Close Rolls, October 1267

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1267', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 380-386. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp380-386 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1267

Et sciendum quod prefatus Johannes venit in curia regis et recognovit se recepisse predictas dcccc. marcas, et prefato Willelmo terras et tenementa predicta restituit quieta de prefato Johanne et heredibus suis, it a quod idem Willemus et heredes sui ea habeant et teneant sicut ea tenuit ante donacionem quam rex fecit eidem Johanni de terris et tenementis ipsius Willelmi occasione transgressionum etc. Et concessit predictus Johannes quod fiat littera domini regis prefato Willelmo de reddicione terrarum et tenementorum predictorum. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Octobris.

Memorandum quod Ricardus de Middleton' cepit attornatos Johannis de Balliolo per preceptum regis in quadam loquela que est coram rege inter ipsum Johannem et Ricardum de Hemmington' de quadam transgressione per dictum Ricardum eidem Johanni illata ut dicitur. Et sunt nomina attornatorum Johannes de Huche et Simon Biset.

Ricardus de Loges recognovit debere domino regi centum marcas solvendas eidem domino regi, videlicet in quindena Sancti Michaelis proximo futura viginti marcas, et in quindena Pasche proximo sequenti quadraginta marcas, et in quindena Sancti Michaelis proximo sequenti quadraginta marcas. Et concessit quod, nisi terminos illos observaverit, pecunia illa levetur de terris et catallis suis. Et habet terras in comitatu Warr'. Teste rege apud Salopiam xxx. die Augusti.

Nicholaus de Ludelawe et Margeria uxor ejus venerunt in cancellaria die Mercurie in vigilia Nativitatis Beate Marie et petierunt unum mesuagium et medietatem manerii de Arkehull' cum pertinenciis exceptis uno molendino et undecim acris terre et dimidia in eodem manerio sibi replegiari, que capta sunt in manum regis propter defaltam quam iidem Nicholaus et Margeria fecerunt coram justiciariis de Banco versus Constanciam que fuit uxor Fulconis filii Warini, ut dicitur.

Hec est convencio facta inter dominum Galfridum de Genvill' et Matildem de Lacy uxorem suam ex parte una et dominum Walterum de Caple ex altera, videlicet, quod predicti Galfridus et Matildis concesserunt et vendiderunt predicto Waltero et heredibus suis vel assignatis suis wardam et maritagium terre et heredum Ricardi de Bikerton usque ad legitimam etatem heredum predicti Ricardi pro sexaginta marcis argenti quas dictus Walterus eisdem Galfrido et Matildi pacavit pre manibus, et etiam pro septem libris argenti et tresdecim solidis et sex denariis singulis annis solvendis predictis Galfrido et Matildi vel eorum attornato ad duos anni terminos, videlicet, ad festum Sancti Michaelis medietatem et ad Annunciacionem Beate Marie medietatem. Dum vero predicti heredes infra etatem affuerint. Et si forte contigerit terciam partem terre cum pertinenciis que fuit Ricardi de Bikerton' per mortem uxoris sue vel per aliquam aliam eschaetam in manibus predictorum Galfridi et Matildis permanere vel eschaere infra etatem predictorum heredum, predictus Walterus et heredes sui vel assignati predictis Galfrido et Matildi vel eorum attornato singulis annis ad predictos terminos undecim libras decem solidos et quatuor denarios persolvebunt quousque predicti heredes ad legitimam etatem pervenerint. Et, si predictus Walterus et heredes vel assignati sui terminis predictis in solucione predicte pecunie in parte seu in toto defecerint et cessaverint, licebit dictis domino Galfrido et Matildi vel eorum attornato eundem Walterum et heredes vel assignatos suos distringere per terras et catalla sua per qualemcumque districcionem sibi viderint expedire, aut per ballivos dictorum domini Galfridi et Matildis, aut per ballivos domini regis, quotiescumque necesse fuerit donec eisdem Galfrido et Matildi vel eorum attornato de predicta pecunia una cum dampnis et expensis, si que vel quas occasione dicte pecunie perquirende sustinuerint, plenarie fuerit satisfactum; renunciando omnibus excepcionibus et impetracionibus utriusque curie impetratis vel impetrandis et omni juris remedio. Supradicti vero Galfridus et Matildis et heredes eorum predictam concessionem et vendicionem predicto Waltero et heredibus suis seu assignatis usque ad legitimam etatem predictorum heredum contra omnes homines et feminas warantizabunt et defendent. Preterea dictus Walterus et heredes vel assignati sui tenentur sustinere domos et edificia in adeo bono statu, vel meliori, quo ea receperint usque ad legitimam etatem predictorum heredum non facientes interim vastum, exilium, destruccionem in terris, boscis, vivariis, columbariis et gardinis. In cujus rei testimonium tam predicti Galfridus et Matildis quam predictus Walterus hiis scriptis in modo (fn. 1) cyrographi confectis sigilla sua sub alternacione apposuerunt. Hiis testibus, fratre Waltero tunc priore Lanthon' prime, domino Johanne de Balun, Waltero de Balun, Willelmo de Colevill', Willelmo de Stepleton', Nicholao de Brochamton', magistro Rogero de Glovern' et aliis. Datum apud Salopiam die Nativitatis Beate Marie anno domini m°cc°. sexagesima septimo. (fn. 2)

Memorandum quod, cum dominus rex dedisset Hugoni de Beaumes custodiam terrarum et heredum Roberti de Beysy defuncti qui de rege tenuit in capite, idem Hugo maneria de Selveton' et Billingeleye, que fuerunt predicti Roberti, dimisit Isabelle que fuit uxor predicti Roberti pro viginti marcis habenda et tenenda usque ad legitimam etatem heredum predicti Roberti, ita quod occasione hujus dimissionis rex in posterum in nullo prejudicetur. Et predicta Isabella recognovit se debere prefato Hugoni dictas viginti marcas solvendas eidem, videlicet unam medietatem ad festum Purificacionis Beate Marie proximo futurum et aliam medietatem ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens per plegagium magistri Willelmi de Clifford et Philippi le Bret; et concessit tam eadem Isabella quam predicti Willelmus et Philippus quod, nisi dicta Isabella terminos illos observaverit, pecunia predicta levetur de terris et catallis suis. Et habet eadem Isabella terras in comitatu Salop', et predictus Willelmus in comitatu Heref', et Philippus in comitatu Heref'.

Memorandum quod dominus Thomas de Clar' reddidit Ricardo de Willamescot' unam carucatam terre cum pertinenciis in Saltford quam habuit ex dono domini regis de hereditate ipsius Ricardi. Et pro illa reddicione recognovit predictus Ricardus se debere prefato Thome quinquaginta marcas, solvendas eidem, videlicet, ad Natale Domini proximo futurum viginti marcas, et ad Pascha proximo sequens decem marcas et ad festum Nativitatis Beate Marie proximo sequens viginti marcas. Et concessit idem Ricardus quod, nisi terminos illos observaverit, predicta terra prefato domino Thome et heredibus suis incurratur imperpetuum etc.

Quia Willelmus de Breus' recusat specialiter Robertum Aguillon' et Willelmum de Sancto Omero ne sint justiciarii sui in loquela que est coram rege inter Johannem le Sauvage petentem et predictum Willelmum defendentem de manerio de Seggewik' cum pertinenciis in comitatu Sussex', dominus rex concessit eidem Willelmo quod, si predicti Robertus et Willelmus in comitatu predicto justiciarii in loquelis exheredatorum deputentur, si per eos in aliquo sencerit se gravatum, ad dominum regem et consilium suum vel ad alios quos dominus rex ad hoc duxerit deputandos habeat recursum. Et, si necesse fuerit, breve sibi super hoc concedatur etc.

Sussex.—Willelmus de Breus' ponit loco suo Johannem le Bretun et Alexandrum Vel ad lucrandum etc. in loquelis que sunt coram rege inter ipsum Willelmum et Johannem de Punigefold, Robertum de Puningefaud' et alios per duo brevia de quibusdam transgressionibus eidem Willelmo per predictos Johannem et alios illatis, ut dicitur.

Memorandum quod in vigilia Nativitatis Beate Marie apud Salopiam convenit inter dominum regem et heredes Rogeri quondam comitis Wintonie quod idem dominus rex reddidit eis manerium de Chinnor' quod fuit de hereditate predicti comitis, et quod idem rex post mortem ipsius comitis commiserat Rogero de Leyburn' et comitisse uxori sue in tenenciam donec eis de dote sua, quam petebant de feofatis a predicto comite, satisfieret; quod quidem manerium prefatus Rogerus ibidem reddiderat domino regi salvis sibi instauro et aliis catallis in manerio illo existentibus, ita videlicet quod predicti heredes compareant coram domino rege et consilio suo in crastino Animarum ubicumque dominus rex fuerit in Anglia sine essonia et absque ulteriori dilacione facienda, et quod dominus rex venire faciat implacitatos per predictum dominum Rogerum et comitissam uxorem suam de racionabili dote sua dictis die et loco, qui vocant predictos heredes ad warantum, ut tunc predicti heredes predictis implacitatis plene respondeant et warantum faciant prout de jure facere debuerint, per quod prefati Rogerus et comitissa uxor sua recuperent ibidem versus predictos heredes et implacitatos quicquid ad eos pertineat de dote predicta.

Johannes le Chaundler recognovit se debere Henrico de Brok' quinque marcas et dimidiam de debito Willelmi de Claverle, in quo idem Willelmus tenebatur prefato Henrico, solvendas eidem Henrico vel certo suo attornato apud Lond' infra tres dies post Carniprivium proximo futurum sine ulteriori dilacione; et pro eadem solucione fideliter facienda idem Johannes posuit dictum Henricum in seisinam per cartam suam feoffamenti de domibus et tenementis que idem Johannes habet in parochia Sancti Clementis extra London'. Et, si dictus Johannes predictum debitum ad terminum predictum solverit sicut predictum est, dictus Henricus domos et tenementa predicta prefato Johanni restituet; si vero non solverit, concessit idem Johannes pro se et heredibus suis quod domus et tenementa predicta prefato Henrico et heredibus suis remaneant imperpetuum.

Willelmus filius Willelmi de Middelhop' recognovit se debere Katerine de Lacy quater viginti marcas, solvendas eidem Katerine, videlicet, unam medietatem ad festum Omnium Sanctorum proximo futurum et aliam medietatem ad octabas Annunciacionis Beate Marie proximo sequentes; et ad istam solucionem fideliter faciendam predictus Willelmus tradidit predicte Katerine manerium suum de Middlehop', concedens quod si in solucione dicte pecunie terminis predictis defecerit, manerium illud prefate Katerine et heredibus suis remaneat imperpetuum, nisi idem Willelmus infra terminos illos obierit, per quod heredes sui ad solucionem illius pecunie teneantur et tunc manerium illud quoad heredes ipsius Willelmi non obligetur.

Hamo Extraneus relaxavit et quietumclamavit Johanni de Sumervill' et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in omnibus terris et tenementis ejusdem Johannis de dono domini regis occasione turbacionis habite in regno Anglie; et pro relaxione et quietaclamacione predictis recognovit prefatus Johannes se debere dicto Hamoni centum marcas, unde solvet infra octabas Sancti Michaelis proximo futuras xx. marcas, et infra octabas Natalis Domini proximo sequentes xx. marcas, et infra octabas Pasche proximo sequentes xx. marcas, et infra Octabas Sancti Johannis Baptiste proximo sequentes xx. marcas, et infra octabas Sancti Michaelis sequentes xx. marcas; ita tamen quod sibi (sic) prefatus Johannes in solucione dicte pecunie terminis predictis defecerit, concessit quod manerium suum de Stoketon' prefato Hamoni et heredibus suis remaneat imperpetuum.

Willelmus Marmyun recognovit se debere Roberto Aguilon' triginta libras, unde solvet medietatem ad festum Pasche proximo futurum et aliam medietatem ad festum Sancti Johannis proximo sequens: et, nisi fecerit concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Linc'. Et ad hoc fideliter faciendum constituit se Johannes Pet (fn. 3) principalem debitorem, ita quod dicta pecunia, si defecerit, levetur de omnibus terris et catallis suis in regno Anglie. Et pro pecunia predicta quietumclamavit prefatus Robertus dicto Willelmo manerium de Ludington' quod idem Robertus habuit de dono regis. (Cancelled) Vacat quia solvit et quietus est.

Willelmus de Wandreshelf' recognovit se debere Ricardo de Wandreshelf' decem marcas, unde solvet quinque marcas in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste proximo futuro quinque marcas, in festo Sancti Michaelis proximo sequente v. marcas. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Ebor'.

[m. 2d.]

Anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo primo die Lune proxima post Nativitatem Beate Marie apud Salopiam convenit inter dominum Johannem de Verdun ex parte una et dominum Radulphum Basset de Sapecotex altera, videlicet, quod dictus Radulphus dimisit et concessit dicto Johanni maneris sua de Sapecot' et Staunton' cum homagiis, villenagiis, redditibus, boscis, pratis, piscariis, vivariis, pascuis, pasturis et omnibus aliis pertinenciis suis absque vasto et destruccione aliqua facienda in predictis, salvis feodis militum forincecis et advocacionibus ecclesiarum, eidem Radulpho et heredibus suis in extenta centum marcarum terre quas inde annuatim recipiet pro mille marcis argenti quas idem Radulphus vel heredes, assignati aut executores sui solvere tenentur dicto Johanni vel heredibus, assignatis sive executoribus suis pro sua redempcione et terris suis rehabendis ad terminos subscriptos, scilicet ad Nativitatem Beati Johannis Baptiste proximo futuram quingentas marcas ad castrum Simonis de Alveton' vel ad abbathiam de Crokesden' pro voluntate et eleccione ipsius Johannis vel heredum, assignatorum aut executorum certo attornato eorundem litteras suas patentes deferenti, et ad Nativitatem Beati Johannis Baptiste proximo sequens (sic) anno completo alteri locorum predictorum quingentas marcas. Et quantum idem Johannes vel aliquis nomine suo de dictis maneriis receperit dicto Radulpho vel heredibus assignatis seu executoribus suis in solucione dictarum mille marcarum allocabitur, videlicet quolibet solucionis termino ut decet proportionaliter; et, si contingat dictum Radulphum vel heredes, assignatos aut executores suos in memorate pecunie solucione aliquo predictorum terminorum quod absit, deficere, dicta maneria predicto Johanni et heredibus suis, assignatis aut executoribus suis quieta et soluta in feodo et hereditate remaneant imperpetuum, sicut in carta feoffamenti, quam idem Johannes de dicto Radulpho habet, plenius continetur. Si vero dictus Radulphus vel heredes, assignati aut executores sui terminis statutis vel citra terminos plenam faciant solucionem, dicta maneria de Sapecot' et Staunton' cum pertinenciis dicto Radulpho et heredibus, assignatis aut executoribus suis quieta et soluta revertantur sine contradiccione aliqua vel impedimento dicti Johannis aut heredum, assignatorum seu executorum suorum; facta autem memorate pecunie solucione plenaria dictus Johannes et heredes, assignati vel executores sui cartam feoffamenti et omnia instrumenta et scripta que habet de dicto Radulpho inde confecta eidem Radulpho et heredibus, assignatis aut executoribus suis liberabunt, una cum carta quam idem Johannes habet de dono domini regis super terris predicti Radulphi; carta vero feoffamenti quam idem Johannes habet de dicto Radulpho super dictis maneriis in equali manu de consensu partium ad Novum Templum Lond' in deposito liberetur, ita quod, cum dictus Radulphus aut heredes, assignati aut executores sui memoratam pecuniam plenarie solverint, extunc dicta carta feoffamenti eidem Radulpho vel heredibus, assignatis aut executoribus suis commitatur; et si idem Radulphus et heredes, assignati seu executores sui in ejusdem solucione pecunie dictis terminis defecerint, quod absit, predicta carta feoffamenti dicto Johanni vel heredibus, assignatis seu executoribus suis tribuatur. Et sciendum quod dictus Johannes reddidit dicto Radulpho seisinam omnium terrarum suarum preter Sapecot' et Staunton', que in manibus dicti Johannis remanebunt secundum formam pretaxatam. Ad majorem hujus rei securitatem tam dictus Radulphus quam dictus Johannes petunt super premissis omnibus domini regis confirmacionem. In cujus rei testimonium partes huic scripto in modo cirographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt. Hiis testibus, domino Johanne filio Alani domino de Arundel, domino Rogero de Somery, domino Roberto Aguillun, domino Willelmo de Sancto Odemaro, domino Waltero de Dunstanvill', domino Ricardo de Mandevill', domino Johanne de Chetewynd' et multis aliis.

Pro executoribus Wiberti de Kancia.—Willelmus Goch de Sallopia recognovit se debere Johanni le Fauconer et aliis executoribus Wiberti de Kancia quinque marcas solvendas eisdem a festo Sancti Michaelis proximo futuro in unum annum sequentem; et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Sallop'.

Footnotes

  • 1. in modo repeated.
  • 2. The hand in which this entry is written is quite different from any other in the roll.
  • 3. This surname interlineated. First letter uncertain.