nostram, plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Teste rege apud Kenill' vij. die Novembris.

Pro duce Bruneswych'.—Willelmo filio Ricardi et sociis suis collectoribus finis Lond' salutem. Cum illustris vir A. dux Bruneswyk', consanguineus noster, Alesiam neptem A. regine consortis nostre duxerit in uxorem, per quod dux in veniendo ad nos et ibidem morando multas fecit expensas occasione predicta et in pluribus debitis quibusdam creditoribus in civitate predicta et alibi jam tenetur; nos ipsum ducem honorabiliter respicere volentes, vobis mandamus quod de fine predicto habere faciatis eidem duci vel procuratoribus suis quos ad hoc duxerit deputandos, mille marcas ad expensas suas inde acquietandas et ad satisfaciendum creditoribus suis predictis, ita quod prefatus dux promptitudine vestra reputet se contentum. Et hoc, sicut honorem nostrum diligitis et indignacionem nostram vitare volueritis, nullo modo omittatis. Teste rege apud Kenill' vij. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco de Kenill' faciat habere priori Sancti Sepulchri Warrewik' quindecim quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege ut supra.

Pro G. comite Glouc'.—Rex dilecto et fideli suo Humfrido de Bohun comiti Her' salutem. Cum nuper ceperimus homagium dilecti et fidelis nostri Gilberti de Clar' comitis Glouc' et Hertford' de omnibus terris et tenementis que Ricardus de Clar' quondam pater suus tenuit de nobis in capite die quo obiit, et ei terras illas et tenementa reddiderimus, et vobis mandaverimus quod eidem Gilberto de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Ricardi quondam patris sui ultra Weyam cum juribus, libertatibus et omnibus pertinenciis suis, que fuerunt in custodia vestra ex commisione nostra, plenam seisinam habere faceretis, ac vos sigillum de Uske quod pertinet ad honorem de Usk' eidem Gilberto nondum liberaveritis, ut accepimus, vobis mandamus quod sigillum illud eidem Gilberto liberetis habendum prout ad ipsum pertinet. Teste rege apud Kenill' viij. die Novembris.

Pro Willelmo de Chaveny.—Rex magistro Willelmo de Clifford, custodi archiepiscopatus Eboracensis, salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quod de exitibus archiepiscopatus predicti faciatis habere dilecto et fideli nostro Willelmo de Chaveny trescentas libras in partem solucionis debitorum in quibus eidem Willelmo tenemur. Et hoc nullo modo omittatis. Et, cum dictas trescentas libras eidem Willelmo liberaveritis, breve nostrum de Allocate vobis inde habere faciemus. Teste rege apud Kenill' ix. die Novembris.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Reginaldo de Suff' camerario Lond' quod de vinis regis qui sunt in custodia sua faciat habere Matilli uxori Ricardi de Ewell' unum dolium vini de dono regis.

De nove (sic) milite faciendo.—Rex Ricardo de Ewell', emptori garderobe sue, salutem. Cum ad instanciam karissimi consanguinei nostri A. ducis Brunwik' concesserimus eidem duci Henricum vallettum ducis ejusdem cingulo militie decorare, et ea quod ad militiam suam pertinent ad presens apud Northamt' adeo tempestive sicut oportuit inveniri non potuerunt, propter quod idem vallettus hujusmodi cingulum ab Edwardo primogenito nostro in brevi suscepturus est de voluntate nostra, vobis mandamus quod eidem valletto, qui moram in regno nostro trahere non potest longiorem, necessaria sua ad miliciam suam predictam sine dilacione habere faciatis de dono nostro. Teste ut supra.

Pro Willelmo Latymer.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Volentes ad instanciam dilecti et fidelis nostri Willelmi le Latimer, Willelmo Gower, filio et heredi Walteri Gower, infra etatem existentis (sic) graciam facere specialem, concessimus eidem heredi respectum de omnibus debitis in quibus predictus Walterus pater suus tenebatur quibuscunque Judeis regni nostri usque ad legitimam etatem ipsius heredis.

Et ideo vobis mandamus quod eidem heredi predictum respectum habere faciatis, et districcionem occasione predictorum debitorum factam Alano de Peneton', custodi predicti heredis, interimrelaxari faciatis. Teste rege apud Kenill' ix. die Novembris.

De una quercu data.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in foresta predicta faciat habere priorisse de Burnham unam bonam quercum de dono regis.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Chotour' faciat habere Dionisie de Stok' nutrici Edmundi filii regis Allemannie octo quercus de dono regis.

Pro Ricardo de Suthcherche vicecomite Essex'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Cum pro certo intellexerimus quod dilectus et fidelis noster Ricardus de Suthcherich, vicecomes noster Essex' et Hertford, a festo Pasche proximo preterito usque ad festum Sancti Michaelis proximo sequens, eo quod tempore illo propter turbacionem regni nostri comitatus ibidem non tenebantur, exitus eorundem comitatuum plene deducere non potuit, volentes ipsum vicecomitem pro dampnis que sustinuit in servicio nostro, quantum de jure fieri poterit, super hoc indempnem conservare, vobis mandamus quatenus ipsum vicecomitem de aliquibus exitibus comitatuum predictorum super compoto suo non oneretis nisi de hiis quos vobis racionabiliter constare possit ipsum inde recepisse, proviso tamen quod de claris debitis nostris ejusdem comitatus nobis respondeat. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Wermeswrth'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Volentes ad instanciam Edwardi primogeniti nostri Nicholao de Wermeswrth graciam facere specialem, vobis mandamus quatinus per sacramentum etc. terras ipsius Nicholai extendi faciatis, videlicet quantum valeant in dominicis, serviciis, villenagiis, homagiis, redditibus et omnibus aliis exitibus terre, eidem Nicholao racionabiles terminos de debitis que debet Sadekino Judeo Northamt' et Abrache Judeo Linc' secundum extentam illam et consuetudinem Judaismi nostri, salvo contenemento suo et salvis serviciis capitalibus dominis feodi illius debitis, habere faciatis. Teste rege ut supra.

Pro magistro Thoma de Seggefeud.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum magister Thomas de Seggefeud nuper impignoraverit quedam vadia sua Isaac de Pulette, Judeo Oxonie, pro octo libris et dimidia, nos ad instanciam dilecti et fidelis nostri Thome de Clar' prefato magistro Thome graciam facere volentes specialem perdonavimus ei omnes penas et usuras de predicto debito provenientes a tempore quo predicta vadia impignoravit usque ad festum Purificacionis Beate Marie proximo futurum. Et ideo vobis mandamus quod predictum magistrum Thomam de predictis penis et usuris quietum esse et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Kenill' xj. die Novembris.

De una roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe sue quod habere faciant Rogero de Loges unam robam de dono regis. Teste etc.

Pro Margareta comitissa de Ferr', Alano la Zhuche et aliis participibus hereditatis R. de Quency.—Rex magistro Willelmo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, salutem. Sciatis quod reddidimus Margarete comitisse de Ferariis et Alano la Zuch, Elizabethe uxoris ejus, Alexandro Comyn comiti de Bonhay (sic) et Margerie uxoris ejus, filiabus et heredibus R. de Quency quondem comitis Wynton' omnia feoda et advocaciones ecclesiarum que fuerunt prefati Rogeri et que ipsas jure hereditario contingunt, habenda quousque terras et tenementa ipsas jure hereditario contingentia de terris et tenementis predicti Rogeri reddiderimus eisdem. Et ideo vobis mandamus quod predictis Margarete, Alano et Elizabethe, Alexandro et Margerie feoda et advocaciones predictas liberetis habenda sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Rogero de Wauton'. De debito Judaismi.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum dilectus et fidelis noster Rogerus de Wauton' nuper mutuo receperit per cartam suam a Sadekino Judeo Northamt' centum solidos tam ad sustentacionem suam quam servientum in municione castri Northamt' tempore quo custodiam ejusdem castri eidem Rogero commisimus existentium, et idem Rogerus propter varias expensas quas fecit nobiscum in expedicione nostra de Kenill' prefato Judeo de debito predicto hactenus satisfacere non potuit; volentes pro laudabili servicio ab eodem Rogero nobis hactenus impenso graciam facere specialem, remisimus prefato Rogero omnes penas et usuras prefato Judeo de debito predicto debitas a tempore quo idem Rogerus prefato Judeo in predictis centum solidis exstitit obligatus, proviso tamen quod idem Rogerus prefato Judeo de debito principali satisfaciat. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Rogerum de predictis penis et usuris sicut predictum est quietum esse, et facta solucione eidem Judeo de predictis centum solidis cartam predictam ipsius Rogeri ab archa chyrographariorum nostrorum extrahi et eidem Rogero reddi faciatis. Teste rege apud Kenill' xv. die Novembris.

De duobus doliis vini datis.—Mandatum est Reginaldo de Suff', camerario Lond', quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Simoni Passelewe duo dolia vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Maydenstan.—Rex justiciariis de Banco salutem. Sciatis quod assignavimus dilectum clericum nostrum Johannem de Meidenestan', latorem presentium, ad custodiam rotulorum et brevium nostrorum in Banco loco Rogeri de Leyc' clerici, nunc custodis eorundem, et ad ea que ad officium illud pertinent excercenda quamdiu nobis placuerit. Et ideo vobis mandamus quod ipsum ad custodiam illam admittatis et rotulos et brevia illa eidem Johanni liberari faciatis. Teste ut supra. (Cancelled).
Et mandatum est Rogero de Leyc' custodi rotulorum et brevium predictorum quod eidem Johanni cedat et rotulos et brevia illa que sunt in custodia sua eidem Johanni sine dilacione liberet. Teste rege apud Kenill' xiij. die Novembris. (Cancelled) Vacat.

De tribus doliis vini datis.—Mandatum est Gregorio de Rokesle, captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Suthampt' faciat habere Roberto Aguillon' tria dolia vini de dono regis. Teste ut supra.

De uno lecto dato.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe, quod habere faciant Ricardo de Ripar' unum lectum sibi competentem de dono regis. Teste rege apud Kenill' xviij. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn' justiciario foreste ultra Trentam quod in foresta de Galtres faciat habere Roberto de Stutevill' decem quercus de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto Pugeys.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Roberto Pugeys, valletto nostro, viginti solidos qui ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii nostri racione cujusdam terre quam tenet in Dils'. Et ideo vobis mandamus quod predictum Robertum de predictis viginti solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Kenill' xxj. die Novembris.

Pro Willelmo de Cheny.—Rex perdonavit Willelmo de Cheny centum solidos ad quos amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Devon' pro defalta. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Willelmum de predictis centum solidis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Rex dedit Rogero de Somery quadraginta quercus cum escaetis ad maeremium in parco de Felkam pro dampnis que sustenuit in servicio regis. Et mandatum est Rogero de Clyfford justiciario foreste citra Trentam quod eidem Rogero quercus illas sibi habere faciat in parco predicto de gracia regis speciali. Teste rege apud Ken' xxiij. die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Cannok' faciat habere Philippo Marmion xx. quercus ad maeremium de dono regis. Teste supra.

Pro Johanne de Wauton'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod pro dampnis et jacturis que Johannes de Wauton' sustenuit in servicio nostro perdonavimus ei sexaginta solidos qui ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii nostri de debito in quo Ricardus de Cromal pater uxoris sue nobis tenetur ad scaccarium predictum. Et ideo vobis mandamus quod tam predictum Johannem quam predictum Ricardum de predictis sexaginta solidis quietos esse faciatis. Teste rege ut supra.

[m. 11.]

De castro et molendino commissis ad firmam.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum vicesima quarta die Septembris anno regni nostri quadragesimo nono commisissemus venerabili patri W. Bathoniensi et Wellensi episcopo castrum nostrum Oxonie cum molendino et omnibus pertinenciis suis custodiendum quamdiu nobis placuerit, ita quod de exitibus inde provenientibus nobis respondeat ad scaccarium nostrum, et intencionis nostre tunc extiterit quod idem episcopus haberet custodiam eorundem castri et molendini ad firmam eodem modo quo ipse et Sibilla mater ejus custodiam eorundem prius habuerunt: vobis mandamus quod predictum episcopum de firma et non de exitibus eorundem oneretis ad scaccarium predictum a tempore commissionis nostre predicte et sic deinceps quamdiu habuerit custodiam castri predicti. Et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Kenill' xxij. die Novembris.

Pro Bathoniensi et Wellensi episcopo.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus venerabili patri W. Bathoniensi et Wellensi episcopo triginta et quinque libras in quibus nobis tenetur de firma de Cungresbyry et decem et octo libras in quibus nobis tenetur de firma de Ceddre et Ascebir' de annoregni nostri quinquagesimo et etiam quartam partem firmarum predictarum de anno regni nostri quadragesimo nono pro dampnis, gravaminibus et jacturis que idem episcopus sustenuit in servicio nostro. Et ideo vobis mandamus quod predictum episcopum de firmis predictis de tempore supradicto quietum esse et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.

De bissis et cervis datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Engelwod' faciat habere Eustachio de Baillol' tres bissas et tres cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Kenill' faciat habere fratribus hospitalis Sancti Michaelis de Warr' quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est camerario regis de Sandwico quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere uxori Willelmi de Faucham unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Benedicto filio Licoricie Judeo.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum nuper concessissemus Benedicto filio Licoricie Judeo Wintonie quod de nullis debitis suis quietanciam terminorum, prorogacionem, perdonacionem seu extentam aliquam faceremus infra quinquennium a tempore concessionis nostre predicte, ac nos nuper, non recolentes de concessione nostra predicta, perdonassemus dilecto et fideli nostro Alexandro Huse quadraginta libras in quibus tenebatur prefato Judeo nostro per cartam suam, per quod nos, volentes quod concessio nostra eidem Judeo facta per nos eidem firmiter observetur, vobis mandavimus quod non obstante perdonacione illa eidem Judeo debitum illud habere faceretis secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri, ac vos nichil inde feceritis, ut accepimus; vobis mandamus, sicut alias mandavimus, quod non obstante perdonacione predicta eidem Judeo debitum predictum habere faciatis in forma predicta et secundum tenorem alterius mandati nostri quod inde recepistis, ita quod non oporteat nos iterato super hoc sollicitari, per quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Teste.

Pro Henrico de Monte Forti. De compoto suo reddendo.— Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia dilectus et fidelis noster Henricus de Monte Forti vicecomes Wiltes' pro negociis nostris, quibus per preceptum nostrum intendit, vacare non potest ad compotum suum coram vobis reddendum de tempore suo, et idem Henricus attornaverit coram nobis loco suo Johannem de Upton' clericum ad compotum illum coram vobis reddendum, vobis mandamus quod predictum Johannem loco ipsius Henrici ad hoc recipiatis hac vice de gracia nostra speciali. Teste rege apud Kenill' xxiij. die Novembris.
Rex eisdem salutis. Sciatis quod dilectus et fidelis noster Henricus de Monte Forti vicecomes noster Wiltes' fuit nobiscum in servicio nostro apud Kenill' in crastino Sancti Michaelis proximo preterito, ita quod eo die ad profrum suum coram vobis faciendum esse non potuit. Et ideo vobis mandamus quod propter absenciam suam ad diem predictum ipsum ea occasione nullo modo occasionetis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Balliolo.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dudum commisissemus dilecto et fideli nostro Johanne de Bailliol' comitatus nostros Notingh' et Derb' cum pertinenciis custodiendos quamdiu nobis placuerit, ita quod de exitibus inde provenientibus nobis responderet ad scaccarium nostrum, volentes eidem Johanni in hac parte graciam facere specialem, cepimus nos ad prefatum Johannem de tanto quantum Simon de Aselacton', quondam vicecomes noster comitatuum predictorum, nobis per annum reddere consuevit pro eisdem comitatibus ad scaccarium predictum. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Kenill' xxiiij. die Novembris.

Pro Johanne de Balliolo.—Rex baronibus de scaccario salutem Monstravit nobis dilectus et fidelis noster Johannes de Baillol' quod, cum dudum commisissemus ei comitatus Notingh' et Dereb' custodiandos quamdiu nobis placeret, ita quod de exitibus inde provenientibus nobis responderet ad scaccarium nostrum; ac Robertus de Stradleye, Nicholaus Deinvill', Willelmus filius Herberti, Ricardus Foliot, Willelmus de Montegumbery, Johannes de Lek', Ricardus de Weston, Sampson de Dun et Ricardus de Reseby, qui tempore turbacionis in regno nostro nuper habite per Simonem de Monte Forti quondam comitem Leyc' postquam predictos comitatus predicto Johanni commisimus officio vicecomitis aliquamdiu intendebat (sic), magnam partem exituum predictorum preceperint, per quod dictus Johannes exitus comitatuum predictorum de tempore quo ei comitatus illos commisimus plene percipere non potuit ut dicit, ac vos prefato Johanni de Bailliolo et Simoni de Heddon', subvicecomiti suo, diem prefixeritis coram vobis ad scaccarium predictum in octabis Sancti Hillarii ad reddendum finalem compotum de tempore predicto, quod sine prefatis Roberto, Nicholao, Willelmo, Ricardo, Willelmo, Johanne, Ricardo, Sampsone et Ricardo facere non possunt, vobis mandamus quod prefatos Robertum, Nicholaum, Willelmum, Ricardum, Willelmum, Johannem, Ricardum, Sampsonem et Ricardum coram vobis ad diem predictum venire faciatis, et eos de perceptis suis oneretis et prefatos Johannem de Baillolo' et Simonem de Heddon' inde quietos esse faciatis, prout de jure fuerit faciendum. Teste rege ut supra.

Pro Lincolniensi episcopo.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod venerabilis pater R. Lincolniensis episcopus solvit in garderoba nostra Nicholao de Leuekenor' custodi ejusdem garderobe per manum Ricardi de Wyk' apud Kenill' die Veneris in crastino Sancte Katerine anno regni nostri quinquagesimo primo viginti et sex libras tresdecim solidos et quatuor denarios, per quos finem fecit nobiscum pro servicio suo in exercitu nostro apud Kenill' anno predicto. Et ideo vobis mandamus quod predictum episcopum de predictis viginti et sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis quietum esse faciatis. Teste rege apud Kenill' xxiiij. die Novembris.

Pro Johanna de Valencia. De busca data.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Ber' faciat habere Johanne de Valencia, uxori Willelmi de Valencia constabularii castri Wintonie, commoranti in eodem castro, singulis diebus duas carettatas busce ad focum suum quamdiu moram fecerit in eodem, de dono nostro. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Rogero quod in bosco de Kenill' faciat habere magistro hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est vicecomiti Kanc' quod in bosco regis de Meridenn' faciat habere magistro hospitalis Sancte Marie de Osspring sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Warino de Bassig', senescallo foreste inter pontes Oxonie et Staunf', (fn. 3) quod in foresta de Clyve faciat habere Alexandro Baillol' quatuor damos de dono regis. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Clive faciat habere dilecto servienti regis Willelmo de Preston' sex quercus aptas ad maeremium de dono regis.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem Rogero quod in bosco de Gotesley faciat habere Willelmo de Insula tres quercus aptas ad maeremium et in bosco de Deresley alias tres quercus ad maeremium aptas ad reparacionem domorum suarum de Barton', de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Clive faciat habere Ade de Gesemue sex damos de dono regis. Teste rege apud Ken' xxviij. die Novembris.

Pro Willelmo de Garton'.—Willelmus de Garton, captus et detentus in prisona Eboraci pro morte Alani le Feure de Chistlington' unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium.

Pro Johanne filio Roberti.—Johannes filius Roberti de Rode, captus et detentus in prisona Northamt' pro morte Hugonis le Provost de Wtton' unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Northamt' quod ponatur per ballium.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi forestarum de Milkesham et de Chippenham quod in eisdem forestis faciat habere magistro Willelmo de Munemuth septem quercus de dono regis. Teste rege apud Kenill' xxx. die Novembris.

Footnotes

  • 1. Supply ad ipsas operaciones.
  • 2. filii interlineated.
  • 3. Warino to Staunf' written over an erasure.